4. De consuetudinibus
bonis et malis et cibis eorum.
Dicto de ritu, dicendum est de moribus: de quibus tractabimus hoc modo. Primo
dicemus de bonis, secundo de malis: tertio de consuetudinibus: quarto de cibis.
Obedientia.
Pradicti homines, scilicet Tartari sunt magis obedientes Dominis suis quam
aliqui homines in hoc mundo, siue religiosi, siue seculares: et magis
reuerentur eosdem: neque de facili mentiuntur eis. Verbis ad inuicem raro aut
nunquam contendunt, factis vero nunquam. Bella, rixa, vulnera, homicidia inter
eos non contingunt.
Abstinentia.
Pradones et
fures magnarum rerum non inueniuntur inter eos. Vnde stationes et currus eorum, vbi habent thesauram suum setis aut
vectibus non firmantur. Si aliqua bestia perduntur, quicunque inuenent eas vel
dimittit sic esse, vel ducit eas ad homines illos, qui positi sunt ad hoc.
Homines autem quorum sunt bestia apud eosdem illas requirunt, et absque vlla difficultate recipiunt illas. [Sidenote:
Comitas.] Vnus alium satis honorat: et ad inuicem sunt
satis familiares: Et cibaria quamuis inter illos sint pauca, tamen inter se
satis competenter communicant illa; et satis sunt sufferentes.
Temperantia.
Vnde quum ieiunant vno die vel duobus diebus nihil comedentes omnino de
facili non videntur impatientes, sed cantant et ludunt quasi comederunt bene.
In equitando multum sustinent frigus, et calorem nimium patiuntur. Non sunt
hominess delicati. Inuidi ad inuicem non videntur. Inter eos quasi nulla
placita sunt: nullus alium spernit, sed iuuat et promouet quantum congrue
potest.
Castitas mulierum.
Mulieres eorum sunt casta: nec de impudicitia earum inter eas aliquid
auditur. Verba tamen quadam ex eis in ioco satis habent turpia et impudica.
Seditiones vero inter eas raro vel nunquam audiuntur. Et quamuis multum
inebrientur, in ebrietate sua tamen verbis vel facto nunquam contendunt.
Insolencia aduersus exteros.
Nunc de malis moribus eorum est supponendum. Superbissimi aliis hominibus
sunt, et despiciunt omnes: ideo quasi pro nihilo reputant, siue nobiles sint,
siue ignobiles. Vidimus euim in curia Imperatoris nobilem virum Ieroslaum.
magnum Ducem Russia, filium etiam Regis et Regina Georgia, et Soldanos multos,
duces etiam Soldanorum nullum honorem debitum recipere inter eos. Sed Tartari
qui erant eis assignati, quantumcunque erant viles, antecedebant eos, et semper
primum locum et summum tenebant: immo sape oportebat eos post posteriora sedere.
Iracundia Mendacitas.
Iracundi multum et indignantis natura sunt: et etiam aliis hominibus plus
sunt mendaces, et fere nulla veritas inuenitur in eis. In principio
quidem sunt blandi, sed in fine pungunt vt scorpio.
Fraudulentia Sordes.
Subdoli sunt et fraudulenti, et se possunt astutia circumueniunt omnes. Homines sunt immundi, sumendo cibum et potum, et aliis factis suis. Qui cum volunt
aliquid mali facere aliis hominibus, miro modo occultant, vt prauidere non
possint, vel contra eorum astutias remedium inuenire.
Temulentia.
Ebrietas honorabilis est apud eos: et quum multum quis bibit, ibidem
reiicit, nec propter hoc dimittit quin iterum bibat. Valde sunt cupidi et
auari, exactores maximi ad petendum: tenacissimi retentores, et parcissimi donatores.
Aliorum hominum occisio pro nihilo est apud illos.
Exortio Crudelitas.
Et, vt breuiter dicam, omnes mali moreseorum propter prolixitatem in scripto
redigi non possunt.
Cibi.
Cibi eorum sunt omnia qua mandi possunt. Comedunt canes, lupos, vulpes, et equos; et in
necessitate carnes humanas. Vnde quando pugnauerunt contra quandam ciuitatem
Kytaorum, vbi morabatur imperator ipsorum; eam obsederunt tam diu, quod
defecerunt ipsis Tartaris omnino expensa, Et quia non habebant quod manducarent
omnino, tunc accipiebatur de decem hominibus vnus ad manducandum. Abluuiones etiam qua egrediuntur de iumentis cum pullis manducant.
