VIII.
Cum ergo tales quidam circumeuntes provincias et civitates, atque errores
venalitios circumferendo, etiam ad Galatas devenissent, cumque his auditis
Galatae nausea quadam veritatis affecti, Apostolicae Catholicaeque doctrinae
manna revomentes, haereticae novitatis sordibus oblectarentur, ita sese Apostolicae
potestatis exeruit auctoritas, ut summa cum severitate decerneret: Sed licet
nos, inquit, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quod
evangelizavimus vobis, anathema sit 16. Quid est
quod ait, Sed licet nos? Cur non potius: Sed licet ego?
Hoc est: Etiamsi Petrus, etiamsi Andreas, etiamsi
Joannes, etiamsi postremo omnis Apostolorum chorus evangelizet vobis
praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit. Tremenda districtio,
propter adserendam primae fidei tenacitatem, nec sibi,
nec caeteris coapostolis pepercisse! Parum est: Etiamsi
angelus, inquit, de coelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus,
anathema sit. Non suffecerat ad custodiam traditae semel fidei,
humanae conditionis commemorasse naturam, nisi angelicam quoque excellentiam
comprehendisset. Licet nos, inquit, aut angelus de coelo. Non quia sancti
coelestesque angeli peccare jam possint; sed hoc est quod dicit: Si etiam,
inquit, fiat quod non potest fieri, quisquis ille traditam semel fidem mutare
tentaverit, anathema sit. Sed
haec forsitan perfunctorie praelocutus est, et humano
potius effudit impetu, quam divina ratione decrevit. Absit.
Sequitur enim, et hoc ipsum ingenti molimine iteratae
insinuationis inculcat: Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis
vobis evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit. Non
dixit: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, benedictus sit, laudetur, recipiatur; sed, anathema sit, inquit,
id est, separatus, segregatus, exclusus, ne unius ovis dirum contagium innoxium
gregem Christi venenata permixtione contaminet.
|