VI. Magnum hoc igitur eorumdem beatorum exemplum, planeque
divinum, et veris quibusque Catholicis indefessa meditatione recolendum, qui
modum septemplicis candelabri septenâ sancti Spiritus luce radiante,
clarissimam posteris formulam praemonstrarunt quonam modo deinceps per singula
quaeque errorum vaniloquia, sacratae vetustatis auctoritate prophanae novitatis
conteratur audacia.
Neque hoc sane novum. Siquidem mos iste semper in Ecclesia viguit ut quo
quisque foret religiosor, eo promptius novellis adintentionibus contrairet.
Exemplis talibus plena sunt omnia. Sed ne longum fiat, unum aliquod, et hoc ab
Apostolica potissimum Sede sumemus; ut omnes luce clarius videant beatorum
Apostolorum beata successio quanta vi semper, quanto studio, quanta contentione
defenderit susceptae semel Religionis integritatem. Quondam igitur venerabilis
memoriae Agrippinus Carthaginensis 10
Episcopus, primus omnium mortalium contra divinum Canonem, contra universalis
Ecclesiae regulam, contra sensum omnium consacerdotum, contra morem atque
instituta majorum, rebaptizandum esse censebat. Quae praesumptio tantum mali
invexit, ut non solum Haereticis omnibus formam sacrilegii, sed etiam quibusdam
Catholicis occasionem praebuerit erroris. Cum ergo undique ad novitatem rei
cuncti reclamarent, atque omnes quaquaversum sacerdotes pro suo quisque studio
retinerentur, tunc beatae memoriae Papa Stephanus 11
apostolicae Sedis antistes, cum caeteris quidem collegis suis, sed tamen prae
caeteris restitit, dignum, ut opinor, existimans si reliquos omnes tantum fidei
devotione vinceret quantum loci auctoritate superabat. Denique in Epistola 12 quae tunc ad Africam missa est, his
verbis sanxit: Nihil novandum nisi quod traditum est. Intelligebat etenim vir
sanctus et prudens nihil aliud rationem pietatis admittere, nisi ut omnia, qua
fide a patribus suscepta forent, eadem fide filiis consignarentur; nosque
Religionem, non qua vellemus ducere, sed potius qua illa duceret sequi
oportere; idque esse proprium Christianae modestiae et gravitatis, non sua
posteris tradere, sed a majoribus accepta servare. Quis ergo tunc universi
negotii exitus? Quis utique nisi usitatus et solitus?
Retenta est scilicet antiquitas, explosa novitas. Sed forte tunc ipsi
novitiae adinventioni patrocinia defuerunt? Imo vero tanta vis ingenii adfuit,
tanta eloquentiae flumina, tantus adsertorum numerus, tanta verisimilitudo,
tanta divinae legis oracula, sed plane novo ac malo more intellecta, ut mihi
omnis illa conspiratio nullo modo destrui potuisse videatur nisi sola tanti
moliminis causa ipsa illa suscepta, ipsa defensa, laudata novitatis professio
destituisset.
Quid postremo? Ipsius Africani Concilii 13
sive decreti quae vires?
Donante Deo, nullae; sed universa tanquam somnia, tanquam fabulae, tanquam
superflua, abolita, antiquata calcata sunt.
Et, o rerum mira conversio! Auctores ejusdem opinionis Catholici,
consectatores vero Haeretici judicantur; absolvuntur magistri, condemnantur
discipuli; conscriptores librorum filii regni erunt, adsertores vero gehenna
suscipiet.
Nam quis ille tam demens est qui illud sanctorum omnium et Episcoporum et
Martyrum lumen beatissimum Cyprianum cum caeteris collegis suis in aeternum
dubitet regnaturum esse cum Christo?
Aut quis tam contra sacrilegus qui Donatistas et caeteras pestes, quae
illius auctoritate Concilii rebaptizare se jactitant, in sempiternum neget
arsuros esse cum diabolo?
|