Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sanctus Vincentius Lerinensis Adversus profanas omnium novitates haereticorum commonitorium cum notis IntraText CT - Text |
|
|
XV. Haec igitur in Christo personae unitas nequaquam post Virginis partum, sed in ipso Virginis utero compacta atque perfecta est. Vehementer enim praecavere debemus, ut Christum non modo unum, sed etiam semper unum confiteamur: quia intoleranda blasphemia est ut etiamsi nunc eum unum esse concedas, aliquando tamen non unum, sed duos fuisse contendas, unum scilicet post tempus baptismatis, duos vero sub tempore nativitatis. Quod immensum sacrilegium non aliter profecto vitare poterimus nisi unitum hominem Deo, sed unitate personae, non ab ascensu, vel resurrectione, vel baptismo, sed jam in matre, jam in utero, jam denique in ipsa virginali conceptione fateamur: propter quam personae unitatem indifferenter atque promiscue et quae Dei sunt propria tribuuntur homini, et quae carnis propria adscribuntur Deo. Inde est enim quod divinitus scriptum est et filium hominis descendisse de coelo, et Dominum majestatis crucifixum in terra. Inde etiam est ut carne Domini facta, carne Domini creata, ipsum Verbum Dei factum, ipsa sapientia Dei impleta, scientia creata dicatur; sicut in praescientia manus ipsius et pedes ejus fossi esse referuntur. Per hanc, inquam, personae unitatem illud quoque similis mysterii ratione perfectum est, ut carne Verbi ex integra matre nascente, ipse Deus Verbum natus ex Virgine catholicissime credatur, impiissime denegetur. Quae cum ita sint, absit ut quisquam sanctam Mariam divinae gratiae privilegiis et speciali gloria fraudare conetur. Est enim singulari quodam Domini ac Dei nostri, Filii autem sui, munere verissime ac beatissime theotocos confitenda; sed non eo modo theotocos quo impia quaedam haeresis suspicatur, quae adserit eam Dei matrem sola appellatione dicendam, quod eum scilicet pepererit hominem qui postea factus est Deus; sicut dicimus Presbyteri matrem, aut Episcopi matrem, non jam Presbyterum aut Episcopum pariendo, sed eum generando hominem qui postea Presbyter vel Episcopus factus est. Non ita, inquam, sancta Maria theotocos, sed ideo potius quoniam, ut supra dictum est, jam in ejus sacrato utero sacrosanctum illud mysterium perpetratum est, quod propter singularem quamdam atque unicam personae unitatem, sicut Verbum in carne caro, ita homo in Deo, Deus est.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |