XXVI.
Sed dicet aliquis: Unde probatur quia sacrae legis exemplis Diabolus uti
soleat?
Legat Evangelia, in quibus
scribitur: Tunc assumpsit illum Diabolus, id est, Dominum Salvatorem, et
statuit illum super pinnam templi, et dixit ei: Si filius Dei es, mitte te
deorsum. Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te ut custodiant te in
omnibus viis tuis; in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem
tuum. Quid hic faciet misellis hominibus qui ipsum Dominum majestatis
Scripturarum testimoniis appetivit? Si, inquit, filius Dei es,
mitte te deorsum. Quare? Scriptum est enim, inquit. Magnopere nobis
doctrina loci istius attendenda atque retinenda est, ut tanto evangelicae
auctoritatis exemplo, quando aliquos apostolica seu prophetica verba proferre
contra catholicam fidem viderimus, diabolum per eos loqui minime dubitemus. Nam
sicut tunc caput capiti, ita nunc quoque membra membris loquuntur, membra
scilicet diaboli membris Christi, perfidi fidelibus, sacrilegi religiosis,
Haeretici postremo Catholicis. Sed quid tandem dicunt? Si, inquit,
filius Dei es, mitte te deorsum; hoc est, si filius esse vis Dei et
haereditatem regni coelestis accipere, mitte te deorsum, id est, ex istius te
sublimis Ecclesiae, quae etiam templum Dei putatur, doctrina et traditione
demitte. Ac si quis interroget quempiam haereticorum sibi talia
persuadentem: Unde probas, unde doces quod Ecclesiae Catholicae universalem
et antiquam fidem dimittere debeam? statim ille: Scriptum est enim.
Et continuo mille testimonia, mille exempla, mille auctoritates parat de lege,
de Psalmis, de Apostolis, de Prophetis, quibus novo et malo more interpretatis,
ex arce catholica in haereseos barathrum infelix anima praecipitetur.
Jam vero illis quae sequuntur promissionibus miro modo incautos homines
Haeretici decipere consueverunt. Audent etenim polliceri et docere quod in
Ecclesia sua, id est, in communionis suae conventiculo, magna et specialis ac
plane personalis quaedam sit Dei gratia, adeo ut sine ullo labore, sine ullo
studio, sine ulla industria, etiamsi nec petant, nec quaerant, nec pulsent,
quicumque illi ad numerum suum pertinent, tamen ita divinitus dispensentur ut
angelicis evecti manibus, id est, angelica protectione servati, nunquam possint
offendere ad lapidem pedem suum, id est, nunquam scandalizari.
|