XXX. Sunt
ergo hi viri quorum in illo Concilio vel tanquam judicum vel tanquam testium
scripta recitata sunt. Sanctus
Petrus 44 Alexandrinus Episcopus doctor
praestantissimus et martyr beatissimus.
Sanctus Athanasius, ejusdem
civitatis antistes, magister fidelissimus et confessor eminentissimus. Sanctus
Theophilus 45,
ejusdem item urbis Episcopus, vir fide, vita, scientia satis clarus, cui
successit venerandus Cyrillus, qui nunc Alexandrinam illustrat Ecclesiam.
Et ne forsitan unius
civitatis ac provinciae doctrina haec putaretur, adhibita sunt etiam illa
Cappadociae lumina, Sanctus Gregorius Episcopus et confessor de Nazianzo;
Sanctus Basilius, Caesareae Cappadociae Episcopus et confessor; Sanctus item
alter Gregorius Nyssenus Episcopus, fidei, conversationis, integritatis et
sapientiae merito, fratre Basilio dignissimus.
Sed ne sola Graecia aut
Oriens tantum, verum etiam Occidentalis et Latinus orbis ita semper sensisse
adprobaretur, lectae sunt quoque ibi quaedam ad quosdam Epistolae sancti
Felicis martyris et sancti Julii, urbis Romae Episcoporum. Et ut non solum
caput orbis, verum etiam latera illi judicio testimonium perhiberent, adhibitus
est a Meridie beatissimus Cyprianus Episcopus Carthaginensis et martyr;
a Septentrione sanctus Ambrosius Mediolanensis Episcopus.
Hi sunt igitur omnes apud
Ephesum sacrato Decalogi numero magistri, consiliarii, testes, judicesque
producti; quorum beata illa Synodus doctrinam tenens, consilium sequens,
credens testimonio, obediens judicio, absque taedio, praesumptione, et gratia
de fidei regulis pronuntiavit.
Quanquam multo amplior majorum numerus adhiberi potuerit, sed necesse non
fuit; quia neque multitudine testium negotii tempora occupari oportebat, et
decem illos non aliud vere sensisse quam caeteros omnes collegas suos nemo
dubitabat.
|