5. De ipsorum Imperio.
Dicto de eorum consuetudinibus, dicendum est de eorum imperio. Et primo de
ipsius principio. Secundo de principibus eius. Tertio de dominio Imperatoris et
principum. Terra quadam est in partibus Orientis, de qua dictum est supra, qua
Mongol nominatur. Hac terra quondam quatuor populos habuit. Et vnus Yeka
Mongol, id est, magni Mongali vocabatur Secundus Sumongol, id est Aquatici
Mongali. Ipsi autem seipsos Tartaros appellabant, a quodam fluuio, qui currit per
terram eorum, qui Tartar nominatur Allius appellatur Merkat, quartus Metrit. Hii populi omnes vnam formam
personarum, et vnam linguam habebant: quamuis inter se
per principes et prouincias essent diuisi.
Cygnis ortus et res gesta.
In terra Yeka Mongol fuit qui vocabatur Cyngis. Iste incepit esse robustus
venator coram Domino. Didicit enim homines furari, rapere, pradari. Ibat autem
ad alias terras, et quoscunque potuit capere, et sibi associare non demittebat
homines vero sua gentis ad se inclinabat, qui tanquam ducem ipsum sequebantur,
ad omnia malefacta. Hic autem incepit pugnare cum Sumongol, siue Tartaris
postquam homines aggregauerat sibi, et interfecit ducem eorum, e multo bello
omnes Tartaros sibi subiugauit et in suam seruitutem redegit. Post hac cum
omnibus his pugnauit, cum Merkat, qui erant positi iuxta terram Tartarorum,
quos etiam bello sibi subiecit: Inde procedens pugnauit contra Metritas, et
etiam illos deuicit.
Naymani.
Audientes itaque Naymani, quod Cyngis erat taliter eleuatus, indignati
fuerant. Ipsi enim habuerant Imperatorem, qui fuerat strenuus valde, cuidabant
tributum omnes nationes pradicta.
Fratres discordantes oppressi.
Qui debitum vniuersa carnis exsoluens, filii eius successerunt loco eius;
sed iuuenes erant et stulti, et populum nesciebant tenere sed inuicem diuisi
erant et scissi: vnde medio tempore Cyngis erat taliter exaltatus, nihilominus,
insultum faciebant in terras superius annotatas, viros et mulieres et pueros
occidebant, et capiebant pradam eorum. Cyngis hoc audiens, omnes sibi subiectos
homines aggregauitaymani et Kara Kitai, id est nigri Kitai, ex aduerso in
quandam vallem strictam inter montes duos, per quam nos euntes ad imperatorem
eorum transiuimus, similiter conueniunt: et commissum est pralium, in quo Naymani
et Kara Kitai a Mongallis sunt deuicti, et maior pars eorum occisa: et alii qui
euadere non potuerunt in seruitutem redacti sunt. In terra autem pradictorum Kara Kytaorum
Occaday can filius Cyngis can, postquam positus fuit imperator, quandam
ciuitatem, adificauit, quam Omyl [Vel Chanyl.] appellauit.
Homines syluestres.
Prope quam ad meridiem est quoddam desertum magnum, in quo syluestres
homines pro certo habitare dicuntur, qui nulla modo loquuntur, nec in cruribus
habent iuncturas: et si quando cadunt, per se surgere sine adiutorio aliorum
minime possunt, aliquantam tamen habent discretionem. Mongali autem in terram
eorum reuertentes se contra Kytaos in pralium praparauerunt, qui castra
mouentes terram eorum intrauerunt.
De mutua victoria Mongalorum et Kytaorum. Tartarorum Kytama clades.
Imperator autem Kytaorum hoc audiens venit contra eos cum exercitu suo; et
commissum est pralium durum; in quo pralio Mongali fuerunt deuicti: et omnes
nobiles Mongalorum qui erant in pradicto exercitu fuerunt occisi vsque ad
septem. Cyngis vero et alii qui remanserunt in tetram suam fugerunt. Et quum aliquantulum quieuisset Cyngis, praparauit se rursus
ad pralium et contra terram Huiyrorum processit ad bellum. Isti homines
Christiani de secta Nestorianorum erant, quos etiam bello deuicit, et eorum
literas acceperunt. Nam prius scripturam
aliquam non habebant.
Noua
victoria litera.
