XVI. Sed
jam ea quae supra de memoratis haeresibus vel de catholica fide breviter dicta
sunt renovandae causa memoriae brevius strictiusque repetamus; quo scilicet et
intelligantur iterata plenius, et firmius inculcata teneantur. Anathema
igitur Photino non recipienti plenitudinem Trinitatis, et Christum hominem
tantummodo solitarium praedicanti. Anathema Apollinari adserenti in Christo
conversae divinitatis corruptionem, et auferenti perfectae humanitatis
proprietatem. Anathema Nestorio neganti ex Virgine Deum natum, adserenti duos
Christos, et explosa Trinitatis fide, quaternitatem nobis introducenti. Beata 24 vero Catholica Ecclesia, quae unum
Deum in Trinitatis plenitudine et item Trinitatis aequalitatem in una
Divinitate veneratur; ut neque singularitas substantiae personarum confundat
proprietatem, neque item Trinitatis distinctio unitatem separet Deitatis.
Beata, inquam, Ecclesia, quae in Christo duas veras perfectasque substantias,
sed unam Christi credit esse personam, ut neque naturarum distinctio unitatem
personae dividat, neque item personae unitas differentiam confundat
substantiarum. Beata, inquam, Ecclesia, quae ut unum semper Christum esse et
fuisse fateatur, unitum hominem Deo, non post partum, sed jam in ipso matris
utero confitetur. Beata, inquam, Ecclesia, quae Deum factum hominem non
conversione naturae, sed personae ratione intelligit, personae autem non
simulatoriae et transeuntis, sed substantivae ac permanentis. Beata, inquam,
Ecclesia, quae hanc personae unitatem tantam vim habere praedicat ut propter
eam miro ineffabilique mysterio et divina homini et Deo adscribat humana. Nam
propter eam et hominem de coelo secundum Deum descendisse non abnegat, et Deum
secundum hominem credit in terra factum, passum, et crucifixum. Propter ea denique et hominem Dei
filium et Deum filium Virginis confitetur. Beata igitur ac veneranda,
benedicta, et sacrosancta, et omnino supernae illi angelorum laudationi
comparanda confessio, quae unum Dominum Deum trina sanctificatione glorificat.
Idcirco etenim vel maxime unitatem Christi praedicat, ne mysterium Trinitatis
excedat. Haec in excursu dicta sint, alias, si Deo placuerit, uberius tractanda
et explicanda. Nunc ad propositum redeamus.
|