6. Qualiter Tartari se habent in praeliis.
Dicto de imperio, dicendum est hoc modo de bello. Primo de ordinatione
acierum. Secundo de armis. Tertio de astutiis in congressione, quarto de
crudelitate quam faciunt in captiuos. Quinto de oppugnatione castrorum et
ciuitatum. Sexto de perfidia quam exercent cum hiis qui se reddunt eisdem. De ordinatione
acierum dicemus hoc modo. Cyngis can ordinauit, vt decem hominibus
praponeretur vnus: et ille secundum nos appellatur Decanus. Decem autem Decanis
praponeretur vnus, qui centenarius nuncupatur: Decem vero Centenariis
praponeretur vnus qui millenarius nuncupatur decem millenariis praponeretur
vnus, et ille numerus vocatur tenebre apud eos. Cuncto
vero exercitui praponnuntur duo duces vel tres, ita
tamen quod habeant respectum ad vnum. Cum autem omnes sunt in bello si de decem
hominibus fugit vnus vel duo, vel tres, vel etiam plures, omnes occiduntur. Et
vt breuiter dicam, nisi communiter cedant, omnes qui fugiunt occiduntur. Item si vnus vel duo aut plures
audacter ad pugnam accedunt, et decem alii non
sequuntur etiam occiduntur. Item si vnus de decem vel plures capiuntur,
et alii socii sui non liberant eos, etiam occiduntur. Duo arcus vel tres, vel vnum bonum ad minus, et tres pharetras magnas plenas de sagittis et vnam securim,
et funes ad machinas trahendas habere debet vnusquisque. Diuites autem habent
gladios acutos in fine, ex vna tantum parte incidentes, et
aliquantulum curuos: et habent equum armatum, crura etiam tecta. Galeas et loricas quidam habent de corio in hunc modum formatas.
Habent quasdam corrigias de boue ad latitudinem vnius manus, et
bituminant tres vel quatuor simul, et ligant illos corrigiolis vel cordis. In
corrigia superiori ponunt cordulas in fine; in inferiori ponunt in medio, et
sic faciunt vsque ad finem. Vnde quum se inclinant in inferiores, corrigia
superiores ascendunt et sic duplicantur super corpus, vel triplicantur. De
coopertura equi faciunt quinque partes: ex vna parte faciunt vnam, ex alia
parte faciunt aliam, quam partem ducunt a cauda vsque ad caput: qua ligantur ad
sellam, et post sellam in dorso et etiam in collo, super renes etiam partem
aliam ponunt, vbi dua partium ligatura iunguntur: in qua pecia faciunt vnum
foramen, per quod caudas exponunt: et ante pectus ponant etiam vnam: qua omnes protenduntur
vsque ad crurium iuncturas. Et ante frontem laminam ferream ponunt, qua ex
vtraque parte colli partibus pradictis ligatur. Lorica vero etiam quatuor
partes habet, vna pars protenditur a foemore vsque ad collum; sed est facta
secundum dispositionem humani corporis: quia ante pectus est stricta; in
rotundum obuoluitur circa corpus a brachiis inferius: Super humeros autem retro
ad renes habent aliam peciam, qua protenditur a collo vsque ad aliam peciam,
qua reuoluitur circa corpus: Super humeros autem ista dua pecia anterior
videlicet et posterior, ad duas laminas ferreas qua sunt in vtroque humero
fibulis connectuntur. Et in vtroque brachio vnam habent peciem, qua ab humero
protenduntur vsque ad manus, qua etiam inferius sunt apta. Et in vtroque crure
vnam habent peciam: qua pecia omnes fibulis coniunguntur. Galea autem superius
est ferrea. Sed illud quod protegit in circuitu collum et gulam de corio fit.
Et omnes ista pecia de corio sunt formata secundum modum superius annotatum.
Quidam autem omnia qua superius diximus habent de ferro in hunc modum formata.