Nunc
autem eandem literam Mongallorum appellant. Inde processit contra terram Saruiuorum
[Vel Saruiur.], et contra terram Karauitarum [Vel Karanitarum.], et contra
terram Voyrat [Vel Hudirat.], et contra terram Comana, quas terras omnes
deuicit. Inde est in teram suam reuersus. Et cum aliquantulum quieuisset,
conuocans omnibus gentibus supradictis, contra Kytaos ad bellum processit, et
cum diu contra eos pugnasset, magnam partem terra Kytaorum vicerunt:
Imperatorem autem eorum concluserunt in sua ciuitate maiori: quam cum tam diu
obsiderunt, quod exercitui defecerunt expensa, et cum non haberent quod
manducarent, pracipit illis Cyngis can, quod de decem hominibus vnum darent ad
manducandum. Illi autem de
ciuitate pugnabant viriliter contra illos sagittis et
machinis.
Argentum loco lapidum in
hostem proiectum.
Et cum deficerent lapides, pro lapidibus
proiecerunt argentum, et maxime liquefactum. Ciuitas enim hac
multis diuitiis erat plena. Et cum diu pugnassent, et eam bello vincere
minime possent, fecerunt vnam magnam viam sub terra ab exercitu vsque ad mediam
ciuitatem, et aperientes subito terram, eis nescientibus prosilierunt in medio
ciuitatis, et pugnabant cum hominibus ciuitatis, et illi qui erant extra simili
modo pugnabant, et concidentes portas intrauerant ciuitatem: et occidentes
Imperatorem et homines plures, ciuitatem possidebant: et aurum et argentum, et
omnes diuitias abstulerunt. Et cum terra pradicta
Kytaoram suos homines prafecissent, in terram propriam sunt reuersi.
Cyngis salutator Imperator. Kyathaia pars in mari posita. Kytaorum litera et
religio.
Et tunc Imperatore Kytaoram deuicto
factus est Imperator. Quandam autem partem terra Kytaorum, qua posita
est in mari, vsque in hodiernum diem nullatenus deuicerunt. Kytai autem, de
quibus superius diximus, homines sunt Pagani, qui habent literam specialem: et
habent nouum et vetus Testamentum; et habent vitas patrum, et Erimitas et domos
quasi Ecclesias factas, in quibus orant temporibus suis: Et dicunt se quosdam
sanctos, habere. Vnum Deum
colunt: Dominum nostram Iesum Christum honorant, et
credunt vitam aternam, sed minime baptizantur. Scripturam nostram honorant et reuerentur: Christianos diligunt, et Ecclesias faciunt
plures. Homines benigni et humani satis videntur:
barbam non habent, et in dispositione faciei satis concordant cum Mongalis, non
tamen sunt in facie ita lati.
Opificiorum
laus.
Linguam propriam habent:
meliores artifices non inueniuntur in toto mundo in omnibus operibus, in quibus
solent homines Terra eorum est opulenta valde in frumento, vino, auro, argento,
et serico, et omnibus rebus in quibus solet sustentari humana natura. Et cum aliquantulum quieuissent, suos exercitus diuiserunt.
Thossuch can Cyngis filius
Comanos deuicit. India
minor debellata.
Vnum de filiis Tossuch
nomine, quem etiam Can appellabant, id est
Imperatorem, misit cum exercitu contra Comanos, quos multo bello deuicit: et postquam vicerat eos in
terram suam reuertabatur. Alium etiam filium misit cum
exercitu contra Indos; qui Minorem Indiam deuicerunt. Hii
autem nigri sunt Saraceni, qui Athiopes nuncupantur. Hic autem
exercitus contra Christianos, qui sint in India maiori in pugnaro processit.
Quod audiens rex terra illius, qui vulgo Presbyter Iohannes appellatur, venit
contra eos exercitu congregato.
Presbyter Iohannes: eiusdem
stratagema.
Et faciens imagines cupreas hominum in
sella posuit super equos, ponens ignem interius, et posuit hominem cum folle
post imaginem cupream super equum: et cum multis imaginibus, et equis taliter
praparatis venerunt contra pradictos ad pugnandum. Et
cum ad locum pralii peruenissent, istos equos vnum iuxta vnum pramiserunt. Viri
autem, qui erant retro, posuerunt nescio quid super ignem qui erat in pradicta
imagine, et cum follibus fortiter sufflauerunt. Vnde factum est, quod de fumo
illo aer est denigratus.
Victoria de Tartaris.
Et tunc super Tartaros iecerunt sagittas, ex quibus multi interfecti et
vulnerati fuerunt. Et sic cum confusione eos de finibus suis eiecerunt: Et
nunquam audiuimus, quod vltra ad eos redierunt.
De monstrosis mulieribus et canibus monstrosa narratio.
Cum autem per deserta
redirent, in quondam terram venerunt in qua quadam monstra foemineas imagines
habentia reperirunt. Et cum interrogassent eas per
multos interpretes vbi essent viri terra illius, responderunt quod in illa
terra quacunque foemina nascebantur, habebant formam humanam: Masculi vero
formam caninam. Et dum moram protraherant in terra
pradicta, Canes in alia parte conuenerunt in vnum: Et dum esset hyems
asperrima, se omnes proiecerunt in aquam: et post hac incontinenti in puluerem
mouebantur, et ita puluis admixtus aqua super eos congelauit: et dum sape; hoc
fecissent, glacies densa facta est super eos: Vnde cum magno impetu cum
Tartaris conuenerunt ad pugnam. At illi quum sagittas super eos
iactabant, ac si super lapides sagitassent, retro sagitta redibant: Alia etiam
arma eorum in nullo eos ladere potuerunt. Canes vero insultum facientes in eos morsibus
vulnerauerunt, multos etiam occiderunt, et ita eiecerunt eos de finibus suis.
Burutabeth
regio.
Et dum reuerteretur exercitus ille,
venit ad terram Burutabeth, quos bello
vicerunt: qui sunt Pagani. Qui consuetudinem mirabilem imo
potius miserabilem habent. Quia cum aliquis patrum suorum humana natura
debitum exsoluit, omnem congregant parentelam, et
comedunt eum.
Incolarum
mores.
Isti pilos in barba non
habent: immo quoddam ferrum in manibus portant, cum quo barbam simper depilant,
si forte aliquis crinis crescit in ipsa: et multum
etiam deformes sunt. Inde exercitus ille reuertebatur in
terram suam.
Terra
Kergis Orientalis.
Cyngis can etiam eo tempore quo diuisit exercitus illos, misit in expeditione
contra Orientem per terram Kergis, quos bello
non vicit: et vsque ad Caspios montes peruenit, montes autem illi sunt de
lapide adamantino. Vnde eorum sagittas et arma ferrea
ad se traxerant. Homines inter Caspios montes conclusos viderunt, quia iam
montem fregerunt: sed nubes quadam erat posita ante ipsos, ad quam accedere non
poterant vllo modo quia statim moriebantur, cum perueniebant ad illam. Sed antequam peruenirent ad pradictum montem plusquam per mensem
vastam solitudinem transierunt. Inde procedentes adhuc
contra Orientem plusquam per mensem per magnum desertum iuerunt. Et peruenerunt ad quandam terram, vbi viderunt vias tritas,
sed nullum hominem noterant inuenire. Sed tantum quasiuerant per terram, quod
inuenerunt hominem cum vxore sua; quos ante Cyngis can adduxerunt. Et cum interrogasset vbi essent homines terra illius,
responderunt quod in terra sub montibus habitarent. At Cyngis can retenta vxore
misit viram illum cum nunciis suis mandans hominibus illis vt venirent ad
mandatum ipsius. Illi vero euntes ad eos, narrauerunt omnia qua Cyngis
can mandauerat. Qui responderunt quod tali die venirent ad mandatum suum
faciendum. Medio vero tempore congregauerunt se per vias occultas sub terra et
venerunt contra istos ad pugnandum: et irruentes subito super eos plurimos
occiderunt. At illi, Cyngis
can videlicet et sui fugam ineuntes, terram exierunt
pradictam. Illos tamen homines, virum scilicet et
mulierum secum duxerunt, qui vsque ad mortem in terra Tartarorum fuerunt. [Videtur
hic sonitus fieri, et fragore glaciei, et niuium de
montibus.] Interrogati vero quare sub terra habitarent, dixerunt quod
vno tempore anni quum sol oritur, tantus souitus est, quod homines nulla
ratione possunt sustinere. Immo
etiam tunc percutiebant in organis et tympanis, et
aliis instrumentis, vt illum sonitum non audirent. Et
dum Cyngis de terra illa reuerteretur, defecerunt ei victualia et habebant
maximam famem. Et tunc recentia interiora vnius bestia
eos contigit inuenire: qua accipientes, depositis tamen stercoribus decoxerunt:
et coram Cyngis can portantes cum suis illa comedit. Et
ex hoc statutum fuit ab eo, vt nec sanguis, nec interiora, nec aliquid de
bestia quod manducari potest, exceptis stercoribus, proiiciatur. Et
deinde in terram propriam est reuersus: et ibidem leges et statuta multiplicia
iecit, qua Tartari non violabiliter obseruant. Ex quibus tantum duo dicemus.
Vnum est, quod quicunque in superbia erectus, propria authoritate sine
electione principum esse voluerit imperator, sine vlla miseratione debet
occidi. Vnde ante electionem
ipsius Cuynch propter hoc vnus de principibus, nepos
ipsius Cyngis can fuit occissus. Volebat enim sine electione
regnare. Aliud statutum est, quod sibi debent
subiugare omnem terram: nec cum aliqua gente debent pacem habere, nisi prius
eis subdatur, quo vsque veniat tempus occisionis eorum. Debent enim occidi, vt prophetatum est eis: Et illi qui euadere poterunt, vt
dicunt, debent illam legem tenere quam tenent alii, qui eos bello deuincunt. Statuit etiam quod per
millenarios, et centenarios et Decanos debeat eorum
exercitus ordinari. Post hoc ab ictu tonitrui est
occisus, peractis suis ordinationibus and statutis. Hic autem habuit quatuor
filios: Vnus vocabatur Occoday, secundus Tossuch can, tertius Thaaday et nomen quarti ignoramus.
Liberi.
Isti quatuor filii cum
aliis maioribus qui tunc erant, primum filium videlicet Occoday elegerunt
imperatorem, filii autem istius Occoday Cuyne, qui nunc est
imperator, Cocthen et Cyrenen. Et si plures habuerit
filios ignoramus. Filii autem Tossuch can Bati: iste est
ditior et potentior post imperatorem: Ordu, iste est senior omnium ducum:
Syban, Bora, Bercuthanth: aliorum filiorum Tossuch can nomina ignoramus. Filii
Thaaday sunt Burin et Chadan, nomina aliorum filiorum
nescimus. Alterius autem filii Cyngis can, cuius nomen nescimus, filiorum
nomina sunt hac. Vnus vocatur Mengu, cuius mater est
Seroctan. Ista domina inter omnes Tartaros, excepta matre imperatoris, est magis nominata: et potentior est omnibus excepto Bati. Alius vocatur Becas. Alios filios habuit
plures, sed eorum nomina ignoramus.
Duces.
Hac sunt
ducum nomina.
Ordu: iste fuit in Polonia et in Hungaria: Bati,
Cathan, Syban, Bureth. Omnes isti fuerunt in Hungaria, Cyrpodan iste est adhuc vltra mare contra Soldanum Damasci. Isti
remanserunt in terra: Mangu, Cuthen, Syrennen, Hybilay, Syremum, Synocur,
Thuatamur, Cyragay, Sybedey, senex quidam miles inter eos,
Bora, Berca, Mauci, Choranca: sed iste inter alios est minimus. Alii vero duces sunt plures, sed eorum nomina ignoramus.
Imperatoris
Tartarorum seruile in omnes imperium.
Imperator
autem Tartarorum habet mirabile dominium super omnes. Nullus audet in
aliqua parte morari, nisi ipse assignet ei. Ipse autem assignat vbi
maneant duces: millenarii centenariis. Centenarii decanis. Insuper
quicquid pracipitur in quocunque tempore quocunque loco, siue ad bellum, siue
ad mortem, siue ad vitam, sine vlla contradictione obediunt. Etiam si petit
filiam virginem vel sororem, sine contradictione dant ei. Aut singulis annis, aut intermissis
aliquibus annis virgines colligit ex omnibus finibus Tartarorum. Si ipse vult sibi retinere aliquas
retinet: alias dat suis hominibus, sicut videtur ei
expedire. Nuncios quoscunque quotcunque et vbicunque
transmittit, oportet quod dent ei sine mora equos subdititios et expensas.
Vndecunque venerint ei tributa vel nuncii, oportet quod equi, currus, et expensa similter dentur eis.
Inhumanitas
erga Legatos.
Nuncii qui veniunt aliunde
in magna miseria sunt in victu pariter et vestitu:
quia expensa viles sunt et pauca: et maxime cum veniunt ad principes, et ibi
debent moram contrahere. Tunc ita parum datur decem hominibus, quod inde
vix possint viuere duo. Nec etiam in curiis principum, nec in via datur eis
comedere, nisi semel in die, et satis parum. Insuper si aliqua iniuria sibi
fiunt, conqueri de facili minime possunt. Vnde eos oportet illa patienter
portare. Insuper multa tam a principibus, quam ab aliis nationibus et minoribus
ab eis exiguntur: et si non daretur, vili pendunt eos, immo quasi pro nihilo
habent eos. Et si a magnis viris mittuntur, nolunt ab eis modicum munus habere:
sed dicunt: A magno homine venistis, et cur modicum datis? et accipere
dedignantur. Et si nuncii bene volunt facere facta sua, oportet eos dare maiora.
Idcirco magnam partem rerum, qua nobis a fidelibus erant data, oportuit nos de
necessitate muneribus dare. Et sciendum, quod ita omnia sunt in manu
imperatoris pradicti, quod nemo audet dicere, hoc est meum vel illius; sed
omnia sunt Imperatoris, res, iumenta, et homines. Et super hoc etiam nuper emanauit Imperatoris
statutum. Idem dominium per omnia habent duces super homines
suos. Diuisi enim sunt homines Tartari, videlicet etiam alii inter
duces. Nuncii etiam ducum, quocunque eos transmittunt,
et homines tam Imperatoris quam alii omnes equos subdititios et expensas, et
qui equos custodiant, et etiam nunciis seruiant sine contradictione dare
tenentur. Imperatori autem iumenta vt habeat ex eis
lac ad annum vel ad duos, vel ad tres, sicut placuerit ei, tam duces quam alii
pro redditu dare tenentur. Et homines ducum idem
facere tenentur dominis suis. Inter eos enim nullus
est liber. Et vt breuiter dicam, Quicquid Imperator et
duces volunt, et quantum volunt de rebus suis accipiunt. De
personis etiam eorom disponunt per omnia, sicut volunt. Mortuo
Imperatore, sicut superius dictum est, conuenerunt
Duces et elegerunt Occoday filiam Cyngis can pradicti Imperatorem. Qui
habito consilio principum diuisit exercitus. Bati, qui in secundo gradu
attinebat ei, misit contra Altisoldanum, et contra terram Biserminorum. Hii
erant Saraceni, et Komanicum loquebantur. Et cum intrasset terram illorum
pugnauit contra eos, et bello eos sibi subiecit. Quadam autem ciuitas qua
Barthra [vel Barchin.] dicitur, diu restitit ei, fecerant enim foueas multas in
circuitu ciuitatis et operuerant illas; et quando illi veniebant cadebant in
foueas. Vnde
non potuerunt capere ciuitatem, donec illas foueas replessent. Homines autem de quadam ciuitate
qua vocatur Iakint [Vel Sarguit.] hac audientes exierunt obuiam eis, se sponte
in manus eorum tradentes: vnde ciuitas eorum non erat destructa, sed plures
eorum occiderunt, et alios transtulerunt. Et accepto spolio ciuitatis, ipsam aliis hominibus
repleuerunt. Et venerunt contra ciuitatem qua vocatur Orna.
Ista ciuitas erat nimium populosa: Christiani ibi erant plures; Gazari
videlicet, Rutheni, et Alani, et alii: nec non et
Saraceni, Saracenorum enim erat dominium ciuitatis. Hac autem ciuitas
erat diuitiis multum plena. Est enim posita super fluuium qui vocatur Don, qui
intrat in mare. Vnde est quasi portus: et forum maximum habebant de illa
ciuitate alii Saraceni. Et cum non possent aliter deuincere, praciderunt
fluuium, qui ciurrebat per ciutatem, et illam cum rebus omnibus submerserunt.
