Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sanctus Vincentius Lerinensis
Adversus profanas omnium novitates haereticorum commonitorium cum notis

IntraText CT - Text

  • II
    • XXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIX. Quae cum ita sint, jam tempus est ut ea quae duobus his Commonitoriis dicta sunt, in hujus secundi fine recapitulemus.

Diximus in superioribus hanc fuisse semper et esse hodieque Catholicorum consuetudinem, ut fidem veram duobus his modis adprobent, primum divini Canonis auctoritate, deinde Ecclesiae Catholicae traditione; non quia Canon solus non sibi ad universa sufficiat, sed quia verba divina pro suo plerique arbitratu interpretantes, varias opiniones erroresque concipiant, atque ideo necesse sit ut ad unam ecclesiastici sensus regulam Scripturae coelestis intelligentia dirigatur, in his duntaxat praecipue quaestionibus quibus totius Catholici dogmatis fundamenta nituntur. Item diximus in ipsa rursus Ecclesia universitatis pariter et antiquitatis consensionem spectari oportere; ne aut ab unitatis integritate in partem schismatis abrumpamur, aut a vetustatis religione in haereseon novitates praecipitemur.

Item diximus in ipsa Ecclesiae vetustate duo quaedam vehementer studioseque observanda, quibus penitus inhaerere deberent quicumque haeretici esse nollent: primum, si quid esset antiquitus ab omnibus Ecclesiae Catholicae sacerdotibus universalis Concilii auctoritate decretum; deinde si qua nova exsurgeret quaestio, ubi id minime reperiretur, recurrendum ad sanctorum patrum sententias, eorum duntaxat qui suis quisque temporibus et locis in unitate communionis et fidei permanentes, magistri probabiles exstitissent, et quicquid uno sensu atque consensu tenuisse invenirentur, id Ecclesiae verum et catholicum absque ullo scrupulo judicaretur.

Quod ne praesumptione magis nostra quam auctoritate ecclesiastica promere videremur, exemplum adhibuimus sancti Concilii quod ante triennium 42 ferme in Asia apud Ephesum celebratum est Basso Antiochoque Consulibus: ubi cum de sanciendis fidei regulis disceptaretur, ne qua illic forsitan profana novitas in modum perfidiae Ariminensis obreperet, universis sacerdotibus, qui illo ducenti fere numero 43 convenerant, hoc catholicissimum, fidelissimum, atque optimum factu visum est ut in medium sanctorum patrum sententiae proferrentur, quorum alios martyres, alios confessores, omnes vero catholicos sacerdotes fuisse et permansisse constaret; ut scilicet rite atque solemniter ex corum consensu atque decreto antiqui dogmatis religio confirmaretur et prophanae novitatis blasphemia condemnaretur.

Quod cum ita factum foret, jure meritoque impius ille Nestorius catholicae vetustati contrarius, beatus vero Cyrillus sacrosanctae antiquitati consentaneus judicatus est.

Et ut ad fidem rerum nihil deesset, tam nomina et numerum (licet ordinem fuissemus obliti) edidimus eorum patrum juxta quorum ibidem concinentem sibi concordemque sententiam et legis sacrae proloquia exposita sunt, et divini dogmatis regula constabilita est: quos, ad confirmandam memoriam, hic quoque recensere nequaquam superfluum est.




42 Celebrata est Synodus ann. Ch. 431, in Ecclesiâ, quae appellatur Maria; de qua sic Prosper in Chron: «Congregata apud Ephesum plus ducentorum Synodo Sacerdotum, Nestorius cum haeresi nominis sui, et cum multis Pelagianis, qui cognatum errori suo adjuvabant dogma, damnaturVide eumdem in lib. cont. Collat. 21, cap. numer. 2.



43 In act. 1. Concil., post subscriptiones Episcoporum haec leguntur: «Postquam hi omnes Nestorii depositioni subscripsissent, accesserunt alii Episcopi ad sanctam Synodum, qui et ipsi quoque praepositae damnationi subscripserunt; Episcopi itaque, qui ipsum Nestorium deposuerunt, plures quam du centi exstitere: aliqui enim locum tenuerunt alio rum Episcoporum, qui ad Ephesiorum Metropolim venire non potuerunt






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License