XIII.
Haec ergo Nestorius, Apollmaris, Photinus adversus Catholicam fidem rabidi
canes latrant: Photinus, Trinitatem non confitendo; Apollinaris, convertibilem
Verbi dicendo naturam, et duas in Christo substantias non confitendo, et aut
totam Christi animam aut certe mentem atque rationem in anima denegando, et
adserendo pro sensu mentis fuisse Dei Verbum; Nestorius, duos Christos aut
semper esse, aut aliquandiu fuisse adseverando. Ecclesia vero Catholica
et de Deo et de Salvatore nostro recta sentiens, nec in Trinitatis mysterio nec
in Christi incarnatione blasphemat. Nam et unam divinitatem in Trinitatis
plenitudine et Trinitatis aequalitatem in una atque eadem majestate veneratur,
et unum Christum Jesum, non duos, eumdemque Deum pariter atque hominem
confitetur. Unam quidem in eo personam, sed duas substantias; duas substantias,
sed unam credit esse personam: duas substantias, quia mutabile non est Verbum
Dei, ut ipsum verteretur in carnem; unam personam, ne duos profitendo filios,
quaternitatem videatur colere, non Trinitatem.Sed operae pretium est ut id
ipsum etiam atque etiam distinctius et expressius enucleemus. In Deo una
substantia, sed tres personae; in Christo duae substantiae, sed una persona. In
Trinitate alius atque alius, non aliud atque aliud; in Salvatore aliud atque
aliud, non alius atque alius.
Quomodo in Trinitate alius atque alius, non aliud atque aliud?
Quia scilicet alia et persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti; sed
tamen Patris et Filii et Spiritus sancti non alia et alia, sed una eademque
natura.
Quomodo in Salvatore aliud atque aliud, non alius atque alius?
Quia videlicet altera substantia divinitatis, altera humanitatis; sed tamen
deitas et humanitas non alter et alter, sed unus idemque Christus, unus idemque
filius Dei, et unius ejusdemque Christi et filii Dei una eademque persona;
sicut in homine aliud caro, et aliud anima, sed unus idemque homo anima et
caro.
In Petro et Paulo aliud anima, aliud caro; nec tamen duo Petri, caro et
anima; aut alter Paulus anima, et alter caro; sed unus idemque Petrus, unus
idemque Paulus, ex duplici diversaque subsistens animi corporisque natura. Ita
igitur in uno eodemque Christo duae substantiae sunt; sed una divina, altera
humana; una ex Patre Deo, altera ex matre Virgine; una coaeterna et aequalis
Patri, altera ex tempore et minor Patre; una consubstantialis Patri, altera
consubstantialis matri; unus tamen idemque Christus in utraque substantia.
Non ergo alter Christus Deus, alter homo; non alter increatus, alter
creatus; non alter impassibilis, alter passibilis; non alter aequalis Patri,
alter minor Patre; non alter ex Patre, alter ex matre; sed unus idemque
Christus Deus et homo, idem non creatus et creatus, idem incommutabilis et
impassibilis, idem commutatus et passus, idem Patri et aequalis et minor, idem
ex Patre ante secula genitus, idem in seculo ex matre generatus, perfectus
Deus, perfectus homo.
In Deo summa divinitas, in homine plena humanitas. Plena, inquam, humanitas:
quippe quae animam simul habeat et carnem, sed carnem veram, nostram, maternam,
animam vero intellectu praeditam, mente ac ratione pollentem.
Est ergo in Christo verbum,
anima, caro; sed hoc totum unus est Christus, unus filius Dei, et unus Salvator
ac Redemptor noster.
Unus autem, non corruptibili nescio qua divinitatis et humanitatis
confusione, sed integra et singulari quadam unitate personae.
Neque enim illa conjunctio alterum in alterum convertit atque mutavit (qui
est error proprius Arianorum) 22,
sed ita in unum potius utrum que compegit, ut manente semper in Christo
singularitate unius ejusdemque personae, in aeternum quoque permaneat
proprietas uniuscujusque naturae; quo scilicet nec unquam Deus corpus esse
incipiat, nec aliquando corpus, corpus esse desistat.
Quod etiam humanae
conditionis demonstratur exemplo.
Neque enim in praesenti tantum, sed in futuro quoque, unusquisque hominum ex
anima constabit et corpore, nec tamen unquam aut corpus in animam aut anima
vertetur in corpus; sed unoquoque hominum sine fine victuro, in unoquoque
hominum sine fine necessario utriusque substantiae differentia permanebit.
Ita in Christo quoque utriusque substantiae sua cuique in aeternum
proprietas, salva tamen personae unitate, retinenda est.
|