2. De formis Tartarorum, de coniugio, vestibus et habitaculis eorum.
Dicto de terra, de hominibus est dicendum. Primo quidem formas describemus
personarum. Secundo de ipsorum coniugio supponemus. Tertio de vestibus. Quarto
de habitaculis. Quinto de rebus eorum. Forma personarum ab hominibus aliis est
remota. Inter oculos enim et genas plusquam alii homines sunt lati. Gena etiam satis
prominent a maxillis. Graciles sunt generaliter in cingulo exceptis
quibusdam paucis. Pene omnes sunt mediocris statura. Barba fere
omnibus minime crescit. Aliqui tamen in inferiori labio et in barba modicos
habent crines, quos minime tondent. Super verticem capitis in modum clericorum
habent coronas, et ab aure vna vsque ad aliam, ad latitudinem trium digitorum
similiter omnes radunt. Qua rasura corona pradicta iunguntur. Super frontem
etiam ad latitudinem duorum digitorum similiter omnes radunt. Illos autem
capillos qui sunt inter coronam et prataxatam rasuram crescere vsque ad
supercilia sinunt. Et ex vtraque parte frontis tondendo plusquam in medio
crines faciunt longos: reliquos vero crines permittunt crescere vt mulieres. De
quibus faciunt duas cordas, et ligant vnamquamque post aurem. Pedes etiam
modicos habent. Vxores vero habet vnusquisque quot potest tenere. Aliquis
centum, aliquis quinquaginta, aliquis decem, aliquis plures vel pauciores: et
omnibus parentibus generaliter iunguntur, excepta matre, filia, vel sorore ex
eadem matre, sororibus etiam ex patre: tamen et vxores patris post mortem
ducere possunt. Vxorem etiam fratris alter frater iunior post mortem vel alius
de parentela iunior ducere tenetur. Reliquas mulieres omnes sine vlla
differentia ducunt in vxores, et emunt eas valde pretiose a parentibus suis.
Post mortem maritorum de facili ad secunda coniugia non migrant, nisi quis
velit suam nouercam ducere in vxorem.
Vestes.
Vestes autem tam virorum quam mulierum sunt vno modo formata. Palliis,
cappis vel capputiis vel pellibus non vtuntur. Tunicas vero portant de
Bukeramo, purpura, vel Baldaquino in hunc modum formatas. A supremo vsque
deorsum sunt scissa, quia ante pectus dupticantur. A latere vero sinistro vna,
et in dextris tribus ligaturis nectuntur, et in latere et in sinistro vsque ad
brachiale sunt scissa. Pellicia cuiuscunque sunt generis in eundem modum
formantur: superius tamen pellicium exterius habet pilum, sed a posterioribus
est apertum. Habet autem caudulam vnam vsque ad genua retro. Mulieres vero qua
sunt maritata habent tunicam valde amplam et vsque ad terram ante scissam.
Super caput vero habent vnum quid rotundum de viminibus vel de cortice factum,
quod in longum protenditur ad vnam vlnam, et in summitate desinit in quadrum:
et ab imo vsque ad summum in amplitudine semper crescit, et in summitate habet
virgulam vnam longam et gracilem de auro vel de argento seu de ligno, vel etiam
pennam: et est assutum super vnum pileolum, quod protenditur vsque ad humeros.
Instrumentum pradictum est tectum de buccaramo, siue purpura vel baldaquino:
sine quo instrumento coram hominibus nunquam vadunt, et per hoc ab aliis
mulieribus cognoscuntur. Virgines autem et iuuenes mulieres cum magna
difficultate a viris suis possunt discerni: quum per omnia vestiuntur vt viri.
Pileola habent alia quam alia nationes, quorum formam intelligibiliter
describere non valemus.
Tabernacula.
Stationes rotundas habent in
modum tentorii praparatas, de virgis et baculis
subtiliter factas. Supra vero in medio rotundam habent fenestram vnde
lumen ingreditur, et vt possit fumus exire: quia semper in medio ignem faciunt.
Parietes autem et tecta filtro sunt cooperta. Ostia etiam de filtro sunt facta.
Quadam stationes sunt magna, quadam parua, secundum dignitatem et hominum
paruitatem. Quadam soluuntur subito et reparantur et super somarios deferuntur.
Quadam dissolui non possunt, sed in curribus deferuntur. Minoribus autem in curru
ad deferendum vnus bos; maioribus tres vel quatuor, vel etiam plures, vel quod
est magis, sufficiunt ad portandum.
Opes in
pecore.
Quocunque
vadunt siue ad bellum, siue alias, semper illas deferunt secum. In animalibus sunt diuites valde: in
camelis, bobus, ouibus, capris, et equis. Iumentorum
tantam habent multitudinem, quantam non credimus habere totum mundum. Porcos et
alias bestias minime habent.
|