Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sanctus Vincentius Lerinensis
Adversus profanas omnium novitates haereticorum commonitorium cum notis

IntraText CT - Text

  • I
    • XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIV. Sed ad Apostolum redeamus. O Timothee, inquit, depositum custodi, devitans prophanas vocum novitates. Devita, inquit, quasi viperam, quasi scorpionem, quasi basiliscum, ne te non solum tactu, sed etiam visu afflatuque percutiant. Quid est devitare? cum hujusmodi nec cibum sumere. Quid est, devita? Si quis, inquit, venit ad vos, et hanc doctrinam non affert. Quam doctrinam, nisi catholicam et universalem, et unam eamdemque per singulas aetatum successiones incorrupta veritatis traditione manentem, et usque in secula sine fine mansuram? Quid tum? Nolite, inquit, recipere eum in domum, nec ave ei dixeritis. Qui enim dicit illi ave, communicat operibus ejus malignis. Prophanas, inquit, vocum novitates. Quid est prophanas? Quae nihil habent sacri, nihil religiosi, ab Ecclesiae penetralibus, quae est templum Dei, penitus extraneas. Prophanas, inquit, vocum novitates. Vocum, id est, dogmatum, rerum, sententiarum novitates, quae sunt vetustati atque antiquitati contrariae: quae si recipiantur, necesse est ut fides beatorum patrum, aut tota, aut certe magnâ ex parte violetur; necesse est ut omnes omnium aetatum fideles, omnes sancti omnes casti, continentes, virgines, omnes clerici, levitae et sacerdotes, tanta confessorum millia, tanti martyrum exercitus, tanta urbium, tanta populorum celebritas et multitudo, tot insulae, provinciae, reges, gentes, regna, nationes, totus postremo jam pene terrarum orbis, per catholicam fidem Christo capiti incorporatus, tanto seculorum tractu ignorasse, errasse, blasphemasse, nesciisse quid crederet, pronuntietur. Prophanas, inquit, vocum novitates devita: quas recipere atque sectari nunquam Catholicorum, semper vero Haereticorum fuit. Et revera, quae unquam haeresis nisi sub certo nomine, certo loco, certo tempore ebullivit? Quis unquam haereses instituit nisi qui se prius ab Ecclesiae catholicae universitatis et antiquitatis consensione discreverit? Quod ita esse luce clarius exempla demonstrant. Quis enim unquam ante profanum illum Pelagium tantam virtutem liberi praesumpsit arbitrii ut ad hoc in bonis rebus per actus singulos adjuvandum necessariam Dei gratiam non putaret? Quis ante prodigiosum discipulum ejus Coelestium 31 reatu praevaricationis Adae omne humanum genus denegavit adstrictum? Quis ante sacrilegum Arium trinitatis unitatem discindere, quis ante sceleratum Sabellium unitatis Trinitatem confundere ausus est? Quis ante crudelissimum Novatianum 32 crudelem Deum dixit, eo quod mallet mortem morientis quam ut revertatur et vivat? Quis ante magum Simonem, apostolica districtione percussum (a quo vetus ille turpitudinum gurges usque in novissimum Priscillianum 33 continua et occulta successione manavit) auctorem malorum 34, id est, scelerum, impietatum, flagitiorumque nostrorum ausus est dicere creatorem Deum? Quippe quem adserit talem hominum manibus ipsam suis creare naturam, quae proprio quodam motu et necessariae cujusdam voluntatis impulsu nihil aliud possit, nihil aliud velit nisi peccare, eo quod furiis vitiorum omnium exagitata et inflammata in omnia turpitudinum barathra inexhausta cupiditate rapiatur. Innumera sunt talia, quae brevitatis studio praetermittimus: quibus tamen cunctis satis evidenter perspicueque monstratur hoc apud omnes fere haereses quasi solemne esse ac legitimum, ut semper profanis novitatibus gaudeant, antiquitatis scita fastidiant, et per oppositiones falsi nominis scientiae a fide naufragent. Contra vero Catholicorum hoc vere proprium, deposita sanctorum patrum et commissa servare, damnare profanas novitates, et sicut dixit atque iterum praedixit Apostolus, si quis annuntiaverit praeterquam quod acceptum est, anathema sit.




31 Natu nobilis fuit, sed naturae vitio Eunuchus matris utero editus. An ob hanc causam á Lirinensi appelletur prodigiosus, incertum est; Patres tamen S. Mauri post Garnerium verisimile putant. Certe in Commonitorio Marii Mercatoris oblato Ecclesiae Constantinopolitanae ac Theodosio, haec in illius exordio leguntur: Coelestius quidem Eunuchus matris utero editus].



32 Nemo ex his Vincentii verbis inferat, nullam osse pro peccantibus indulgentiam, remissionemque servatam dixisse Novatianum. Error namque ejus sequens fuit, quem antea defenderat Tertullianus; inficiabatur fuisse Ecclesiae concessam potestatem, ut atrociora illa peccata, apostasiae nempe a fide, homicidii, ac fornicationis, per se remitteret, quum talium delictorum venia esset soli Deo reservata. Unde statuebat de illis perpetuo agendam esse poenitentiam. Pro minoribus vero peccatis agnovit in Ecclesia dimittendi facultatem. Vide Petavium, tom. IV. Theol. dogm. lib. 3. Eccl. Hierar. cap. 12 num. 6.



33 Simonis impura, et nefanda dogmata, quae late describuntur ab Irenaeo, Epiphanio, et Theodoreto, discipulos defensoresque multos nacta sunt, ut Saturninum, Basilidem, hujusque filios Epiphanem, et Isidorum. Quorum infelices haeredes exstitere Cerdon, et Marcion, ac tertio Ecclesiae seculo Manichaei; his successere Priscillianistae, quos Manichaeorum cognatos appellat S. Leo in ep. olim 93, nunc 15, cap. 4. Unde Prosper in Chronico ad Coss. Ausonium, et Olybrium: Ea tempestate Priscillianus Episcopus de Gallaecia, ex Manichaeorum et Gnosticorum dogmate, haeresim nominis sui condidit. Gnosticos autem a Simone sua habuisse exordia testis est Irenaeus.



34 Optasse Simonem tanquam Deum ab omnibus glorificari, a multisque pro tali habitum, testis est Irenaeus lib. 1. adv. haer. cap. 20 ex Edit. Erasmi; hinc non adeo facile exponi potest, quomodo dixerit, Dei creatoris impulsu et necessitate ferri homines ad malum. Ex Irenaeo autem haec habemus. Quum impius sublimissimam se profiteretur virtutem, ac Helenam quamdam, primam suae mentis conceptionem, per hanc dicebat angelos atque archangelos conditos; a quibus fabricatus Orbis ac praepostere moderatus, ad emendationem rerum, ut ipse veniret, compulerunt. Unde addebat, ut Irenaeus ait, «prophetas a mundi fabricatoribus Angelis inspiratos dixisse prophetias; quapropter monebat, ne ulterius curarent eos, hi qui in eum, et in Helenam ejus spem habebant, et ut liberos agere quae velint. Secundum enim ipsius gratiam salvari homines, sed non secundum operas justas. Nec enim esse naturaliter operationes justas, sed ex accidentia, quemadmodum posuerunt qui mundum fecerunt Angeli, per hujusmodi praecepta in servitutem deducentes homines.» Propter haec forte Lirinensis dixit ex ejus mente necessitate impelli homines ad malum.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License