VII.
Quod quidem mihi divinitus videtur promulgatum esse judicium propter eorum
maxime fraudulentiam qui cum sub alieno nomine haeresim concinnare machinentur,
captant plerumque veteris cujuspiam viri scripta paulo involutius edita, quae
pro ipsa sui obscuritate dogmati suo quasi congruant;
ut illud nescio quid quodcunque proferunt, neque primi neque soli sentire
videantur. Quorum ego nequitiam duplici odio dignam judico, vel eo quod
haereseos venenum propinare aliis non pertimescunt, vel eo etiam quod sancti
cujusque viri memoriam tanquam sopitos jam cineres prophana manu ventilant, et
quae silentio sepeliri oportebat, rediviva opinione diffamant, sequentes omnino
vestigia auctoris sui Cham, qui nuditatem venerandi Noe non modo operire
neglexit, verum quoque irridendam caeteris enuntiavit. Unde tantam laesae
pietatis meruit offensam ut etiam posteri ipsius peccati sui maledictis
obligarentur, beatis illis fratribus multum longeque dissimilis, qui nuditatem
ipsam reverendi patris neque suis temerare oculis, neque alienis patere
voluerunt, sed aversi, ut scribitur, texerunt eum: quod est erratum sancti viri
nec approbasse nec prodidisse 14; atque idcirco beata in posteros
benedictione donati sunt. Sed ad propositum redeamus. Magno igitur metu
nobis immutatae fidei ac temeratae religionis piaculum pertimescendum est; a
quo nos solum constitutionis Ecclesiasticae disciplina, sed etiam censura
Apostolicae deterret auctoritatis. Scitum enim cunctis est quam graviter, quam
severe, quam vehementer invehatur in quosdam beatus Apostolus Paulus, qui mira
levitate nimium cito translati fuerant ab eo qui eos vocaverat in gratiam Christi,
in aliud Evangelium, quod non est aliud, qui coacervarant sibi magistros ad sua
desideria, a veritate quidem auditum avertentes, conversi vero ad fabulas,
habentes damnationem quod primam fidem irritam fecissent; quos deceperant
ii de quibus ad Romanos fratres scribit idem Apostolus: Rogo autem vos,
fratres, ut observetis eos qui dissentiones et offendicula, praeter doctrinam
quam ipsi didicistis, faciunt; et declinate ab illis. Hujusmodi enim Christo
Domino non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones
seducunt corda innocentium. Qui intrant per domos, et captivas ducunt
mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis; semper
discentes, et ad scientiam veritatis nunquam pervenientes. Vaniloqui et
seductores, qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet,
turpis lucri gratia. Homines corrupti mente, reprobi circa fidem, superbi,
et nihil scientes, sed languentes circa quaestiones et pugnas verborum; qui
veritate privati sunt, existimantes quaestum esse pietatem: simul autem et
otiosi discunt circumire domos; non solum autem otiosi, sed et verbosi, et
curiosi loquentes quae non oportet: qui bonam conscientiam repellentes, circa
fidem naufragaverunt: quorum prophana vaniloquia multum proficiunt ad impietatem,
et sermo eorum ut cancer serpit 15.
Bene autem quod de iis item scribitur: Sed ultra non proficient. Insipientia
enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
|