XXXI.
Post quae omnia, adjecimus etiam beati Cyrilli sententiam, quae gestis ipsis
ecclesiasticis continetur. Namque cum lecta esset Sancti Capreoli 46, Episcopi Carthaginensis Epistola,
qui nihil aliud intendebat et precabatur nisi ut, expugnata novitate,
antiquitas 47
defenderetur, ita Episcopus Cyrillus prolocutus est et definivit. Quod
hic quoque interponere non abs re videtur. Ait enim in fine gestorum: Et
haec, inquit, quae lecta est Epistola venerandi et multum religiosi Episcopi
Carthaginensis Capreoli, fidei gestorum inseretur; cujus aperta sententia est.
Vult etenim antiquae fidei dogmata confirmari, novitia vero et superflue
adinventa et impie promulgata, reprobari atque damnari. Omnes Episcopi
adclamaverunt: Hae omnium voces sunt, haec omnes dicimus, hoc omnium votum
est. Quae tandem omnium voces, aut quae omnium vota, nisi ut quod erat
antiquitus traditum teneretur, quod adinventum nuper, exploderetur? Post quae
admirati sumus et praedicavimus quanta Concilii illius fuerit humilitas et
sanctitas, ut tot numero sacerdotes, pene ex majori parte Metropolitani, tantae
eruditionis tantaeque doctrinae ut prope omnes possent de dogmatibus disputare,
quibus propterea ipsa in unum congregatio audendi ab se aliquid et statuendi
addere videretur fiduciam, nihil tamen novarent, nihil praesumerent, nihil sibi
penitus adrogarent, sed omnimodis praecaverent ne aliquid posteris traderent
quod ipsi a patribus non accepissent, et non solum in praesenti rem bene
disponerent, verum etiam post futuris exempla praeberent ut et ipsi scilicet
sacratae vetustatis dogmata colerent, profanae vero novitatis adinventa
damnarent. Invecti etiam sumus in Nestorii sceleratam praesumptionem, quod
sacram Scripturam se primum et solum intelligere, et omnes eos ignorasse
jactaret, quicumque ante se, magisterii munere praediti, divina eloquia
tractavissent, universos scilicet sacerdotes, universos confessores et
martyres, quorum alii explanassent Dei legem, alii vero explanantibus
consensissent vel credidissent, totam postremo etiam nunc errare et semper
errasse adseveraret Ecclesiam, quae, ut ipsi videbatur, ignaros erroneosque
doctores et secuta esset et sequeretur.
|