Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sanctus Vincentius Lerinensis
Adversus profanas omnium novitates haereticorum commonitorium cum notis

IntraText CT - Text

  • I
    • XXVIII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXVIII. Hic jam consequens esse video ut exemplis demonstrem quonam modo prophanae Haereticorum novitates prolatis atque collatis veterum magistrorum concordantibus sibimet sententiis et deprehendantur et condemnentur. Quae tamen antiqua sanctorum patrum consensio non in omnibus divinae legis quaestiunculis, sed solum certe praecipue in fidei regula magno nobis studio et investiganda est et sequenda. Sed neque semper neque omnes haereses hoc modo impugnandae sunt, sed novitiae recentesque tantummodo, cum primum scilicet exoriuntur, ante quam infalsare vetustae fidei regulas ipsius temporis vetantur angustiis, ac priusquam manante latius veneno, majorum volumina vitiare conentur. Caeterum dilatatae et inveteratae haereses nequaquam hac via adgrediendae sunt, eo quod prolixo temporum tractu longa iis fruendae veritatis patuerit occasio. Atque ideo quascumque illas antiquiores vel schismatum vel haereseon profanitates nullo modo nos oportet nisi aut sola, si opus est, Scripturarum auctoritate convincere, aut certe jam antiquitus universalibus sacerdotum catholicorum Conciliis convictas damnatasque vitare. Itaque, cum primum mali cujusque erroris putredo erumpere coeperit, et ad defensionem sui quaedam sacrae legis verba furari, eaque fallaciter et fraudulenter exponere, statim interpretando Canoni majorum sententiae congregandae sunt; quibus illud quodcumque exsurget novitium, ideoque profanum et absque ulla ambage prodatur, et sine ulla retractatione damnetur. Sed eorum duntaxat patrum sentententiae conferendae sunt, qui in fide et communione Catholica sancte, sapienter, constanter viventes 37, docentes, et permanentes, vel mori in Christo fideliter vel occidi pro Christo feliciter meruerunt. Quibus tamen hac lege credendum est ut quicquid vel omnes vel plures uno eodemque sensu manifeste, frequenter, perseveranter, velut quodam consentiente sibi magistrorum concilio, accipiendo, tenendo, tradendo firmaverint, id pro indubitato, certo, ratoque habeatur.

Quicquid vero, quamvis ille sanctus et doctus, quamvis Confessor et Martyr, praeter omnes aut etiam contra omnes senserit, id inter proprias et occultas et privatas opiniunculas a communis et publicae ac generalis sententiae auctoritate secretum sit; ne cum summo aeternae salutis periculo, juxta sacrilegam Haereticorum et Schismaticorum consuetudinem, universalis dogmatis antiqua veritate dimissa, unius hominis novitium sectemur errorem.

Quorum beatorum patrum sanctum catholicumque consensum, ne quis sibi temere contemnendum forte arbitretur, ait in prima ad Corinthios Apostolus: Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos (quorum ipse unus erat), secundo Prophetas (qualem in Actibus Apostolorum legimus Agabum), tertio Doctores, qui tractatores nunc appellantur, quos hic idem Apostolus etiam Prophetas interdum nuncupat, eo quod per eos Prophetarum mysteria populis aperiantur.

Hos ergo in Ecclesia Dei divinitus per tempora et loca dispensatos quisquis in sensu catholici dogmatis unum aliquid in Christo sentientes contempserit, non hominem contemnit, sed Deum: a quorum veridica unitate ne discrepet, impensius obtestatur idem Apostolus dicens: Obsecro autem vos, fratres, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia 38.

Quod si quis ab eorum sententiae communione desciverit, audiet illud ejusdem Apostoli: Non est Deus dissensionis, sed pacis, (id est, non ejus qui a consentiendi unitate defecerit, sed eorum qui in consentiendi pace permanserint) sicut in omnibus, inquit, Ecclesiis sanctorum doceo, id est, Catholicorum: quae ideo sanctae sunt, quia in fidei communione persistunt.

Et ne quis forsitan, praetermissis caeteris, se solum audiri, sibi soli credi adrogaret, paulo post ait. An a vobis, inquit, verbum Dei processit, aut in vos solos devenit? Et ne hoc quasi perfunctorie acciperetur, adjecit: Si quis, inquit, videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. Quae utique mandata, nisi ut si quis est propheta aut spiritalis, id est, spiritalium rerum magister, summo studio aequalitatis et unitatis cultor existat; ut scilicet neque opiniones suas caeteris praeferat 39, et ab universorum sensibus non recedat.

Cujus rei mandata qui ignorat, inquit, ignorabitur: id est, qui aut nescita non discit, aut scita contemnit, ignorabitur, hoc est, indignus habebitur qui inter unitos fide et exaequatos humilitate divinitus respiciatur: quo malo nescio an quicquam acerbius cogitari queat.

