XXI. Quae
cum ita sint, iterum atque iterum eadem mecum revolvens et reputans, mirari
satis nequeo tantam quorumdam hominum vesaniam, tantam excaecatae mentis
impietatem, tantam postremo errandi libidinem ut contenti non sint tradita
semel et accepta antiquitus credendi regula, sed nova ac nova in diem quaerant,
semperque aliquid gestiant Religioni addere, mutare, detrahere; quasi non
coeleste dogma sit quod semel revelatum esse sufficiat, sed terrena institutio,
quae aliter perfici nisi assidua emendatione, imo potius reprehensione non
possit, cum divina clament oracula: Ne transferas terminos quos posuerunt
patres tui; et: Super judicantem ne judices; et: Scirdentem sepem
mordebit eum serpens, et illud apostolicum, quo omnes omnium haereseon
sceleratae novitates velut quodam spiritali gladio saepe truncatae semperque
truncandae sunt: O Timothee, depositum custodi, devitans prophanas vocum
novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes,
circa fidem exciderunt. Et post haec inveniuntur aliqui tanta
inveteratae frontis duritia, tanta impudentiae incude, tanto adamante
pertinaciae, qui tantis eloquiorum coelestium molibus non succumbant, tantis
ponderibus non fatiscant, tantis malleis non conquassentur, tantis postremo
fulminibus non conterantur?
Devita, inquit, prophanas vocum novitates: Non dixit
antiquitates, non dixit vetustates; imo plane quid e contrario sequeretur
ostendit.
Nam si vitanda est novitas, tenenda est antiquitas; et si prophana est
novitas, sacrata est vetustas. Et oppositiones, inquit, falsi nominis
scientiae. Vere falsum nomen apud doctrinas Haereticorum; ut ignorantia
scientiae, et caligo serenitatis, et tenebrae luminis appellatione fucentur. Quam
quidam, inquit, promittentes, circa fidem exciderunt. Quid
promittentes exciderunt, nisi novam nescio quam ignoratamque doctrinam?
Audias etenim quosdam ipsorum dicere: Venite, o insipientes et miseri,
qui vulgo Catholici vocitamini, et discite fidem veram, quam praeter nos nullus
intelligit, quae multis ante seculis latuit, nuper vero revelata et ostensa
est; sed discite furtim atque secretim: delectabit enim vos. Et item:
Cum didiceritis, latenter docete; ne mundus audiat, nec Ecclesia sciat: paucis
namque concessum est tanti mysterii capere secretum.
Nonne haec verba sunt illius meretricis quae apud Salomonis
Proverbia vocat ad se praetereuntes viam qui dirigunt iter suum? Qui est, inquit, vestrum insipientissimus,
divertat ad me. Inopes autem sensu exhortatur dicens: Panes occultos
libenter attingite, et aquam dulcem furtim bibite. Quid deinde? At
ille, inquit, nescit quoniam terrigenae apud eam pereunt. Qui sunt
isti terrigenae? Exponat
Apostolus: Qui circa fidem, inquit, exciderunt.
|