XXVIII. Hic jam consequens esse video ut exemplis
demonstrem quonam modo prophanae Haereticorum novitates prolatis atque collatis
veterum magistrorum concordantibus sibimet sententiis et deprehendantur et
condemnentur. Quae tamen antiqua sanctorum patrum consensio non in omnibus
divinae legis quaestiunculis, sed solum certe praecipue in fidei regula magno
nobis studio et investiganda est et sequenda. Sed neque semper neque omnes
haereses hoc modo impugnandae sunt, sed novitiae recentesque tantummodo, cum
primum scilicet exoriuntur, ante quam infalsare vetustae fidei regulas ipsius
temporis vetantur angustiis, ac priusquam manante latius veneno, majorum
volumina vitiare conentur. Caeterum dilatatae et inveteratae haereses nequaquam
hac via adgrediendae sunt, eo quod prolixo temporum tractu longa iis fruendae
veritatis patuerit occasio. Atque ideo quascumque illas antiquiores vel
schismatum vel haereseon profanitates nullo modo nos oportet nisi aut sola, si
opus est, Scripturarum auctoritate convincere, aut certe jam antiquitus
universalibus sacerdotum catholicorum Conciliis convictas damnatasque vitare.
Itaque, cum primum mali cujusque erroris putredo erumpere coeperit, et ad
defensionem sui quaedam sacrae legis verba furari, eaque fallaciter et
fraudulenter exponere, statim interpretando Canoni majorum sententiae
congregandae sunt; quibus illud quodcumque exsurget novitium, ideoque profanum
et absque ulla ambage prodatur, et sine ulla retractatione damnetur. Sed eorum
duntaxat patrum sentententiae conferendae sunt, qui in fide et communione
Catholica sancte, sapienter, constanter viventes 37,
docentes, et permanentes, vel mori in Christo fideliter vel occidi pro Christo
feliciter meruerunt. Quibus tamen hac lege credendum est ut quicquid vel omnes
vel plures uno eodemque sensu manifeste, frequenter, perseveranter, velut
quodam consentiente sibi magistrorum concilio, accipiendo, tenendo, tradendo
firmaverint, id pro indubitato, certo, ratoque habeatur.
Quicquid vero, quamvis ille sanctus et doctus, quamvis Confessor et Martyr,
praeter omnes aut etiam contra omnes senserit, id inter proprias et occultas et
privatas opiniunculas a communis et publicae ac generalis sententiae
auctoritate secretum sit; ne cum summo aeternae salutis periculo, juxta
sacrilegam Haereticorum et Schismaticorum consuetudinem, universalis dogmatis
antiqua veritate dimissa, unius hominis novitium sectemur errorem.
Quorum beatorum patrum sanctum catholicumque consensum, ne quis sibi temere
contemnendum forte arbitretur, ait in prima ad Corinthios Apostolus: Et quosdam
quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos (quorum ipse unus erat),
secundo Prophetas (qualem in Actibus Apostolorum legimus Agabum), tertio
Doctores, qui tractatores nunc appellantur, quos hic idem Apostolus etiam
Prophetas interdum nuncupat, eo quod per eos Prophetarum mysteria populis
aperiantur.
Hos ergo in Ecclesia Dei divinitus per tempora et loca dispensatos quisquis
in sensu catholici dogmatis unum aliquid in Christo sentientes contempserit,
non hominem contemnit, sed Deum: a quorum veridica unitate ne discrepet,
impensius obtestatur idem Apostolus dicens: Obsecro autem vos, fratres, ut
id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in
eodem sensu et in eadem sententia 38.
Quod si quis ab eorum sententiae communione desciverit, audiet illud ejusdem
Apostoli: Non est Deus dissensionis, sed pacis, (id est, non ejus qui a
consentiendi unitate defecerit, sed eorum qui in consentiendi pace
permanserint) sicut in omnibus, inquit, Ecclesiis sanctorum doceo,
id est, Catholicorum: quae ideo sanctae sunt, quia in fidei communione
persistunt.
Et ne quis forsitan, praetermissis caeteris, se solum audiri, sibi soli
credi adrogaret, paulo post ait. An a vobis, inquit, verbum Dei
processit, aut in vos solos devenit? Et ne hoc quasi perfunctorie
acciperetur, adjecit: Si quis, inquit, videtur propheta esse aut
spiritalis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. Quae
utique mandata, nisi ut si quis est propheta aut spiritalis, id est,
spiritalium rerum magister, summo studio aequalitatis et unitatis cultor
existat; ut scilicet neque opiniones suas caeteris praeferat 39, et ab universorum sensibus non
recedat.
Cujus rei mandata qui ignorat, inquit, ignorabitur: id est, qui aut nescita
non discit, aut scita contemnit, ignorabitur, hoc est, indignus habebitur qui
inter unitos fide et exaequatos humilitate divinitus respiciatur: quo malo nescio
an quicquam acerbius cogitari queat.
Quod tamen juxta apostolicam comminationem Pelagiano illi provenisse
cernimus Juliano 40, qui se
collegarum sensui aut incorporare neglexit, aut excorporare praesumpsit.
Sed jam tempus est ut pollicitum proferamus exemplum, ubi et quomodo
sanctorum patrum sententiae congregatae sint, ut secundum eas ex decreto atque
auctoritate Concilii ecclesiasticae fidei regula figeretur.
Quod quo commodius fiat, hic sit jam hujus Commonitorii modus; ut caetera
quae sequuntur, ab alio sumamus exordio.
|