Vnam laminam tenuem ad latitudinem vnius digiti faciunt, et ad longitudinem
palma vnius. Et in hunc modum faciunt laminas multas: et in vnaquaque lamina
octo foramina paruula faciunt, et interius tres corrigias strictas et fortes
ponunt, et laminas vnam super aliam ponunt, quasi ascendendo per gradus: et
ligant laminas pradictas ad corrigias tenuibus corrigiolis, quas mittunt per
foramina superius annotata: Et in superiori parte consuunt corrigiolam vnam, vt
lamina pradicta bene et firmiter cohareant sibi. Et faciunt ex laminis quasi
corrigiam vnam, et postea ligant per pecias per omnia, sicut superius dictum
est. Et ista faciunt tam ad equorum quam ad hominum armaturas. Et faciunt illa
ita lucere, quod potest homo in eis faciem suam videre. Aliqui eoram lanceas
habent: et in fine ferri lancea vnum habent vncum, cum quo trahunt hominem de
sella si possunt. Longitudo saggitarum est duorum pedum et vnius palma, et
duorum digitorum. Et quia diuersi sunt pedes, mensurum pedum geometricam
ponimus. Duodecem grana hordei pollicis transuersio est. Sexdecem pollices
transuersi faciunt vnum geometricum pedem. Ferramenta sagittarum sunt
acutissima, et ex vtraque parte incidentia quasi gladius biceps, et semper portant
limas iuxta pharetram ad acuendum sagittas. Ferramenta pradicta caudam habent
acutam ad longitudinem vnius digiti, quam imponunt in lignum. Scutum habent de
viminibus vel de virgulis factum. Saggitas habent alias ad sagittandum aues bestias et
homines inermes ad trium digitorum latitudinem. Sagittas alias habent
diuersimodas ad aues et bestias sagittandas. Quum ad
bellum procedere volunt pracursores pramittunt, qui nihil secum portant prater
filtra sua, equos et arma. Isti nihil rapiunt, domos
non comburunt, bestias non occidunt: Sed tamen homines vulnerant et mortificant, et si non possunt aliud mittunt in fugam;
multo libentius tamen occidunt, quam fugant, post istos sequitur exertitus, qui
cuncta qua inuenit accipit, et homines etiam, si inueniri possunt, accipiunt et
occidunt. Quum autem ad flumina perueniunt, hoc modo
transeunt illa etiamsi sunt magna. Maiores vnum rotundum et leue corium
habent, in quo in summitate per circuitum crebras faciunt ansas, in quibus
funem imponunt, et stringunt ita quod in circuitu faciunt quendam ventrem, quem
replent vestibus, et aliis rebus, et fortissime comprimunt ad imuicem: post hoc
in medio ponunt sellas et alias res duriores: homines autem in medio sedent: et
ligant et caudam equi nauem hanc taliter praparatam, et vnum hominum qui equum
regat faciunt pariter cum equo ante natare: vel habent aliquando duos remos, et
cum illis remigant vltra aquam, et sic transeunt fluuium. Equos vero pellunt in
aqua, et vnus homo iuxta vnum equum, quem regit,
natat: et alii equi illum sequuntur. Et sic transeunt
aquas et flumina magna. Alii vero pauperiores vnam bursam de corio bene
consutam vnusquisque tenetur habere: in qua bursa vel in quo sacco vestes et
omnes res suas imponunt; et in summitate saccum fortissime ligant, et suspendunt
ad caudam equi, et transeunt, vt suptadictum est. Sciendum est, quod cum vident
hostes tunc vadunt ad eos, et vnusquisque iacit tres saggitas vel quatuor
contra aduersarios: Et si vident quod eos superare non possunt, retro
gradiuntur ad suos: Et hoc faciunt in fraudem, vt aduersarii eos sequantur ad
loca vbi insidias paruerunt: Et si inimici eorum sequuntur ad pradictas
insidias, circumdant eos et sic vulnerant et occidunt. Item si vident quod
magnus exercitus est contra eos, aliquando diuertunt ab
eo per vnam dietam vel duas, et aliam partem terra inuadunt et spoliant: et
interficiunt homines, et terra destruunt et deuastant. Et
si vident quod hoc etiam facere non possunt, cedunt retro ad decem vel duo
