3. De cultu et de hiis qua credunt esse peccata, et de diuinationibus et ritu
funeris eorum, et de purgationibus suorum peccatorum.
Dicto de hominibus, dicendum est de ritu: de quo tractabimus in hunc modum.
Primo de cultu: secundo de hiis qua credunt esse peccata: tertio de
diuinationibus, et purgationibus peccatorum: quarto de ritu funeris. Vnum Deum credunt, quem credunt esse
factorem omnium visibilium et inuisibilium. Et credunt eum tam bonorum in hoc mundo quam panarum esse
factorem: non tamen orationibus vel laudibus, aut ritu aliquo ipsum colunt.
Nihilommus habent idola quadam de filtro ad imaginem hominis facta; et illa ponunt et vtraque parte ostii stationis, et subtus
illa ponunt quiddam de filtro in modum vberis factum, et illa credunt esse
pecorum custodes, et eis beneficium lactis et pullorum prastare. Alia
vero faciunt de pannis sericis, et illa multum honorant. Quidam ponunt illa in
pulchro curru tecto ante ostium stationis: et quicunque aliquid de illo curru
furatur, sine vlla miseratione occiditur. Duces, millenarii, et centenarii vnum semper
habent in medio stationis. Pradictis idolis offerunt primum lac omnis pecoris et iumenti. Et cum primo comedere
et bibere incipiunt, primo offerunt eis de cibariis et potu. Et
cum bestiam aliquam occidunt, offerunt cor Idolo quod est in curru in aliquo
cypho, et dimittunt vsque mane, et tunc auferunt de prasentia eius et decoquunt
et manducant. Primo etiam imperatori faciunt idolum, quod ponunt in curru, ante
quam stationem honorifice, sicut vidimus ante ordam imperatoris istius offerunt
munera multa. Equos etiam offerunt ei, quos nullus audet
ascendere vsque ad mortem. Alia etiam animalia eidem
offerunt. Qua vero occidunt ad manducandum, nullum os
ex eis confringunt, sed igni comburunt. Et
etiam ad meridiem tanquam Deo inclinant, et inclinare faciunt alios nobiles,
qui se reddunt eisdem. Vnde nuper contigit quod Michael, qui fuit vnus de
magnis ducibus Russia,
cum iuisset ad se reddendum Bati, fecerunt eum prius inter duos ignes transire:
Post hoc dixerunt, quod ad meridiem Cyngis inclinaret. Qui respondit, quod Bati
et seruis suis inclinaret libenter, sed imagini
hominis mortui non inclinaret, quia non licet hoc facere Christianis. Et
cum sape diceretur, quod inclinaret, et nollet, mandauit ei pradictus per
filium Ieroslai, quod occideretur si non inclinaret.
Martyrium Michaelis ducis Russia.
Qui respondit, quod potius vellet mori, quam hoc faceret, quia non liceret.
At ille satellitem vnum misit, qui tam diu contra cor eum in ventre calce
percussit, quousque deficeret. Tunc quidam de suis militibus quia astabat
confortans eum dixit: Esto robustus quia hac poena non diu tibi durabit, et
statim sequetur gaudium sempiternum: post hoc fuit caput eius cultello
pracisum. Militi vero pradicto fuit caput etiam cultello amputatum. Solem
igitur lumina et ignem venerantur et adorant, et aquam et terram, eis cibonim
et potus primitias offerentes, et mane potissime antequam comedant et bibant:
quia de cultu Dei nullam legem obseruant. Neminem cogunt suam fidem vel legem
negare. Accidit tamen dum adhuc nuper essemus in terra quod Andreas dux de
Saruogle [Vel, Sciruogle. Andreas dux Russia.] qua est in Russia fuit apud Bati
accusatus, quod educeret equos Tartarorum de terra et venderet alias, et cum
tamen non esset probatum fuit, occisus: quod audiens iunior frater eius, venit
cum vxore occisi ad ducem pradictum Bati, volens supplicare, ne terra
tolleretur eisdem. Qui dixit par esse, quod vxorem fratris carnalis pradicti
duceret in vxorem: et mulieri pracepit ducere illum in virum secundum
consuetudinem Tartarorum. Qui respondit, quod prius vellet occidi, quam faceret
contra legem. At ille, nihilominous tradidit eam illi, quamuis renuerat quantum
posset: et duxerunt ambo in lecto, et posuerunt puerum super illam plorantem et
clamantem et cogerunt eos commisceri coactione non conditionali, sed absoluta.
