1. De terra Tartarorum,
situ, qualitate & dispositione aeris in eadem.
Volentes igitur facta
scribere Tartaroram, vt lectores facilius valeant inuenire, hoc modo per
capitula describemus.
Primo quidem dicemus de terra. Secundo de hominibus. Tertio de ritu. Quarto
de moribus. Quinto de ipsorum imperio. Sexto de bellis. Septimo de terris quas
eorum dominio subiugauerant. Octauo quomodo bello occurratur eisdem.
De terra possumus hoc modo tractare. In principio quidem dicemus de situ
ipsius: secundo de qualitate: tertio de dispositione aeris in eadem. Terra vero
pradicta est in ea posita parte Orientis in qua oriens sicut credimus
coniungitur Aquiloni. [Al. Solanganorum. Oceanus ab Aquilone.] Ab Oriente autem
est terra posita. Kyraiorum et etiam Solangorum: a meridie sunt terra
Saracenorum inter Occidentem et Meridiem Huyrorum. Ab Occidente prouincia
Naymanorum; ab Aquilone mari oceano circundatur. Hac vero in parte aliqua est
nimium montuosa, et in aliqua est campestris, sed fere tota adimxta glarea,
raro argillosa, plurimum est arenosa. In aliqua parte terne sunt aliqua modica
silua: alia vero est sine lignis omnino. Cibaria autem sua decoquunt et sedent
tam imperator quam principes et alii ad ignem factum de boum stercoribus et
equorum. Terra autem pradicta non est in parte centesima fructuosa: nec etiam
potest fructum portare nisi aquis fluuialibus irrigetur. Sed aqua et riui
ibidem sunt pauci: flumina vero rarissima vnde ibidem villa sunt pauca; nec
aliqua ciuitates excepta vna, qua esse dicitur satis bona; nos autem non
vidimus illam, sed fuimus prope ad dimidium diem, cum apud Syram ordam essemus,
qua curia est maior imperatoris eorum. Et licet alias infructuosa sit, quamuis non
multum tamen competenter est alendis pecoribus apta. Aer in ipsa est
mirabiliter inordinatus. In media etiam astate quando in aliis partibus solet
calor maximus abundare; ibi sunt tonitrua magna et fulgura, ex quibus homines
quam plurimi occiduntur.
Maxima niues in astate in Tartaria.
Cadunt etiam ibi eodem tempore maxima niues. Ibi sunt etiam frigidissimorum
ventorum tam maximes tempestates, quod cum labore vix possunt homines aliquando
equitare. Vnde cum essemus apud ordam (sic enim stationes imperatoris apud eos
et principum appellantur) iacebamus in terra pra magnitudine venti prostrati,
et propter pulueris multitudinem videre minime poteramus. In ea etiam in hyeme
nusquam pluit, sed in astate: et tam modicum, quod vix potest aliquando
puluerem et radices graminum madidare. Grando etiam ibi sape maxiina cadit.
Vnde eo tempore quando fuit electus, et in sede regni poni debuit imperator,
nobis in curia existentibus, tanta cecidit grando, quod ex subita resolutione
sicut plenius intelleximus, plusquam centum et quadraginta homines in eadem
curia fuerunt submersi. Res
autem et habitacula plura deducta fuerunt. Ibi est etiam in astate subito magnus calor, et repente maximum
frigus. In hyeme vero in aliqua parte cadunt maxima niues, in alia autem
parua. [Iter quinque mensium et dinudii.] Et vt breuiter de terra concludam,
magna est, sed aliter, sicut vidimus oculis nostris, (quia per ipsam circuendam
quinque mensibus et dimidium ambulauimus) multo vilior est, quam dicere
valeamus.
|