7. De terris quas eorum dominio subiugarunt.
Scripto quomodo pugnant, dicendum est de terris, quas eorum dominio subiugarunt.
De quo isto modo scribemus. Primo dicemus quomodo faciunt cum hominibus pacem.
Secundo de terrarum nominibus quas sibi subdiderunt. Tertio de tyrannide quam
exercent in eis. Quarto de terris qua viriliter restiterunt. Sciendum est quod
cum nullis hominibus faciunt pacem, nisi subdentur eis, quia, vt dictum est
supra, Cyngis can habent mandatum, vt cunctas si possunt sibi subiiciant
nationes. Et hac sunt illa qua petunt ab eis, vt
vadant cum eis in exercitu contra omnem hominem quando placet, et vt dent
decimam de omnibus tam de hominibus, quam de rebus. Computant enim decem, et vnum accipiunt. De puellis faciunt illud idem, quos in
terram eorum deducunt et tenent eos pro seruis:
reliquos numerant et ordinant secundum morem. Sed quando plene habent dominium
super eos, si aliquid promiserunt eis nihil obseruant:
sed quascunque possunt congrue occasiones inueniunt contra eos. Nam cum essemus in Russia, missus fuit Saracenorum ex
parte Cuynthcan vt dicebatur et Bati et prafectus ille
a quolibet homine qui habebat tres pueros vnum accipiebat: et quicunque viri
non habebant vxores, illos deducebant, et faciebant de mulieribus etiam illud
idem qua viros legitimos non habebant. Pauperes etiam qui mendicando
suum victum quarebant similiter deportabunt.
Vrsi albi.
Reliquos autem secundum eorum consuetudinem numerauit, pracipiens vt
vnusquisque tam paruus quam magnus, et infans vnius diei, siue pauper siue
diues esset, tale tributum praberet: vt scilicet daret vnum pellem albi vrsi,
et vnumnigrum castorem, et vnum Zabulum, et vnam nigram pellem cuiusdam
animalis quod in terra latibulum habet, cuius nomen nescio in latinum
transferre, sed Teutonice dicitur illit [Vel Illic.]: Poloni autem et Rutheni
appellant illam Dochon: et vnam nigram pellem vulpinam. Et quicunque ista non
dat, inter Tartaros debet duci, et in eorum redigi seruitutem. Mittunt etiam
pro principibus terrarum, vt ad eos veniant sine mora: et cum venerint, debitum
honorem nullum recipiunt, sed habentur vt alia viles persona: et oportet vt eis
munera magna prasentent, tam ducibus quam vxoribus eorum, et officialibus,
millenariis et centenariis. Imo omnes generaliter, et ipsi etiam serui ab eis
cum magna importunitate munera quarunt: Et non solum ab ipsis, sed etiam a
nunciis eorum cum mittuntur. Aliquibus
etiam inueniunt occasiones vt eos occidant. Sicut de
Michaele et aliis actum est. Aliquos vero
alliciunt, quos permittunt redire. Aliquos etiam potionibus perimunt vel
veneno. Eorum enim intentio est, vt ipsi soli dominentur in terra. Idcirco quarunt
occasiones contra nobiles, vt eos occidant. Ab illis vero quos redire
permittunt petunt eorum filios aut fratres, quos vlterius nunquam dimittunt.
Sicut factum est de filio Ieroslai, et de quodam duce Alanorum, et aliis
plurimis. Et si moritur pater vel frater siue hares, filium vel fratrem nunquam
dimittunt: immo illius principatum totaliter accipiunt sibi.
Sicut de quodam Solangorum vidimus esse factum, Baschathos suos ponunt in
terries eorum quos redire permittunt, quibus oportet vt ad nutum tam duces quam
alii debeant obedire. Et si homines alicuius ciuitatis vel terra non faciunt
quod volunt, isti Baschathi imponunt eis, quod sunt Tartaris infideles: et sic
ciuitatem illam vel terram destruunt et homines qui sunt in ea occidunt, per
manum validam Tartarorum, qui ex mandato principis illius cui obedit terra illa
veniunt eis nescientibus, et subito irruunt super eos: sicut nuper contigit cum
in terra Tartarorum essemus de quadam ciuitate. Quod ipsummet de Ruthenis
fecerunt in terra Comanorum. Et non solum princeps Tartarorum qui terram
vsurpauit, sed prafectus ipsius, et quicunque Tartarus per ciuitatem illam siue
terram transit quasi dominatur eidem, et maxime qui maior est apud eos. In
super aurum et argentum, et alia qua volunt et quando libet ad imperatorem
vadant Tartarorum ad placitandum. Sicut nuper contigit de duobus filiis regis
Georgia. Vnus enim erat legitimus, et alter de adulterio natus, qui vocabatur
Dauid legitimus autem Melic vocabatur. Filio adultera terra partem relinquebat
pater. Alius vero, qui iunior erat, veniebat cum matre ad Tartarorum
imperatorem, pro eo quod Dauid pradictus ad ipsum iter arripuerat veniendi.
