Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sanctus Vincentius Lerinensis Adversus profanas omnium novitates haereticorum commonitorium cum notis IntraText CT - Text |
|
|
8 Intelligit Ambrosius Episcopos Arimino lapsos anno Christi 359, quos fidem ejurare coegit Constantius die 10 Oct. ejusdem anni, dum paupertate, et aetate lassis Episcopis, reditum ad propria negat. Quae tantorum malorum fuerit causa Severus Sulpicius prodit lib. 2 Historiae sacrae, c. 41, disserens de legatis ad Imperatorem missis: «Ex parte nostrorum, inquit, leguntur homines adolescentes, parum docti et parum cauti: ab Arianis autem missi senes, callidi, et ingenio valentes, veterno perfidiae imbuti, qui apud Regem superiores facile exstiterunt.» At cognito dolo Ariminenses Episcopi contestabantur corpus Domini, et quidquid in Ecclesia sanctum est, se nihil mali fuisse suspicatos, quae flentes asserebant parati, et subscriptionem pristinam, et omnes Arianorum Blasphemias condemnare, ut loquitur Hieronymus in Dialogo cont. Luciferianos. 9 Ita prorsus Codd. Regii, quum editiones haberent Confessionum. Baluzius. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |