XXII. Sed
operae pretium est totum ipsum Apostoli capitulum diligentius pertractare. O
Timothee, inquit, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates.
O! Exclamatio ista et praescientiae est pariter et charitatis. Praevidebat enim
futuros, quos etiam praedolebat, errores.
Quis est hodie Timotheus nisi vel generaliter universa Ecclesia, vel
specialiter totum corpus Praepositorum, qui integram divini cultus scientiam
vel habere ipsi debent vel aliis infundere?
Quid est, depositum custodi? Custodi, inquit, propter
fures, propter inimicos, ne dormientibus hominibus, superseminent zizania super
illud tritici bonum semen quod seminaverat filius hominis in agro suo. Depositum,
inquit, custodi. Quid est depositum? id est, quod tibi
creditum est, non quod a te inventum; quod accepisti, non quod excogitasti;
rem non ingenii, sed doctrinae, non usurpationis privatae, sed publicae traditionis;
rem ad te perductam, non a te prolatam: in qua non auctor debes esse, sed
custos; non institutor, sed sectator; non ducens, sed sequens. Depositum,
inquit, custodi; catholicae fidei talentum inviolatum illibatumque
conserva. Quod tibi creditum, hoc penes te maneat, hoc a te tradatur. Aurum
accepisti, aurum redde: nolo mihi pro aliis alia subjicias: nolo pro auro aut
impudenter plumbum aut fraudulenter aeramenta supponas: nolo auri speciem, sed
naturam plane. O Timothee, O Sacerdos, O Tractator, O Doctor, si te divinum
munus idoneum fecerit, ingenio, exercitatione, doctrina, esto spiritalis
tabernaculi Beseleel, pretiosas divi dogmatis gemmas exsculpe, fideliter
coapta, adorna sapienter, adjice splendorem, gratiam, venustatem. Intelligatur,
te exponente illustrius, quod ante obscurius credebatur. Per te posteritas
intellectum gratuletur quod ante vetustas non intellectum venerabatur. Eadem
tamen quae didicisti doce, ut cum dicas nove, non dicas nova.
|