De superstitiosis traditionibuseorum. [Ethelothraeskeia.]
Quamuis de iustitia facienda, vel peccato, cauendo nullam habeant legem,
nihilominus tamen habent aliquas traditiones, quas dicunt esse peccata: quas
confinxerunt ipsi et patres eorum. Vnum est, cultellum figere in igne, vel
etiam quocunque modo tangere cum cultello: vel cum cultello extrahere carnes de
caldario: iuxta ignem etiam incidere cum securi. Credunt etiam quod sic auferri
caput debeat igni. Item appodiare se ad flagellum, cum quo percutitur equus:
Ipsi enim calcaribus non vtuntur. Item tangere flagellis sagittas. Item iuuenes
aues occidere, vel accipere: cum froeno equum percutere, Item os cum osse alio
frangere. Item lac vel aliquem potum vel cibum super terram effundere. In statione
mingere, sed si voluntarie facit occiditur: si autem aliter, oportet quod
pecunia soluatur incantatori, qui purificet eos: faciat etiam stationem et ea
qua in ipsa sunt inter duos ignes transire. Sed antequam sic purificetur nullus
audet intrare vel aliquid de ipsa portare. Item si alicui morsus imponitur, et
deglutire non potest, et de ore suo eiicit eum, fit foramen sub statione, et
extrahunt per illud foramen, et sine vlla misericordia occiditur. [atheotaes].]
Item si aliquis calcat limen stationis alicuius ducis
interficitur eodem modo. Et multa habent similia, de quibus
longum est narrare. Sed homines occidere, aliorum terras inuadere, res aliorum
accipere, quocunque iniusto modo fornicari, aliis hominibus iniunari, facere
contra Dei prohibitiones et Dei pracepta, nullum est peccatum apud eos. De vita
aterna et damnatione perpetua, nihil sciunt. Credunt tamen quod post mortem in
alio seculo viuant, greges multiplicent, comedant, bibant, et alia faciant, qua
in hoc seculo a viuentibus hominibus fiunt. Diuinationibus, auguriis,
aruspiciis, veneficiis, incantationibus multum intendunt. Et cum a damonibus
ipsis respondetur, credunt quod Deus ipsis loquatur, quem Deum vocant Itoga:
sed Comani Cham, id est, imperatorem ipsum appellant, quem mirabiliter timent
et reuerentur: ac oblationes offerunt multas, et primitias cibi et potus.
Secundum autem responsa ipsius faciunt vniuersa In principio etiam lunationis
vel plenilunio incipiunt quicquid noui agree volunt. Vnde illam magnum
imperatorem appellant, eique genua flectunt et deprecantur. Solem dicunt esse
matrem luna, eo quod lumen a sole recipiat. Et vt breuiter dicam per ignem
credunt omnia purificari. Vnde cum nuncii veniunt ad eos, vel principes, vel
qualescunque persona, oportet ipsos et munera qua portant per duos ignes
transire, vt purificentur. Item si cadit ignis de coelo super pecora, vel super
homines, quod ibidem sape contingit, siue aliquid talium euenerit eis, per quod
immundos seu infortunatos se reputant, oportet similiter per incantatores mundari.
Et quasi omnem spem suam in talibus
posuerunt.
Ritus
funebris.