Quod tamen juxta apostolicam comminationem Pelagiano illi provenisse cernimus Juliano 40, qui se collegarum sensui aut incorporare neglexit, aut excorporare praesumpsit.

Sed jam tempus est ut pollicitum proferamus exemplum, ubi et quomodo sanctorum patrum sententiae congregatae sint, ut secundum eas ex decreto atque auctoritate Concilii ecclesiasticae fidei regula figeretur.

Quod quo commodius fiat, hic sit jam hujus Commonitorii modus; ut caetera quae sequuntur, ab alio sumamus exordio.




37 Ex hoc loco infert Dallaeus, in libro de Vero usu Patrum, inconstantes fuisse Patres in fidei doctrina. At Lirinensis haec mens est: quia per plura in superioribus ostenderat non raro divino judicio humanaque infirmitate accidere, ut Ecclesiastici viri magni meriti ac scientiae labantur, et contra Apostolum nova dogmata annuntient, quod probarat exemplis Photini, Apollinaris, Nestorii, Origenis, ac Tertulliani; ne quis praetextu auctoritatis horum perversa sectaretur dogmata, ut in fine 24, num. ait: hac de causa prudenter hic monet, haud audiendos esse illos, qui constanter non docuerunt, et vixerunt in Ecclesiâ. Unde in num. 45, loquens de Sacerdotibus, qui Ephesi convenerant, inquit: «Hoc optimum factu visum est ut in medium SS. Patrum sententiae proferrentur; quorum alios Confessores, omnes vero Catholicos, Sacerdotes fuisse, et permansisse constaret, ut scilicet rite atque solemniter ex eorum consensu atque decreto antiquum dogma firmaretur.»



38 1 Cor. 1.



39 Apposite haec praescribit Lirinensis ex Apostoli sensu. Nam duo Corinthiis in laud. loco praecipit: primum, ut sacrarum litterarum interpres in priores spectet, a quibus Verbum Dei processit in posteros. An, inquit, a vobis Verbum Dei processit? alterum, ne quisquam sensum suum tenaci contentione defendat, sed prius reliquos Ecclesiae Doctores consulat; ut si viderit omnibus probari id quod sentit, tuto jam teneat: sin reprobari, tuto jam deserat; quod innuit quum ait: Aut in vos solos pervenit. Consulat lector doctiss. virum Melch. Canum liber 7 de locis Theol. cap. 3.



40 Inter haereticos, qui Ecclesiam turbare conati sunt, ac stylo fidei vexare sententias, praecipuus exstitit Julianus praesertim ex quo sub Zosimo ann. Chr. 418, ab Eclanensi dejectus est Episcopatu, imo pulsus ex Italia, vagus, et extorris nullibi sedem certam habens. Nam primo Constantinopolim fugit, sed ann. Chr. 431, vel 432, post Ephesinam Synodum ejectus in Gallias migravit. Anno vero 439, Xysto Papa sedente, seu per fraudem, seu per speciem voluit se ab errore vindicare, cujus dolis Leonis prudentia, et sagacitas restitit, Prospero teste in Chronico: «Hac tempestate, inquit, Julianus Eclanensis jactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi Episcopatus intemperans cupido exagitabat multimoda arte fallendi correctionis speciem praeferens, molitus est in communionem Ecclesiae irrepere. Sed his insidiis Sixtus Papa Diaconi Leonis hortatu vigilanter occurrens, nullum aditum pestiferis conatibus patere permisit: et ita omnes Catholicos de rejectione fallacis bestiae fecit gaudere, quasi tunc primum superbissimam haeresim Apostolicus gladius detruncasset.» Et quoniam fallax hereticus novas turbas sub Leone jam Pontifice circa ann. Chr. 444, ciebat: propterea adversus saucium fidei hostem, jamque multis debilitatum ictibus movit arma Leo, teste altero Prospero in op. de Promissionibus et Praedictionibus Dei cap. 6, part. 4. Addit Vignerius, et post cum PP. S. Mauri, hunc ipsum in felicem haereticum post longas hac illacque aberrationes, ob quas alter Cain profugus, et extorris a Fulgentio appellatur, ultimi denique perfugii loco viculum quemdam in Sicilia incoluisse; ubi suae sectae homines docens, factus est ex Episcopo ludimagister, quam occupationem longe ante ei destinarat Augustinus, ut genio et eruditioni ejus congruentem in lib. 2. Op. imper. num. 51: «Loqueris de homonymis, et aequivocis: quomodo ergo te ipsi saltem Pelagiani intellecturi sunt nisi prius ad scholas Dialecticorum, ubicumque terrarum potuerint inveniri, propter haec dicenda mittantur? An forte et categorias Aristotelis, antequam tuos libros legant, eis exponens ipse lecturus es? Cur non et hoc facias, homo ingeniosissimus, quandoquidem a deceptis miseris pasceris otiosus?» Sic Hieronymus de pseudodiacono Celedensi Anniano aiebat: «Copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret.»






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License