XV. Haec
igitur in Christo personae unitas nequaquam post Virginis partum, sed in ipso
Virginis utero compacta atque perfecta est. Vehementer enim praecavere debemus,
ut Christum non modo unum, sed etiam semper unum confiteamur: quia intoleranda
blasphemia est ut etiamsi nunc eum unum esse concedas, aliquando tamen non
unum, sed duos fuisse contendas, unum scilicet post tempus baptismatis, duos
vero sub tempore nativitatis. Quod immensum sacrilegium non aliter profecto
vitare poterimus nisi unitum hominem Deo, sed unitate personae, non ab ascensu,
vel resurrectione, vel baptismo, sed jam in matre, jam in utero, jam denique in
ipsa virginali conceptione fateamur: propter quam personae unitatem
indifferenter atque promiscue et quae Dei sunt propria tribuuntur homini, et
quae carnis propria adscribuntur Deo.
Inde est enim quod
divinitus scriptum est et filium hominis descendisse de coelo, et Dominum
majestatis crucifixum in terra. Inde etiam est ut carne Domini
facta, carne Domini creata, ipsum Verbum Dei factum, ipsa sapientia Dei
impleta, scientia creata dicatur; sicut in praescientia manus ipsius et pedes
ejus fossi esse referuntur. Per hanc, inquam, personae unitatem illud quoque
similis mysterii ratione perfectum est, ut carne Verbi ex integra matre
nascente, ipse Deus Verbum natus ex Virgine catholicissime credatur, impiissime
denegetur.
Quae cum ita sint, absit ut quisquam sanctam Mariam divinae gratiae
privilegiis et speciali gloria fraudare conetur. Est enim singulari quodam
Domini ac Dei nostri, Filii autem sui, munere verissime ac beatissime theotocos
confitenda; sed non eo modo theotocos quo impia quaedam haeresis suspicatur,
quae adserit eam Dei matrem sola appellatione dicendam, quod eum scilicet
pepererit hominem qui postea factus est Deus; sicut dicimus Presbyteri matrem,
aut Episcopi matrem, non jam Presbyterum aut Episcopum pariendo, sed eum
generando hominem qui postea Presbyter vel Episcopus factus est.
Non ita, inquam, sancta Maria theotocos, sed ideo potius quoniam, ut supra
dictum est, jam in ejus sacrato utero sacrosanctum illud mysterium perpetratum
est, quod propter singularem quamdam atque unicam personae unitatem, sicut
Verbum in carne caro, ita homo in Deo, Deus est.
|