Quando aliquis eorum
infirmatur, ponitur in statione eius vna hasta, et
contra illam filtrum circumuoluitur nigrum: et ex tunc nullus audet alienus
postes stationum intrare. Et quando incipit agonizare,
omnes recedunt ab eo; quoniam nullus de iis qui morti eius assistunt, potest
ordam alicuius ducis vel imperatoris vsque ad nouam lunationem intrare. Cum
autem mortuus est, si est de maioribus, sepelitur occulte in campo vbi
placuerit: sepelitur autem cum statione sedendo in medio eius, et ponunt mensam
ante eum, et alueum carnibus plenum, et cyphum lactis iumentini: Sepelitur
autem cum eo vnum iumentum cum pullo, et equus cum frano et sella: et alium
equum comedunt et stramine corium implent, et super duo vel quatuor ligna
altius ponunt, vt habeat in alio mundo stationem vbi moretur, et iumentum de
quo lac habeat, et, possit sibi equos multiplicare, et equos etiam in quibus
valeat equitare. Aurum et argentum sepeliunt eodem
modo cum ipso. Currus in quo ducitur frangitur, et
statio sua destruitur, nec nomen proprium eius vsque ad tertium generationem
audet aliquis nominare. Alius etiam est modus
sepeliendi quosdam maiores. Vaditur in campo occulte, et ibi gramma remouent
cum radicibus et faciunt foueam magnam, et in latere illius fouea faciunt vnam
sub terra, et illum seruum quem habet dilectum ponunt sub eo, qui iacet tam diu
sub eo donec incipit agonizare, deinde extrahunt eum vt valeat respirare, et
sic faciunt ter. Et si euadet, postea est liber, et facit quicquid ei
placuerit, et est magnus in statione, ac inter parentes illius. Mortuum autem
ponunt in foueam, qua est in latere facta cum his qua
superius dicta sunt. Deinde replent foueam qua est
ante foueam suam, et desuper gramina ponunt, vt fuerant prius, ad hoc, ne locus
vlterius vileat inueniri. Alia faciunt vt dictum est. In terra eorum sunt coemeteria duo. Vnum in quo sepeliuntur
imperatores, duces et nobiles omnes: et vbicunque
moriuntur, si congrue fieri potest, illuc deferuntur. Sepelitur autem cum eis
aurum et argentum multum. Aliud est
in quo sepeliuntur illi qui in Hungaria interfecti fuerunt: multi enim ibidem
occisi fuerunt. Ad illa coemeteria nullus audet accedere prater
custodes, qui ad custodiendum positi sunt ibidem. Et si aliquis accesserit,
capitur, spoliatur et verberatur, et valde male tractatur. Vnde nos ipsi
nescientes intrauimus termmos coemeterii eorum qui in Hungaria occisi fuerunt,
et venerunt super nos sagitta volantes: sed quia eramus nuncii consuetudinem
terra nescientes, nos liberos dimiserunt abire.
Lustrationes ritus.
Parentes autem et omnes alii qui morantur in stationibus suis oportet
purificari per ignem: qua purification fit hoc modo. Faciunt duos ignes et duas
hastas ponunt iuxta ignes et vnam cordam in summitate hastarum: et ligant super
cordam illam quasdam scissuras de buccharamo: sub qua corda et ligaturis inter
illos duos ignes transeunt homines, bestia et stationes: Et sunt dua mulieres,
vna hinc, et alia inde aquam proiicientes, et quadam carmina recitantes. Et si
aliqui currus ibi franguntur, vel etiam res ibi cadunt aliqus, incantatores
accipiunt. Et si aliquis occiditur a tonitruo, omnes illos homines qui morantur
in stationibus illis, oportet pradicto modo ignes transire. Statio, lectus,
filtra, currus, vestes, et quicquid talium habuerint, a nullo tanguntur, sed
tanquam immunda ab omnibus respuuntur.
|