X.
Sed dicet aliquis: Cur ergo persaepe divinitus sinuntur excellentes quaedam
personae in Ecclesia constitutae res novas Catholicis annuntiare?
Recta interrogatio et digna quae diligentius atque uberius pertractetur: cui
tamen non ingenio proprio, sed divinae legis auctoritate, Ecclesiastici
magisterii documento satisfaciendum est.
Audiamus ergo sanctum Moysen; et ipse nos doceat cur docti viri, et qui
propter scientiae gratiam ab Apostolo etiam prophetae nuncupantur, proferre
interdum permittantur nova dogmata, quae vetus Testamentum allegorico sermone
deos alienos appellare consuevit, eo quod scilicet ita ab haereticis ipsorum
opiniones sicut a gentibus dii sui observentur.
Scribit ergo in Deuteronomio beatus Moyses: Si surrexerit, inquit, in
medio tui propheta, aut qui somnium vidisse se dicat 18, id est, magister in Ecclesia
constitutus, quem discipuli vel auditores sui ex aliqua revelatione docere
arbitrentur. Quid
deinde? et praedixerit, inquit, signum atque
portentum, et evenerit quod locutus est. Magnus profecto nescio quis
signatur magister et tantae scientiae qui sectatoribus propriis non solum quae
humana sunt nosse, verum etiam quae supra hominem sunt praenoscere posse
videatur; quales fere discipuli sui jactitant fuisse Valentinum, Donatum,
Photinum, Apollinarem, caeterosque ejusmodi. Quid postea? Et dixerit, inquit, tibi: Eamus,
et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus
eis. Qui sunt dii alieni, nisi errores extranei quos
ignorabas, id est, novi et inauditi? Et serviamus eis, id est, credamus eis, sequamur eos. Quid ad extremum? Non audies, inquit, verba
prophetae illius aut somniatoris. Et quare, oro te, a Deo non prohibetur
doceri quod a Deo prohibetur audiri? Quia, inquit, tentat vos Dominus Deus
vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde et in tota
anima vestra. Luce clarius aperta causa est cur interdum divina Providentia
quosdam Ecclesiarum magistros nova quaedam dogmata praedicare patiatur. Ut
tentet vos, inquit, Dominus Deus vester. Et profecto magna tentatio
est cum ille quem tu prophetam, quem prophetarum discipulum, quem doctorem et
adsertorem veritatis putes, quem summa veneratione et amore complexus sis, is
subito latenter noxios subinducat errores, quos nec cito deprehendere valeas,
dum antiqui magisterii duceris praejudicio, nec facile damnare fas ducas, dum
magistri veteris praepediris affectu.
|