decem dietas: aliquando etiam morantur in loco tuto, quousque aduersariorum
exercitus separetur, et tunc furtim veniunt, et depopulantur totam terram. In
bellis etiam astutissimi sunt: quia iam per quadraginta annos et amplius cum
aliis gentibus dimicarunt. Cum autem volunt ad pugnam accedere, omnes acies ordinant sicut deberent
pugnare. Duces
siue principes exercitus bellum non intrant, sed stant
a longe contra inimicorum exercitum, et iuxta se habent pueros in equis et
mulieres et equos. Et faciunt aliquando imagines
hominum, et ponunt super equos. Hoc ideo faciunt, vt
multitudo magna bellantium esse credantur. Contra faciem equorum vnam aciem
captiuorum et aliarum gentium qua sunt inter eos
transmittunt: et forsitan aliqui Tartari vadunt cum eis. Alias acies fortiorum
hominum longe mittunt a dextras et a sinistris, vt non
videantur ab aduersariis suis: et sic circumdant aduersarios et colligunt in
medium, et pugnare incipiunt ex omni parte. Et cum sunt aliquando pauci,
putantur ab aduersariis qui circumdati sunt, esse multi. Et maxime cum videant
illos, qui sunt cum duce vel principe exercitus pueros et mulieres et equos, et
homines fictos, vt dictum est supra: quos credunt esse pugnatores: et per hoc
terrentur et confunduntur. Et si forte aduersarii bene pugnant, faciunt eis
viam vt fugiant: et statim cum fugere incipiunt, ab inuicem separati
insequuntur eos, et plures tunc occidunt fuga, quam mortificare possent in
bello. Sciendum tamen est, quod si aliud possunt, non libenter congrediuntur,
sed homines et equos sagittis vulnerant et occidunt. Munitiones in hunc modum
expugnant. Si est talis munitio ipsam circumdat, immo aliquando ita sepiunt, vt
nullus ingredi vel exire possit. Expugnant fortissime machinis et sagittis: et
nec die nec nocte cessant a pralio, vt illi qui sunt in munitionibus non quiescant.
Ipsi Tartari quiescunt: quia acies diuidunt et vna succedit alteri in pugnam vt
non nunium fatigentur. Et si eam taliter habere non possunt gracum proiiciunt
ignem. Imo solent aliquando accipere aruinam hominum quos occidunt, et
liquefactum proiiciunt super domos: Et vbicunque venit ignis super pinguedinem
illam, quasi inextinguibiliter ardet. Et si ita non praualent, et si ciuitas
illa vel castrum habeat flumen, obstruunt illud, vel faciunt alium alueum et
submergunt illam munitionem si possunt. Si autem non possunt suffodiunt illam,
et sub terra armati in ipsam ingrediuntur. Et cum iam intrauerunt, vna pars ignem imponit vt
comburatur: et alia pars cum illius munitionis hominibus pugnat. Si autem nec sic illam vincere possunt, castrum vel munitionem suam
faciunt contra illam, vt ab inimicorum iaculis non grauentur, et contra illam
multo tempore iacent: nisi forte exterius adiutorium exercitus qui pugnat cum
eis adhibeat, et vi remoueant ipsos. Sed cum iacent ante munitionem, blande eis
loquuntur, et multa promittunt, ad hoc vt se in eorum
manus tradant: Et si illi se eis tradiderint, dicunt: Exite, vt secundum morem
nostrum vos muneremus. Et cum illi ad eos exeunt,
quarunt qui sunt artifices inter eos, et illos reseruant: alios autem, exceptis
illis quos volunt habere pro seruis cum securi occidunt. Et
si aliquibus aliis parcunt, vt dictum est, nobilibus et honestis nunquam
parcunt. Et si forte aliquo casu contingente reseruant aliquos nobiles;
nec prece nec precio vltra de captiuitate possunt exire. In bellis autem
quoscunque capiunt occidunt, nisi forte velint aliquos reseruare vt habeant eos
pro seruis. Occidendos autem diuidunt per centenarios, vt cum bipenni
interficiantur ab eis. Ipsi
vero post hoc diuidunt captiuos, et vnicuique seruo ad
interficiendum dant decem aut plures vel pauciores, secundum quod maioribus
placet.
|