Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sanctus Vincentius Lerinensis Adversus profanas omnium novitates haereticorum commonitorium cum notis IntraText CT - Text |
|
|
XIII. Haec ergo Nestorius, Apollmaris, Photinus adversus Catholicam fidem rabidi canes latrant: Photinus, Trinitatem non confitendo; Apollinaris, convertibilem Verbi dicendo naturam, et duas in Christo substantias non confitendo, et aut totam Christi animam aut certe mentem atque rationem in anima denegando, et adserendo pro sensu mentis fuisse Dei Verbum; Nestorius, duos Christos aut semper esse, aut aliquandiu fuisse adseverando. Ecclesia vero Catholica et de Deo et de Salvatore nostro recta sentiens, nec in Trinitatis mysterio nec in Christi incarnatione blasphemat. Nam et unam divinitatem in Trinitatis plenitudine et Trinitatis aequalitatem in una atque eadem majestate veneratur, et unum Christum Jesum, non duos, eumdemque Deum pariter atque hominem confitetur. Unam quidem in eo personam, sed duas substantias; duas substantias, sed unam credit esse personam: duas substantias, quia mutabile non est Verbum Dei, ut ipsum verteretur in carnem; unam personam, ne duos profitendo filios, quaternitatem videatur colere, non Trinitatem.Sed operae pretium est ut id ipsum etiam atque etiam distinctius et expressius enucleemus. In Deo una substantia, sed tres personae; in Christo duae substantiae, sed una persona. In Trinitate alius atque alius, non aliud atque aliud; in Salvatore aliud atque aliud, non alius atque alius. Quomodo in Trinitate alius atque alius, non aliud atque aliud? Quia scilicet alia et persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti; sed tamen Patris et Filii et Spiritus sancti non alia et alia, sed una eademque natura. Quomodo in Salvatore aliud atque aliud, non alius atque alius? Quia videlicet altera substantia divinitatis, altera humanitatis; sed tamen deitas et humanitas non alter et alter, sed unus idemque Christus, unus idemque filius Dei, et unius ejusdemque Christi et filii Dei una eademque persona; sicut in homine aliud caro, et aliud anima, sed unus idemque homo anima et caro. In Petro et Paulo aliud anima, aliud caro; nec tamen duo Petri, caro et anima; aut alter Paulus anima, et alter caro; sed unus idemque Petrus, unus idemque Paulus, ex duplici diversaque subsistens animi corporisque natura. Ita igitur in uno eodemque Christo duae substantiae sunt; sed una divina, altera humana; una ex Patre Deo, altera ex matre Virgine; una coaeterna et aequalis Patri, altera ex tempore et minor Patre; una consubstantialis Patri, altera consubstantialis matri; unus tamen idemque Christus in utraque substantia. Non ergo alter Christus Deus, alter homo; non alter increatus, alter creatus; non alter impassibilis, alter passibilis; non alter aequalis Patri, alter minor Patre; non alter ex Patre, alter ex matre; sed unus idemque Christus Deus et homo, idem non creatus et creatus, idem incommutabilis et impassibilis, idem commutatus et passus, idem Patri et aequalis et minor, idem ex Patre ante secula genitus, idem in seculo ex matre generatus, perfectus Deus, perfectus homo. In Deo summa divinitas, in homine plena humanitas. Plena, inquam, humanitas: quippe quae animam simul habeat et carnem, sed carnem veram, nostram, maternam, animam vero intellectu praeditam, mente ac ratione pollentem. Est ergo in Christo verbum, anima, caro; sed hoc totum unus est Christus, unus filius Dei, et unus Salvator ac Redemptor noster. Unus autem, non corruptibili nescio qua divinitatis et humanitatis confusione, sed integra et singulari quadam unitate personae. Neque enim illa conjunctio alterum in alterum convertit atque mutavit (qui est error proprius Arianorum) 22, sed ita in unum potius utrum que compegit, ut manente semper in Christo singularitate unius ejusdemque personae, in aeternum quoque permaneat proprietas uniuscujusque naturae; quo scilicet nec unquam Deus corpus esse incipiat, nec aliquando corpus, corpus esse desistat. Quod etiam humanae conditionis demonstratur exemplo. Neque enim in praesenti tantum, sed in futuro quoque, unusquisque hominum ex anima constabit et corpore, nec tamen unquam aut corpus in animam aut anima vertetur in corpus; sed unoquoque hominum sine fine victuro, in unoquoque hominum sine fine necessario utriusque substantiae differentia permanebit. Ita in Christo quoque utriusque substantiae sua cuique in aeternum proprietas, salva tamen personae unitate, retinenda est.
|
22 Ut Ariani facilius improvidis suaderent Verbum alterius esse a Patre substantiae, passum asseruere in carne; ac animae instar fuisse corpori divinitatem illam Verbi veluti secundariam aiebant; unde ex eorum mente in humanitatem quasi conversa erat divinitas, dum substantivae hominis formae in Christo locum tenuit. Hunc errorem assumptae humanitatis destruentem fidem praeter Lirinensem exprobat illis Leontius de sect. Act 2, Athanasius in lib. de salutari Adventu, et in altero de incarnatione Christi: ac potissimum Hilarius in toto lib. X de Trinitate, unde numer. 9, ait: «Volunt plerique eorum ex passionis metu, et infirmitate patiendi, non in natura eum impassibilis Dei fuisse..... Sed inferioris a Deo Patre naturae, et humanae passionis trepidaverit metu, et ad corporalis poenae congemuerit atrocitatem.» Quae quum ita sint, jam sine ambiguitate ulla facile dirimitur tota controversia, quam Claudianus Mamertus, Berengarius ac Joannes quidam apud Philippum bonae spei Abbatem excitarunt Hilario, quasi humanas in Christo Passiones neganti num. 23 ejusdem libri dum inquit: «Passus quidem est Dominus Jesus Christus, dum caeditur, dum suspenditur, dum crucifigitur, dum moritur: sed in corpus Domini irruens Passio, nec non fuit Passio, nec tamen naturam Passionis exseruit, dum et poenali ministerio desaevit, et virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit.» Sensus ergo est: Passio qua caesus est Christus, fuit ex parte corporis, seu humanitatis a Verbo assumptae, quae sensu, dolore, tolerantia demutata est; sed vera non fuit ex parte Verbi, quod demutationis effectibus caruerit: et hoc est quod Hilarius inquit Filium Dei vim poenae in se desaevientis sine sensu poenae excepisse. Consulat Lect. generalem praefat. praemissam Operibus D. Hilarii Edit. P. Coustant. § III. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |