Incipit Prologus in librum
Tartarorum.
Omnibus Christi fidelibus
ad quos prasens scriptum peruenerit, frater Ioannes de Plano Carpini ordinis
fratrum minorum, Apostolica sedis Legatus, nuncius ad Tartaros et nationes
alias Orientis, Dei gratiam in prasenti, et gloriam in futuro, et de inimicis
suis gloriam triumphalem. Cum ex mandato sedis apostolica iremus ad Tartaros et
nationes alias Orientis, et sciremus Domini Papa et venerabilium Cardinalium
voluntatem, eligimus prius ad Tartaros profiscisci. Timebamus enimne per
eos in proximo ecclesia Dei periculum immineret. Et quamuis a Tartaris et aliis
nationibus timeremus occidi, vel perpetuo captiuari, vel fame, siti, algore,
astu, contumelia, et laboribus nimiis, et quasi vltra vires affligi (qua omnia
multo plusquam prius credidimus, excepta morte vel captiuitate perpetua nobis
multipliciter euenerunt) non tamen pepercimus nobis ipsis, vt voluntatem Dei
secundum Domini papa mandatum adimplere possemus, et vt proficeremus in aliquo
Christianis, vt saltem scita veraciter voluntate et intentione ipsorum,
possemus illam patefacere Christianis, ne forte subito irruentes inuenirent eos
imparatos, sicut peccatis hominum exigentibus alia vice contigit: et fecerunt
magnam stragem in populo Christiano.
Annus & 4 menses & amplius.
Vnde quacunque pro vestra vtilitate vobis scribimus ad cautelam, tanto securius
credere debetis, quanto nos cuncta vel ipsi vidimus oculis nostris, qui per
annum et quatuor menses et amplius, ambulauimus per ipsos et cum ipsis, ac
fuimus, inter eos, vel audiuimus a Christianis qui sunt inter eos captiui, et
vt credimus fide dignis. Mandatum etiam a supremo pontifice habebamus, vt
cuncta, perscrutaremur et videremus omnia diligenter.
Frater Benedictus Polonus comes Ioannis de Plano Carpini.
Quod tam nos quam frater
Benedictus eiusdem ordinis qui nostra tribulationis fuit socius et interpres fecimus studiose.
|