Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sanctus Vincentius Lerinensis Adversus profanas omnium novitates haereticorum commonitorium cum notis IntraText CT - Text |
|
|
XXXI. Post quae omnia, adjecimus etiam beati Cyrilli sententiam, quae gestis ipsis ecclesiasticis continetur. Namque cum lecta esset Sancti Capreoli 46, Episcopi Carthaginensis Epistola, qui nihil aliud intendebat et precabatur nisi ut, expugnata novitate, antiquitas 47 defenderetur, ita Episcopus Cyrillus prolocutus est et definivit. Quod hic quoque interponere non abs re videtur. Ait enim in fine gestorum: Et haec, inquit, quae lecta est Epistola venerandi et multum religiosi Episcopi Carthaginensis Capreoli, fidei gestorum inseretur; cujus aperta sententia est. Vult etenim antiquae fidei dogmata confirmari, novitia vero et superflue adinventa et impie promulgata, reprobari atque damnari. Omnes Episcopi adclamaverunt: Hae omnium voces sunt, haec omnes dicimus, hoc omnium votum est. Quae tandem omnium voces, aut quae omnium vota, nisi ut quod erat antiquitus traditum teneretur, quod adinventum nuper, exploderetur? Post quae admirati sumus et praedicavimus quanta Concilii illius fuerit humilitas et sanctitas, ut tot numero sacerdotes, pene ex majori parte Metropolitani, tantae eruditionis tantaeque doctrinae ut prope omnes possent de dogmatibus disputare, quibus propterea ipsa in unum congregatio audendi ab se aliquid et statuendi addere videretur fiduciam, nihil tamen novarent, nihil praesumerent, nihil sibi penitus adrogarent, sed omnimodis praecaverent ne aliquid posteris traderent quod ipsi a patribus non accepissent, et non solum in praesenti rem bene disponerent, verum etiam post futuris exempla praeberent ut et ipsi scilicet sacratae vetustatis dogmata colerent, profanae vero novitatis adinventa damnarent. Invecti etiam sumus in Nestorii sceleratam praesumptionem, quod sacram Scripturam se primum et solum intelligere, et omnes eos ignorasse jactaret, quicumque ante se, magisterii munere praediti, divina eloquia tractavissent, universos scilicet sacerdotes, universos confessores et martyres, quorum alii explanassent Dei legem, alii vero explanantibus consensissent vel credidissent, totam postremo etiam nunc errare et semper errasse adseveraret Ecclesiam, quae, ut ipsi videbatur, ignaros erroneosque doctores et secuta esset et sequeretur.
|
46 Capreolus Aurelio successit, at quo anno incertum est, apparet tamen circa ann. Ch. 430. Hunc ad Synodum Theodosius per litteras invitavit cum Afris Praesulibus, et nominatim Augustinum. Sed quum novem fere mensibus ante concilii celebrationem Augustinus coelum petiisset, et una simul ob temporis acerbitatem, Vandalis Genserico duce omnia vastantibus ac depopulantibus, Primas Synodum haud cogere posset, ut ab illa electi Ephesum mitterentur, vel saltem honorifica, ac solemnis legatio: voluit nihilominus pro Ecclesiasticae disciplinae observantia, Besulam Carthaginensem Diaconum, ad Synodum dirigere; cujus legationis meminit ipse Capreolus in Epist. ad Vitalem, et Tonantium, quam ex MS. Codice Sirmondus edidit. 47 Capreoli verba haec sunt: «Vestram sanctitatem iterum atque iterum rogatam cupio, ut Spiritu Sancto cooperante quem cordibus vestris, in omnibus quae acturi estis, praesto futurum non dubito, novas doctrinas, et antehac Ecclesiasticis auribus inusitatas, priscae auctoritatis robore instructi e medio profligetis, atque ita quibuscumque novis erroribus resistatis.» Hujus epistolae fragmentum recitat Ferrandus in Ep. ad Pelagium et Anatolium, S. R. E. Diaconos, alia tamen latinitate. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |