XI.
Hic forsitan efflagitet aliquis ut ea quae sancti Moysi verbis adserta sunt,
Ecclesiasticis aliquibus demonstrentur exemplis. Aequa expostulatio, nec diu differenda. Nam ut a proximis et manifestis incipiam, qualem fuisse nuper tentationem
putamus, cum infelix ille Nestorius, subito ex ove conversus in lupum, gregem
Christi lacerare coepisset, cum eum hi ipsi qui rodebantur ex magna adhuc parte
ovem crederent, ideoque morsibus ejus magis paterent? Nam quis eum facile errare
arbitraretur quem tanto Imperii judicio electum, tanto sacerdotum studio
prosecutum videret; qui cum magno sanctorum amore, summo populi favore
celebraretur, quotidie palam divina tractabat eloquia, et noxios quosque
Judaeorum et Gentilium confutabat errores? Quo tandem iste modo non
cuivis fidem faceret se recta docere, recta praedicare, recta sentire, qui ut
uni haeresi suae auditum patefaceret, cunctarum haereseon blasphemias
insectabatur? Sed hoc erat
illud quod Moyses ait: Tentat vos Dominus Deus vester si diligatis eum an
non. Et ut Nestorium praetereamus, in quo plus semper admirationis quam
utilitatis, plus famae quam experientiae fuit, quem opinione vulgi aliquamdiu
magnum humana magis fecerat gratia quam divina, eos potius commemoremus qui
multis profectibus multaque industria praediti non parvae tentationi Catholicis
hominibus exstiterunt. Velut apud Pannonias
majorum memoria Photinus Ecclesiam Sirmitanam tentasse memoratur: ubi cum magno
omnium favore in sacerdotium fuisset ascitus, et aliquandiu tanquam Catholicus
administraret, subito, sicut malus ille propheta aut somniator quem
Moyses significat, creditam sibi plebem Dei persuadere coepit ut sequeretur
deos alienos, id est, errores extraneos, quos antea nesciebat. Sed hoc
usitatum. Illud vero perniciosum, quod ad tantum nefas non mediocribus adminiculis
utebatur. Nam
erat et ingenii viribus valens et doctrinae opibus exemplo istius
Ecclesiasticae tentationis periculum discimus, et simul ad observandae
diligentius fidei custodiam commonemur. Etenim ipse auditoribus suis magnos
aestus 19 et magnas generavit angustias;
quippe cum eos huc Ecclesiae traheret auctoritas, huc magistri retraheret
consuetudo; cumque inter utraque nutabundi et fluctuantes, quid potius sibi
seligendum foret non expedirent. Sed forsitan ejusmodi ille vir erat qui
dignus esset facile contemni. Imo vero tantus ac talis cui nimium cito in
plurimis crederetur. Nam quid illo praestantius, acumine, exercitatione,
doctrina? Quam multas ille haereses multis voluminibus oppresserit, quot
inimicos fidei confutaverit errores, indicio est opus illud triginta non minus
librorum, nobilissimum ac maximum, quo insanas Porphyrii calumnias magna
probationum mole confudit. Longum est universa ipsius opera commemorare; quibus
profecto summis aedificatoribus Ecclesiae par esse potuisset, nisi prophana
illa haereticae curiositatis libidine novum nescio quid adinvenisset quo et
cunctos labores suos velut cujusdam leprae admixtione foedaret et committeret
ut doctrina ejus non tam aedificatio, quam tentatio potius Ecclesiastica
diceretur.
|