XX. Quae
cum ita sint, ille est verus et germanus Catholicus qui veritatem Dei, qui
Ecclesiam, qui Christi corpus diligit, qui divinae Religioni, qui catholicae
fidei nihil praeponit, non hominis cujuspiam auctoritatem, non amorem, non
ingenium, non eloquentiam, non philosophiam; sed haec cuncta despiciens, et in
fide fixus, stabilis, permanens, quicquid universaliter antiquitus Ecclesiam
Catholicam tenuisse cognoverit, id solum sibi tenendum credendumque decernit;
quicquid vero ab aliquo deinceps uno praeter omnes vel contra omnes sanctos
novum et inauditum subindici senserit, id non ad Religionem sed ad tentationem
potius intelligit pertinere, tum praecipue beati Apostoli Pauli eruditus
eloquiis: hoc est enim quod in prima ad Corinthios Epistola scribit: Oportet,
inquit, et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis; ac si
diceret: Ob hoc haereseon non statim divinitus eradicantur auctores, ut probati
manifesti fiant, id est, ut unusquisque quam tenax et fidelis et fixus
catholicae fidei sit amator appareat. Et revera, cum quaeque novitas ebullit,
statim cernitur frumentorum gravitas et levitas palearum; tunc sine magno
molimine excutitur ab area quod nullo pondere intra aream tenebatur. Namque
alii illico prorsus avolant; alii vero tantummodo excussi, et perire metuunt,
et redire erubescunt saucii, semineces ac semivivi; quippe qui tantam veneni
hauserint quantitatem quae nec occidat nec digeratur, nec mori cogat nec vivere
sinat, heu miseranda conditio! quantis illi curarum aestibus, quantis
turbinibus exagitantur?
Nunc etenim, qua ventus
impulerit, incitato errore rapiuntur; nunc in semetipsos reversi, tanquam
contrarii fluctus, reliduntur, nunc temeraria praesumptione et ea quae incerta
videntur adprobant; nunc irrationali metu, etiam quae certa sunt expavescunt;
incerti qua eant, qua redeant, quid adpetant, quid fugiant, quid teneant, quid
dimittant.
Quae quidem dubii et male penduli cordis afflictio divinae erga se
miserationis est medicina, si sapiant. Idcirco etenim extra tutissimum
catholicae fidei portum diversis cogitationum quatiuntur, verberantur, ac pene
enecantur procellis, ut excussa in altum elatae mentis vela deponant, quae male
novitatum ventis expanderant, seseque intra fidissimam stationem placidae ac
bonae matris reducant et teneant, atque amaros illos turbulentosque errorum
fluctus primitus revomant, ut possint deinceps vivae et salientis aquae fluenta
potare. Dediscant bene quod didicerant non bene; et ex toto Ecclesiae dogmate
quod intellectu capi potest capiant, quod non potest credant.
|