Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sanctus Vincentius Lerinensis
Adversus profanas omnium novitates haereticorum commonitorium cum notis

IntraText CT - Text

  • I
    • X
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

X. Sed dicet aliquis: Cur ergo persaepe divinitus sinuntur excellentes quaedam personae in Ecclesia constitutae res novas Catholicis annuntiare?

Recta interrogatio et digna quae diligentius atque uberius pertractetur: cui tamen non ingenio proprio, sed divinae legis auctoritate, Ecclesiastici magisterii documento satisfaciendum est.

Audiamus ergo sanctum Moysen; et ipse nos doceat cur docti viri, et qui propter scientiae gratiam ab Apostolo etiam prophetae nuncupantur, proferre interdum permittantur nova dogmata, quae vetus Testamentum allegorico sermone deos alienos appellare consuevit, eo quod scilicet ita ab haereticis ipsorum opiniones sicut a gentibus dii sui observentur.

Scribit ergo in Deuteronomio beatus Moyses: Si surrexerit, inquit, in medio tui propheta, aut qui somnium vidisse se dicat 18, id est, magister in Ecclesia constitutus, quem discipuli vel auditores sui ex aliqua revelatione docere arbitrentur. Quid deinde? et praedixerit, inquit, signum atque portentum, et evenerit quod locutus est. Magnus profecto nescio quis signatur magister et tantae scientiae qui sectatoribus propriis non solum quae humana sunt nosse, verum etiam quae supra hominem sunt praenoscere posse videatur; quales fere discipuli sui jactitant fuisse Valentinum, Donatum, Photinum, Apollinarem, caeterosque ejusmodi. Quid postea? Et dixerit, inquit, tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis. Qui sunt dii alieni, nisi errores extranei quos ignorabas, id est, novi et inauditi? Et serviamus eis, id est, credamus eis, sequamur eos. Quid ad extremum? Non audies, inquit, verba prophetae illius aut somniatoris. Et quare, oro te, a Deo non prohibetur doceri quod a Deo prohibetur audiri? Quia, inquit, tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde et in tota anima vestra. Luce clarius aperta causa est cur interdum divina Providentia quosdam Ecclesiarum magistros nova quaedam dogmata praedicare patiatur. Ut tentet vos, inquit, Dominus Deus vester. Et profecto magna tentatio est cum ille quem tu prophetam, quem prophetarum discipulum, quem doctorem et adsertorem veritatis putes, quem summa veneratione et amore complexus sis, is subito latenter noxios subinducat errores, quos nec cito deprehendere valeas, dum antiqui magisterii duceris praejudicio, nec facile damnare fas ducas, dum magistri veteris praepediris affectu.




18 Deut. 13.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License