XXIII.
Sed forsitan dicit aliquis: Nullusne ergo in Ecclesia Christi profectus
habebitur Religionis?
Habeatur plane, et maximus.
Nam
quis ille est tam invidus hominibus, tam exosus Deo, qui istud prohibere
conetur? Sed ita tamen ut vere profectus sit ille fidei, non permutatio.
Siquidem ad profectum pertinet ut in semetipsum unaquaeque res amplificetur;
ad permutationem vero, ut aliquid ex alio in aliud transvertatur.
Crescat igitur oportet et multum vehementerque proficiat tam singulorum quam
omnium, tam unius hominis quam totius Ecclesiae, aetatum ac seculorum gradibus,
intelligentia, scientia, sapientia, sed in suo duntaxa: genere, in eodem
scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia. Imitetur animarum religio rationem corporum:
quae licet annorum processu numeros suos evolvant et explicent, eadem tamen
quae erant permanent.
Multum interest inter
pueritiae florem et senectutis maturitatem; sed iidem tamen ipsi fiunt senes
qui fuerant adolescentes; ut quamvis unius ejusdemque hominis status habitusque
mutetur, una tamen nihilominus eademque natura, una eademque persona sit. Parva
lactentium membra, magna juvenum, eadem ipsa sunt tamen.
Quot parvulorum artus, tot
virorum; et si qua illa sunt quae aevi maturioris aetate pariuntur, jam in
seminis ratione proserta sunt; ut nihil novum postea proferatur in senibus quod
non in pueris jam ante latitaverit. Unde non dubium est hanc esse legitimam et
rectam proficiendi regulam, hunc ratum atque pulcherrimum crescendi ordinem, si
eas semper in grandioribus partes ac formas numerus detexat aetatis quas in
parvulis Creatoris sapientia praeformaverat. Quod si humana species in aliquam
deinceps non sui generis vertatur effigiem, aut certe addatur quippiam
membrorum numero vel detrahatur, necesse est ut totum corpus vel intercidat,
vel prodigiosum fiat, vel certe debilitetur: ita etiam Christianae Religionis
dogma sequatur has decet profectuum leges, ut annis scilicet consolidetur,
dilatetur tempore, sublimetur aetate, incorruptum tamen illibatumque permaneat,
et universis partium suarum mensuris cunctisque quasi membris ac sensibus
propriis plenum atque perfectum sit, quod nihil praeterea permutationis
admittat, nulla proprietatis dispendia, nullam definitionis sustineat
varietatem. Exempli gratia: Severunt majores nostri antiquitus in hac ecclesiastica
segete triticeae fidei semina: iniquum valde et incongruum est ut nos eorum
posteri pro germana veritate frumenti subdititium zizaniae legamus errorem.
Quin potius hoc rectum et
consequens est ut primis atque extremis sibimet non discrepantibus, de
incrementis triticeae institutionis triticei quoque dogmatis frugem demetamus;
ut cum aliquid ex illis seminum primordiis accessu temporis evolvatur, et nunc
laetetur et excolatur, nihil tamen de germinis proprietate mutetur: addatur
licet species, forma, distinctio, eadem tamen cujusque generis natura
permaneat.
Absit etenim ut rosea illa catholici sensus plantaria in carduos spinasque
vertantur.
Absit inquam, ut in isto spiritali paradiso de cinnamomi et balsami surculis
lolium repente atque aconita proveniant. Quodcumque igitur in hac Ecclesia Dei agricultura fide patrum satum est,
hoc idem filiorum industriâ decet excolatur et observetur, hoc idem floreat et
maturescat, hoc idem proficiat et perficiatur. Fas est etenim ut prisca illa
coelestis philosophiae dogmata processu temporis excurentur, limentur,
poliantur; sed nefas est ut commutentur, nefas ut detruncentur, ut mutilentur.
Accipiant, licet, evidentiam, lucem, distinctionem; sed retineant necesse est
plenitudinem, integritatem, proprietatem. Nam si semel admissa fuerit
haec impiae fraudis licentia, horreo dicere quantum exscindendae atque
abolendae Religionis periculum consequatur. Abdicata etenim qualibet parte
catholici dogmatis, alia quoque atque item alia, ac deinceps alia et alia, jam
quasi ex more et licito, abdicabuntur. Porro autem sigillatim partibus
repudiatis, quid aliud ad extremum sequetur, nisi ut totum pariter repudietur?
sed e contra, si novitia veteribus, extranea domesticis, et profana sacratis
admisceri coeperint, proserpat hic mos in universum necesse est ut nihil
posthac apud Ecclesiam relinquatur intactum, nihil illibatum, nihil integrum,
nihil immaculatum, sed sit ibidem deinceps impiorum ac turpium errorum lupanar
ubi erat antea castae et incorruptae sacrarium veritatis. Sed avertat hoc a
suorum mentibus nefas divina pietas, sitque hic potiùs impiorum furor.
Christi vero Ecclesia, sedula et cauta depositorum apud se dogmatum custos,
nihil in his unquam permutat, nihil minuit, nihil addit, non amputat
necessaria, non apponit superflua, non amittit sua, non usurpat aliena; sed
omni industria hoc unum studet ut vetera fideliter sapienterque tractando, si
qua sunt illa antiquitus informata et inchoata, accuret et poliat; si qua jam
expressa et enucleata consolidet, firmet; si qua jam confirmata et definita,
custodiat; denique quid unquam aliud Conciliorum decretis enisa est nisi ut
quod antea simpliciter credebatur, hoc idem postea diligentius crederetur, quod
antea lentius praedicabatur, hoc idem postea instantius praedicaretur, quod
antea securius colebatur, hoc idem postea sollicitiùs excoleretur?
Hoc, inquam semper, neque quicquam praeterea, Haereticorum novitatibus
excitata, conciliorum suorum decretis catholica perfecit Ecclesia, nisi ut quod
prius a Majoribus sola traditione susceperat, hoc deinde posteris etiam per
Scripturae chirographum consignaret, magnam rerum summam paucis litteris
comprehendendo, et plerumque, propter intelligentiae lucem, non novum fidei
sensum 30 novae appellationis
proprietate signando.
|