XIV. Sed
cum personam saepius nominamus, et dicimus quod Deus per personam homo factus
sit, vehementer verendum est ne hoc dicere videamur quod Deus verbum sola imitatione
actionis quae sunt nostra susceperit, et quidquid illud est conversationis
humanae, quasi adumbratus, non quasi verus homo fecerit; sicut in theatris
fieri solet, ubi unus plures effingit repente personas, quarum ipse nulla est.
Quotiescumque etenim aliqua suscipitur imitatio actionis alienae, ita
aliorum officia aut opera patrantur, ut tamen hi qui agunt, non sint ipsi quos
agunt.
Neque enim (ut, verbi
gratia, secularium et Manichaeorum 23 utamur exemplis), cum actor tragicus
Sacerdotem effingit aut regem, sacerdos aut rex est.
Nam desinente actu simul et ea quam
susceperat persona desistit. Absit hoc a nobis nefarium scelestumque ludibrium.
Manichaeorum sit ista dementia; qui phantasiae praedicatores, aiunt Filium
Dei Deum, personam hominis non substantia extitisse, sed actu putativo quodam
et conversatione simulasse.
Catholica vero fides ita Verbum Dei hominem factum esse dicit, ut quae
nostra sunt, non fallaciter et adumbrate, sed vere expresseque susciperet, et
quae erant humana, non quasi aliena imitaretur, sed potius ut sua gereret; et
prorsus quod agebat, hoc etiam esset.
Sicut ipsi nos quoque in eo quod loquimur, sapimus, vivimus, subsistimus,
non imitamur homines, sed sumus.
Neque enim Petrus et Joannes, ut eos potissimum nominem, imitando erant
homines, sed subsistendo. Neque
enim Paulus simulabat Apostolum, aut fingebat Paulum; sed erat Apostolus, et
subsistebat Paulus.
Ita etiam Deus Verbum
adsumendo et habendo carnem, loquendo, faciendo, patiendo per carnem, sine ulla
tamen suae corruptione naturae, hoc omnino praestare dignatus est ut hominem
perfectum non imitaretur aut fingeret, sed exhiberet, ut homo verus non
videretur aut putaretur, sed esset atque subsisteret. Igitur sicut anima
connexa carni, nec in carnem tamen versa, non imitatur hominem, sed est homo,
et homo non per simulationem, sed per substantiam, ita etiam Verbum Deus,
absque ulla sui conversione, uniendo se homini, non confundendo, non imitando
factus est homo, sed subsistendo.
Abjiciatur ergo tota penitus personae illius intelligentia quae fingendo
imitatione suscipitur, ubi semper alius est et aliud simulatur, ubi ille qui
agit, nunquam is est quem agit.
Absit etenim ut hoc fallaci modo Deus Verbum personam hominis suscepisse
credatur; sed ita potius ut incommutabili sua manente substantia, et in se
perfecti hominis suscipiendo naturam, ipse caro, ipse homo, ipse persona
hominis existeret, non simulatoria, sed vera, non imitativa, sed substantiva,
non denique quae cum actione desisteret, sed quae prorsus in substantia
permaneret.
|