XII. Hic
a me forsitan deposcatur ut horum quos supra commemoravi haereses exponam,
Nestorii scilicet, Apollinaris, et Photini. Hoc quidem ad rem de qua nunc
agimus non attinet. Propositum etenim nobis est, non singulorum errores
persequi, sed paucorum exempla proferre, quibus evidenter ac perspicue
demonstretur illud quod Moyses ait, quia scilicet si quando Ecclesiasticus
aliquis magister, et ipse interpretandis prophetarum mysteriis propheta, novi
quiddam in Ecclesiam Dei tentet inducere, ad tentationem id nostram fieri
Providentia divina patiatur.
Utile igitur fuerit, in excursu, quid supra memorati haeretici sentiant
breviter exponere, id est, Photinus, Apollinaris, Nestorius. Photini ergo secta
haec est. Dicit Deum singulum esse et solitarium, et more Judaico confitendum.
Trinitatis plenitudinem negat, neque ullam Dei Verbi aut ullam Spiritus sancti
putat esse personam. Christum vero hominem tantummodo solitarium adserit, cui
principium adscribit ex Maria: et hoc omnimodis dogmatizat, solam nos personam
Dei Patris et solum Christum hominem colere debere. Haec ergo Photinus.
Apollinaris vero in unitate quidem Trinitatis quasi consentire se jactitat, et
hoc ipsum non plena fidei 20
sanitate; sed in Domini incarnatione aperta professione blasphemat. Dicit enim
in ipsa Salvatoris nostri carne aut animam humanam penitus non fuisse, aut
certe talem fuisse cui mens et ratio non esset. Sed et ipsam Domini carnem non
de sanctae Virginis Mariae carne susceptam, sed de coelo in Virginem descendisse
dicebat; eamque nutabundus semper et dubius modo coaeternam Deo Verbo, modo de
Verbi divinitate factam praedicabat. Nolebat enim in Christo esse duas
substantias, unam divinam, alteram humanam, unam ex Patre, alteram ex matre;
sed ipsam Verbi naturam putabat esse discissam, quasi aliud ejus permaneret in
Deo, aliud vero versum fuisset in carnem; ut cum veritas dicat ex duabus
substantiis unum esse Christum, ille contrarius veritati ex una Christi
divinitate duas adserat factas esse substantias. Haec itaque Apollinaris.
Nestorius autem contrario Apollinari morbo, dum sese duas in Christo
substantias distinguere simulat, duas introducit repente personas, et inaudito
scelere duos esse vult filios Dei, duos Christos, unum Deum, alterum hominem,
unum qui ex Patre, alterum qui sit generatus ex matre. Atque ideo asserit
sanctam Mariam non Theotocon, sed Christotocon esse dicendam: quia scilicet ex
ea non ille Christus qui Deus, sed ille qui erat homo, natus sit. Quod si quis
eum putat in litteris suis unum Christum dicere et unam Christi praedicare
personam, non temere credat. Aut enim istud fallendi arte machinatus est, ut
per bona facilius suaderet et mala, sicut ait Apostolus: Per bonum mihi
operatus est mortem 21. Aut
ergo, ut diximus, fraudulentiae causa quibusdam in locis scriptorum suorum unum
Christum et unam Christi personam credere se jactitat, aut certe post partum
jam Virginis ita in unum Christum duas perhibet convenisse personas, ut tamen
conceptus seu partus Virginei tempore, et aliquanto postea duos Christos fuisse
contendat; ut cum scilicet Christus homo communis primum et solitarius natus
sit, et necdum Dei Verbo personae unitate sociatus, postea in eum adsumentis
Verbi persona descenderit; et licet nunc in Dei gloria maneat adsumptus, aliquandiu
tamen nihil inter illum et caeteros homines interfuisse videatur.
|