Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sanctus Vincentius Lerinensis
Adversus profanas omnium novitates haereticorum commonitorium cum notis

IntraText CT - Text

  • I
    • VII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VII. Quod quidem mihi divinitus videtur promulgatum esse judicium propter eorum maxime fraudulentiam qui cum sub alieno nomine haeresim concinnare machinentur, captant plerumque veteris cujuspiam viri scripta paulo involutius edita, quae pro ipsa sui obscuritate dogmati suo quasi congruant; ut illud nescio quid quodcunque proferunt, neque primi neque soli sentire videantur. Quorum ego nequitiam duplici odio dignam judico, vel eo quod haereseos venenum propinare aliis non pertimescunt, vel eo etiam quod sancti cujusque viri memoriam tanquam sopitos jam cineres prophana manu ventilant, et quae silentio sepeliri oportebat, rediviva opinione diffamant, sequentes omnino vestigia auctoris sui Cham, qui nuditatem venerandi Noe non modo operire neglexit, verum quoque irridendam caeteris enuntiavit. Unde tantam laesae pietatis meruit offensam ut etiam posteri ipsius peccati sui maledictis obligarentur, beatis illis fratribus multum longeque dissimilis, qui nuditatem ipsam reverendi patris neque suis temerare oculis, neque alienis patere voluerunt, sed aversi, ut scribitur, texerunt eum: quod est erratum sancti viri nec approbasse nec prodidisse 14; atque idcirco beata in posteros benedictione donati sunt. Sed ad propositum redeamus. Magno igitur metu nobis immutatae fidei ac temeratae religionis piaculum pertimescendum est; a quo nos solum constitutionis Ecclesiasticae disciplina, sed etiam censura Apostolicae deterret auctoritatis. Scitum enim cunctis est quam graviter, quam severe, quam vehementer invehatur in quosdam beatus Apostolus Paulus, qui mira levitate nimium cito translati fuerant ab eo qui eos vocaverat in gratiam Christi, in aliud Evangelium, quod non est aliud, qui coacervarant sibi magistros ad sua desideria, a veritate quidem auditum avertentes, conversi vero ad fabulas, habentes damnationem quod primam fidem irritam fecissent; quos deceperant ii de quibus ad Romanos fratres scribit idem Apostolus: Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissentiones et offendicula, praeter doctrinam quam ipsi didicistis, faciunt; et declinate ab illis. Hujusmodi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Qui intrant per domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis; semper discentes, et ad scientiam veritatis nunquam pervenientes. Vaniloqui et seductores, qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Homines corrupti mente, reprobi circa fidem, superbi, et nihil scientes, sed languentes circa quaestiones et pugnas verborum; qui veritate privati sunt, existimantes quaestum esse pietatem: simul autem et otiosi discunt circumire domos; non solum autem otiosi, sed et verbosi, et curiosi loquentes quae non oportet: qui bonam conscientiam repellentes, circa fidem naufragaverunt: quorum prophana vaniloquia multum proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit 15. Bene autem quod de iis item scribitur: Sed ultra non proficient. Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.




14 Filios verenda patris sui superjecto dorsis pallio aversos operuisse est, ut Gregorius 25 Moral., cap. 22, loquitur, bonis subditis sic praepositorum suorum mala displicere, ut tamen haec ab aliis occultent: «Operimentum, inquit, aversi deferunt, quia judicantes factum et venerantes magisterium nolunt videre, quod tegunt.» Quod prudens optimi Pontificis ac Vincentii monitum, summopore commendat celebris ex Protestantium parte editor Cypriani Joannes Fellus Episcopus Oxoniensis; at aliis placet Patrum castigare errata, inter quos libenter nomen professus est suum Clericus; quam ob causam in Ep. 6 Crit. et Eccles. culpat dissimulationes omnes in Ecclesiastica historia ut illicitas. At demus magnorum hominum esse castiganda peccata, ne forte incauti illa sequantur; quo tamen modo id a quibusdam est praestitum, non dico christianum, sed nec ingenuum decet hominem, nempe cum amaritudine, rabie, acerbitate; dolose levia errata invidiosis vocibus exaggerando, praeteritis dissimulatisque ingentibus meritis. De tali ac tanta iniquitate graviter postulatus est Clericus ipse a viris probitate et doctrina conspicuis, quod opus fuit advertere, morem ipsi gerendo, ne quid notitia dignum dissimuletur in Ecclesiastica historia.



15 2 Tim. 2.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License