Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sanctus Vincentius Lerinensis
Adversus profanas omnium novitates haereticorum commonitorium cum notis

IntraText CT - Text

  • I
    • XXV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXV. Hic fortasse aliquis interroget an et Haeretici divinae Scripturae testimoniis utantur. Utuntur plane. et vehementer quidem. Nam videas eos volare per singula quaeque sanctae legis volumina, per Moysi, per Regum libros; per Psalmos, per Apostolos, per Evangelia, per Prophetas. Sive enim apud suos, sive alienos, sive privatim, sive publice, sive in sermonibus, sive in libris, sive in conviviis, sive in plateis, nihil unquam pene de suo proferunt quod non etiam Scripturae verbis 35 adumbrare conentur.

Lege Pauli Samosateni opuscula, Priscilliani, Eunomii, Joviniani, reliquarumque pestium; cernas infinitam exemplorum congeriem, prope nullam omitti paginam quae non novi aut veteris Testamenti sententiis fucata et colorata sit. Sed tanto magis cavendi et pertimescendi sunt, quanto occultius sub divinae legis umbraculis latitant. Sciunt enim faetores suos nulli fere cito esse placituros, si nudi et simplices exhalentur; atque idcirco eos coelestis eloquii velut quodam aromate aspergunt, ut ille qui humanum facile despiceret errorem, divina non facile contemnat oracula. Itaque faciunt quod hi solent 36, qui parvulis austera quaedam temperaturi pocula, prius oras melle circumlinunt, ut incauta aetas cum dulcedinem praesenserit, amaritudinem non reformidet. Quod etiam iis curae est qui mala gramina et noxios succos medicaminum vocabulis praecolorant, ut nemo fere ubi suprascriptum legerit remedium, suspicetur venenum. Inde denique et Salvator clamabat: Attendite vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, ab intus autem sunt lupi rapaces. Quid est vestitus ovium, nisi Prophetarum et Apostolorum proloquia, quae iidem, ovili quadam sinceritate, agno illi immaculato, qui tollit peccatum mundi, tanquam vellera quaedam texuerunt? Qui sunt lupi rapaces, nisi sensus Haereticorum feri et rabidi, qui caulas Ecclesiae semper infestant et gregem Christi quaqua possunt dilacerant? Sed ut fallacius incautis ovibus obrepant, manente luporum ferocia, deponunt lupinam speciem, et sese divinae legis sententiis velut quibusdam velleribus obvolvunt, ut cum quisque lanarum mollitiem praesenserit, nequaquam aculeos dentium pertimescat. Sed quid ait Salvator? Ex fructibus eorum cognoscetis eos: id est, cum coeperint divinas illas voces non jam proferre tantum, sed etiam exponere, nec adhuc jactare solum, sed etiam interpretari, tunc amaritudo illa, tunc acerbitas, tunc rabies intelligetur, tunc novitium virus exhalabitur, tunc profanae novitates aperientur; tunc primum scindi sepem videas, tunc transferri patrum terminos, tunc Catholicam fidem caedi, tunc Ecclesiasticum dogma lacerari. Tales erant ii quos percutit Apostolus Paulus in secunda ad Corinthios Epistola, dicens: Nam ejusmodi, inquit, pseudoapostoli, sunt operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos Christi? Quid est transfigurantes se in Apostolos Christi? Proferebant Apostoli divinae legis exempla; proferebant et illi. Proferebant Apostoli psalmorum auctoritates; proferebant et illi. Proferebant Apostoli sententias Prophetarum; et illi nihilominus proferebant. Sed cum ea quae similiter protulerant, interpretari non similiter coepissent, tunc simplices a subdolis, tunc infucati a fucatis, tunc recti a perversis, tunc postremo veri Apostoli a falsis Apostolis discernebantur. Et non mirum, inquit. Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est ergo magnum si ministri ejus transfigurantur sicut ministri justitiae. Ergo secundum Apostoli Pauli magisterium, quotiescumque vel pseudoapostoli vel pseudoprophetae vel pseudodoctores divinae legis sententias proferunt, quibus male interpretatis errores suos adstruere conentur, non dubium est quin auctoris sui callida machinamenta sectentur, quae ille nunquam profecto comminisceretur, nisi sciret omnino nullam esse ad fallendum faciliorem viam, quam ut ubi nefarii erroris subinducitur fraudulentia, ibi divinorum verborum praetendatur auctoritas.




35 Quae fuse hic et sequentibus numeris, de Scripturae abusu apud haereticos, ait Lirinensis, decerpta sunt ex lib. Tertulliani de Praescript., praesertim cap. 38, 39 et 40. Vide infra.



36 An haec de parvulis incaute austera pocula sorbentibus, decerpserit ex lib. 4 Lucretii de Natura rerum, definire non audeo; similia tamen sunt his, quae iste canit, dum praeter meritum se extollit:.... Pueris absinthia tetra medentes Quum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt mellis dulci flavoque liquore: Ut puerorum aetas improvida ludificetur Labrorum tenus, interea perpotet amarum Absinthi laticem, deceptaque non capiatur, Sed potius tali facto recreata valescat. At quia minime valescit, qui amarum obscoenumque ebibit errorem, licet colore multo obductum; propterea S. Vir consulto illorum profert exemplum, qui noxios succos medicaminum vocabulis praecolorant, ex quibus certa funestaque oritur mors.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License