Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sanctus Vincentius Lerinensis
Adversus profanas omnium novitates haereticorum commonitorium cum notis

IntraText CT - Text

  • I
    • XVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII. Sed et Tertulliani quoque eadem ratio est Nam sicut ille apud Graecos, ita hic apud Latinos nostrorum omnium facile princeps judicandus est. Quid enim hoc viro doctius, quid in divinis atque humanis rebus exercitatius? Nempe omnem philosophiam et cunctas philosophorum sectas, auctores, adsertoresque sectarum, omnesque eorum disciplinas, omnem historiarum ac studiorum varietatem mira quadam mentis capacitate complexus est. Ingenio vero nonne tam gravi ac vehementi excelluit ut sibi nihil pene ad expugnandum proposuerit quod non aut acumine inruperit, aut pondere eliserit? Jam porro orationis suae laudes quis exsequi valeat, quae, tanta nescio qua rationum necessitate concerta est ut ad consensum sui quos suadere non potuerit impellat; cujus quot pene verba, tot sententiae sunt; quot sensus, tot victoriae. Sciunt hoc Marciones, Apelles, Praxeae, Hermogenes, Judaei, Gentiles, Gnostici, caeterique; quorum ille blasphemias multis ac magnis voluminum suorum molibus, velut quibusdam fulminibus, evertit. Et tamen hic quoque post haec omnia, hic, inquam, Tertullianus, catholici dogmatis, id est, universalis ac vetustae fidei parum tenax, ac disertior multo quam felicior, mutata deinceps sententia, fecit ad extremum quod de eo beatus confessor Hilarius quodam loco scribit: Se quenti, inquit, errore detraxit scriptis probabilibus auctoritatem 28. Et fuit ipse quoque in Ecclesia magna tentatio. Sed de hoc nolo plura dicere. Hoc tantum commemorabo, quod contra Moysi praeceptum exsurgentes in Ecclesia novellas Montani furias et insana illa insanarum mulierum novitii dogmatis somnia 29 veras prophetias adseverando, meruit ut de se quoque et scripturis suis diceretur: Si surrexerit in medio tui propheta. Et mox: Non audies verba prophetae illius. Quare? Quia, inquit, tentat vos Dominus vester utrum diligatis eum an non.




28 Hilarius in Matth. c. 5.



29 Intelligit Priscillam et Maximillam, nobiles ac opulentas feminas, quae Ecclesias plures auro primum, deinde nefariis corrupere dogmatibus. De his ac Montano Prosper in Chronico ad Consulat. Cethegi et Clari, qui incidit in ann. Christi 170: «Hâc tempestate pseudoprophetia, quae Cataphrygas nominatur, accepit exordium, Montano auctore, Prisca Maximillaque insanis vatibus. Nomen errori Provincia Phrygia dedit, quia inventores ejus illic primitus exstiterunt, ibique vixerunt, et nunc etiam in eisdem partibus populos habent. Adventum Spiritus Sancti a Domino promissum, in se potius, quam in Apostolos fuisse asserunt: secundas nuptias pro fornicationibus habent; et ideo dicunt eas permisisse Apostolum Paulum, quia ex parte sciebat, et ex parte prophetabat; nondum enim venerat quod perfectum est. Hoc autem perfectum in Montanum, et in ejus prophetissas venisse delirantVixit Tertullianus usque ad mediam aetatem Ecclesiae presbyter; «invidia postea, inquit Hieronymus in Catal. Scrip. Eccl. cap. 53, et contumeliis Clericorum Romanae Ecclesiae, ad Montani dogma delapsus, in multis libris meminit novae prophetiae: specialiter autem adversum Ecclesiam texuit volumina: de pudicitia, de persecutione, de jejuniis, de Monogamia, de extasi libros sex, et septimum quem adversus Apollonium composuitDolendus sane hominis lapsus, quia Hieronymo eodem teste in Epist. ad Magnum, inter Latinos nihil Tertulliano eruditius, vel acutius; quando Apologeticus ejus, et contra Gentes libri, cunctam seculi obtinent disciplinam. Fertur vixisse usque ad decrepitam aetatem.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License