Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sanctus Vincentius Lerinensis
Adversus profanas omnium novitates haereticorum commonitorium cum notis

IntraText CT - Text

  • I
    • IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. Sed forsitan Galatis ista tantum praecepta sunt. Ergo et illa solis Galatis imperata sunt quae in ejusdem Epistolae sequentibus commemorantur: qualia sunt haec: Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invidentes, et reliqua. Quod si absurdum est, et omnibus ex aequo imperata sunt, restat ut sicut haec morum mandata, ita etiam illa quae de fide cauta sunt omnes pari modo comprehendant, et sicut nemini licet invicem provocare aut invidere invicem, ita nemini liceat, praeter id quod Ecclesia Catholica usquequaque evangelizat accipere. Aut forsitan tunc jubebatur, si quis annuntiasset praeterquam quod annuntiatum fuerat, anathematizari; nunc vero jam non jubetur. Ergo et illud quod item ibi ait: Dico autem, spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis, tunc tantum jubebatur, modo vero jam non jubetur. Quod si impium pariter et perniciosum est ita credere, necessario sequitur ut sicut haec cunctis aetatibus observanda sunt, ita illa quoque quae de non mutanda fide sancita sunt cunctis aetatibus imperata sint. Annuntiare ergo aliquid Christianis catholicis, praeter id quod acceperunt nunquam licuit, nusquam licet, nunquam licebit; et anathematizare eos qui annuntiant aliquid praeterquam quod semel acceptum est, nunquam non oportuit, nusquam non oportet, nunquam non oportebit. Quae cum ita sint, estne aliquis vel tantae audaciae qui praeter id quod apud Ecclesiam annuntiatum est annuntiet, vel tantae levitatis qui praeter id quod ab Ecclesia accepit accipiat? Clamat et repetendo clamat, et omnibus, et semper, et ubique per litteras suas clamat ille, ille vas electionis, ille magister gentium, ille Apostolorum tuba, ille terrarum praeco, ille coelorum conscius, ut si quis novum dogma annuntiaverit, anathematizetur. Et contra reclamant ranae quaedam, et cyniphes, et muscae 17 moriturae, quales sunt Pelagiani, et hoc Catholicis: Nobis, inquiunt, auctoribus, nobis principibus, nobis expositoribus, damnate quae tenebatis, tenete quae damnabatis, rejicite antiquam fidem, paterna instituta, majorum deposita; et recipite: quaenam illa tandem? horreo dicere: sunt enim tam superba, ut mihi non modo afirmari, sed ne refelli quidem sine aliquo piaculo posse videantur.




17 Suspicatur P. Macedo respexisse Gelasium Pontificem ad hunc Vincentii locum, dum in Epist. ad Episcopos per Picenum constitutos, vocat delirum quemdam senem Pelagianum muscam morituram, quum vulgata lectio, ut ille loquitur, habeat muscae morientes; unde in Comment. Eccl. Polem. cap. XI, infert Lirinensem non fuisse Pelagiana lue infectum. Poterat addere, appellari etiam ranam a Gelasio. «Oblatus est nobis, inquit, miserabilis senex Seneca nomine, in Pelagianae voraginis coeno, sicut de quibusdam in Apocalypsi legimus, velut una ranarum imprudenter immersus. At Gelasio notum fuisse Vincentii opus, non credo: alioquin illi meritum rependisset honorem in recensione librorum, et testimonium illud Eccl. 10, v. 1, de muscis morituris forte legit in Optato Milevitano lib. 7, num. 4, vel Augustino lib. 2 cont. Ep. Petiliani cap. X, ubi ait: «Propter numerositatem muscis arbitror esse comparatos; sed hi exterminant oleum suavitatis, qui non ipsam Dei gratiam, sed hominum mores intuentur






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License