Quo facto: postea intrauerunt terram Tortorum, qui similiter sunt Pagani: quam
deuincentes, iuerunt contra Russiam, et fecerunt magnam stragem in terra
Russia, ciuitates et castra destruxerunt, et homines occiderunt: etiam Kiouiam
qua erat Metropolis Russia obsederunt: et cum diu obsedissent, illam ceperunt,
et occiderunt homines ciuitatis. Inde procedentes pugnando destruxerunt totam
Russiam. De Russia autem et Comania processerunt duces pradicti, et pugnauerent
contra Hungaros et Polonos. Ex
quibus Tartaris in Polonia, et in Hungaria plures
interfecti fuerunt. Et si non fugissent, sed viriliter
restitissent, Hungari exiuissent Tartari de finibus suis: quia tunc habuerant
timorem, quod omnes fugere attentabant. Sed Bati vaginato gladio in faciem eis
restitit, dicens: Nolite fugere: quia si fugitis nullus euadet: Et si debemus mori, moriamur omnes: quia futurum est, vt
Cyngis can pradixit, quod interfici debeamus: Et si nunc est tempus,
sustineamus. Et sic animati sunt et remanserunt, et
Hungariam destruxerunt. Inde reuertentes iuerunt in terram Morduanorum, qui
sunt Pagani, et bello
deuicerunt. Inde procedentes contra Bileros, id est
Bulgariam magnam, et ipsam destruxerunt omnino. Inde procedentes ad Aquilonem
adhuc contra Bascart, id est, Hungariam magnam, et eos
etiam deuicerant. Inde egredientes iuerunt ad Aquilonem, et
venerunt ad Parossitas qui habent paruos stomachos et os paruulum, nec
manducant, sed decoquunt carnes: quibus decoctis ponunt se inter fumum et
ollam, et recipiunt fumum, et de hoc solo reficiuntur: Sed etiam si aliquid
manducant, hoc valde modicum est.
Samogedi.
Inde
procedentes venerunt ad Samogedos. Hii autem homines tantum de venationibus
viuunt: tabernacula et vestes habent tantummodo de bestiarum
pellibus. Inde vltra procedentes venerunt ad quandam terram super Oceanum, vbi
inuenerunt quadam monstra qua per omnia formam humanam habebant, sed pedes
desinebant in pedes bouinos, et faciem per omnia habebant vt canis: duo verba
loquebantur more humano et tertio latrabant vt canis: et sic per interualia
temporum latratum interponebant: tum ad naturam suam redibant: et sic intelligi
poterat quod dicebant: Inde redierant in Comaniam, et vsque nunc quidam ex eis
morantur ibidem. Cyrpodan vero eodem tempore misit Occoday can cum exercitu ad
meridiem contra Kergis, quos etiam bello deuicit. Hii
autem homines sunt pagani, qui pilos in barba non habent. Quorum
consuetudo est talis. Cum pater moritur alicuius, pra dolore quasi vnam
corrigiam in signum lamenti ab aure vsque ad aurem de facie sua leuant. Quibus
deuictis, ad meridiem iuit contra Armenos. [Hii videntur sagittasse balistis.]
Sed cum per deserta transiret, etiam quadam monstra effigiem humanam habentia
inuenerunt: sed non nisi vnum brachium cum manu, in medio pectoris, et vnum
pedem habebant; et duo sagittarunt cum vno arcu, et isti ita fortiter
currebant, quod equi eos inuestigare non poterant. Currebant enim saltando
super illum vnum pedem, et cum essent fessi taliter eundo, ibant super manum et
pedem, remouendo se quasi rota; et sic cum essent fessi iterum currebant
secundum modum priorem: aliquos tamen occidebant ex eis. Inde procedentes
venerunt in Armeniam, quam bello vicerunt, et partem Georgia: et alia pars
venit ad mandatum eorum; et quadraginta millia yperperorum singulis annis
dederunt, et adhuc faciunt idem. Inde procedentes ad terram Soldani Deurum, qui
erat satis magnus et potens, cum eo pugnauerunt et deuicerunt. Inde procedentes
vltra de bellando et vincendo vsque ad terram Soldani Halapia et nunc terram
illam impugnant, nec postea vsque in hodiernum diem in terram suam fuerunt
reuersi. Alius exercitus iuit contra terram Calif de Baldach, quam sibi etiam
subdiderunt: Et quadraginta bisantia exceptis Baldachinis et aliis muneribus omni
die dant pro tributi: Et omni anno pro Calif, vt ad eos veniat, nuncios
mittunt: qui cum tributo munera magna mittit, rogans vt eum supportent. Ipse
vero imperator munera accipit et nihilominus vt veniat mittit pro eo.
|