Imo vidimus etiam eos pediculos manducare: vidimus
etiam eos commedere mures. Mensalibus et manutergiis
non vtuntur: panem non habent, nec olera, nec legumina, nec aliquid aliud nisi
carnes: et tam paucas habent, quod alia nationes vix inde viuere possent. Cum
pinguedine carnium multum polluunt manus: quando vero comederunt, tunc manus ad
ocreas suas, vel ad gramina, vel ad aliquid talium tergunt. Solent etiam honestiores
habere aliquos panniculos paruos, cum quibus vltimo tergunt manus, quando
carnes manducarunt. Cibum vnius eorum incidit, et
alius accipit cum puncto cultelli morsellos, et vnicuique prebet, quibusdam
plus, quibusdam minus, secundum quod plus vel minus volunt eos honorare. Scutellas
non lauant, et si aliquando cum brodio lauant carnium, iterum cum carnibus in
olla reponunt. Ollas etiam vel caldaria, vel alia vasa ad hoc deputata si
abluunt, simili modo lauant. Apud eos est magnum peccatum, si de cibo vel potu
perire permittatur aliquid. Vnde ossa, nisi prins extrahatur medulla, dari
canibus non permittunt. Vestes etiam non lauant, nec lauari permittunt et
maxime quo tonitrua ab illa hora incipiunt donec desinant. Lac iumentinum
bibunt in maxima quantitate si habent: bibunt etiam ouinum, caprinum, vaccinum,
et camelorum. Vinum, ceruisiam, et medonem non habent, nisi ab aliis nationibus
mittatur, vel donetur eisdem. In hyeme, nisi diuites sint, lac iumentinum non
habent. Millium cum aqua decoquunt, quod tam tenue faciunt, quod non comedere
sed bibere possunt. Et vnus
quisque ex eis bibit cyphum vnum vel duos in mane, et nil plus in die
manducant. In sero vnicuique parum de carnibus datur, et
brodium de carnibus bibunt. In astate autem, quia tunc habent satis de lacte
iumentino carnes raro manducant, nisi forte donentur eis, aut venatione aliquam
bestiam ceperint, siue auem.
Poena adulterii.
Legem etiam siue consuetudinem habent occidendi virum et mulierem quos in
adulterio inuenirent manifeste. Similiter et virginem si fornicata fuerit,
mulierem occidunt et virum.
Furti. Arcani cuulgali.
Si aliquis inuenitur in prada vel in furto manifesto in terra potestatis
eorum sine vlla miseratione occiditur. Item si aliquis eorum deundat consilium,
maxime quando volunt ire ad bellum; centum plaga dantur super posteriora,
quanto maiores dare cum baculo magno vnus rusticus potest. Item quando aliqui
di minoribus offendunt in aliquo a suis maioribus non parciter eis, sed
verberibus grauiter affliguntur. Item inter filium concubina et vxoris nulla
est differentia, sed dat pater vnicuique eorum quod vult, et si est de genere
ducum, ita est dux filius concubina, sicut filius legitimus.
Poligamia.
Et cum vnus Tartarus habet multas vxores, vnaquaque per se suam stationem,
et familiam habet; et cum vna comedit, et bibit, et dormit vna die, et altera
die cum alia. Vna tamen ex ipsis maior est inter alias, et frequentius cum illa
quam cum aliis commoratur. Et cum tam multa sint inter se tamen de facili non
contendunt, Viri nihil operantur omnino exceptis sagittis: et etiam de gregibus
aliquantulam habent curam, sed venantur, et exercent se ad sagittandum: Omnes
enim a paruo vsque ad magnum sagittarii sunt et boni. Et statim pueri eorum, cum sunt duorum annorum
vel trium, incipiunt equitare. Equos eorum regunt et
currunt in eis: et dantur eis arcus secundum suam atatem, et instruunt ad
sagittandum. Agiles enim sunt et audates valde.
Virgines et mulieres equitant, et agiliter in equis
currunt vt viri. Vidimus enim eas arcus et pharetras
portare. Et tam viri quam mulieres diu in equitando
possunt durare. Breuissimas habent strepas: equos valde custodiunt; imo rerum
omnium sunt magni conseruatores.
Foemina Meta incognita eodem modo vestiuntur.
Mulieres eorum omnia operantur. Pellicia, vestes, calceos, ocreas, et omnia
opera qua de corio fiunt. Currus etiam ducunt et reparant camelos onerant, et
velocissima sunt et strenua in omnibus operibus suis: foemoralibus omnes
vtuntur: aliqua, sicut viri, sagittant.
|