Mater alterius scilicet Melic regina Georgia, per quam maritus tenebat regnum,
quia per foeminas illud regnum tenebatur, mortua fuit in via. Illi autem cum
venerunt dederunt maxima munera: et maxime legitimus filius, qui repetebat
terram quam reliquerat pater filio suo Dauid, cum non deberet habere, quia
adultera filius erat. Ille vero respondit: Licet sim filius concubina, peto
tamen vt fiat mihi iusticia secundum legem Tartarorum qui nullam differentiam
faciunt inter filios legitima et ancilla: vnde fuit data sententia contra
filium legitimum, vt ille Dauidi qui maior erat subesset, et terram haberet
quiete et pacifice, quam dederat ei pater: et sic donaria qua dederat, et
causam quam contra fratrem suum Dauid habuerat, amisit. Ab illis etiam
nationibus qua longe sunt ab eis, et coniuncta sunt aliis nationibus quas
aliquo modo timent, qua non sunt eis subiecta, tributum accipiunt et quasi
misercorditer agunt cum eis, vt non adducant exercitum super eos, vel etiam vt
alii non terreantur, se tradere eis. Sicut factum est de Obesis siue
Georgianis, a quibus quinquaginta vel quadraginta millia, vt dictum est,
yperperorum siue Bysantiorum accipiunt pro tributo: alias ad hoc in pace esse
permittunt. Tamen, secundum quod intelleximus ab eis, rebellare proponunt.
Terrarum
nomina quas vicerunt sunt hac. Kytai, Naymani, Solangi, Kara Kytai, siue nigri Kytai, Comania, Tumat,
Vourat, Caraniti, Huyur, Soboal, Merkiti, Meniti, Baryhryur, Gosmit, Saraceni,
Bisermini, Turcomani, Byleri magna Bulgaria, Baschare, magna Hungaria, Kergis,
Colona, Thorati, Buritabeth, Parossiti, Sassi, Iacobiti, Alani, siue Assi,
Obesi siue Georgiani, Nestoriani, Armeni, Cangiti, Comani Brutachi, qui sunt
Iudai, Mordui, Torci, Gazari, Samogedi [Samogedi aquilonares.], Perses, Thoas,
India minor siue Athiopia, Yrchasi, Rutheni, Baldach, Sarthi: Alia terra sunt
plures, sed earum nomina ignoramus. Vidimus etiam viros et
mulieres fere de omnibus terris supra nominatis. Hac autem sunt nomina Terrarum
qua eis viriliter restiterunt, nec sunt adhuc subdita
eis, India
magna, Mangia; Quadam pars Alanorum, Quadam pars Kytaorum, Sayi. Quandam enim
ciuitatem Sayorum pradictorum obsederunt et debellare
tentauerunt. At ipsi fecerunt machinas contra machinas eorum, et Tartarorum machinas omnes fregerunt, nec ciuitati
appropinquare poterant ad pugnam contra machinas et balistas. Tandem vnam viam
sub terra fecerunt, et prosiluerunt in ciuitatem, et
alii tentabant incendere ciuitatem, alii pugnabant. Homines autem ciuitatis
vnam partem populi ad extinguendum ignem posuerunt, et
alia pars fortiter pugnabat cum hiis qui intrauerunt ciuitatem, et multos
occiderunt ex eis, et alios vulnerauerunt, compellentes eos ad suos redire. At
ipsi videntes quod nihil possent facere, et multi
homines morerentur, recesserunt ab eis. In terra Saracenorum et
aliorum vbi sunt quasi inter eos domini, accipiunt omnes artifices meliores, et
in omnibus operibus suis ponunt. Alii autem artifices dant
eis de opere suo tributum. Segetes omnes condunt in horreis dominorum: et vnicuique vnum pondus satis modicum dant in die: nihil
aliud nisi ter in septimana modicum quid de carnibus eis prebent. Et
illi hoc tantum artificibus faciunt qui in ciuitatibus commorantur. Item quando
dominis placet iuuenes omnes accipiunt, et post se cum omnibus famulis suis ire
cogunt: qui de catero certo sunt numero Tartarorum; immo potius de numero
captiuorum: quia etsi inter ipsos sunt numerati, non tamen habentur in
reuerentia sicut Tartari; sed habentur pro seruis, et ad omnia pericula vt alii
captiui mittuntur. Ipsi enim in bello sunt primi: Etiam si debet palus vel aqua
periculosa transiri, eos oportet primo vadum tentare. Ipsos est etiam necesse
operari omnia qua sunt facienda. Ipsi etiam si in aliquo offendunt, vel si non
obediunt ad nutum, vt asmi verberantur. Et vt breuiter dicam, modicum quid
manducant, et etiam modicum bibunt, et pessime induuntur; nisi forte aliquid
possunt lucrari, nisi sunt aurifabri et alii artifices boni. Sed aliqui tam
malos dominos habent, quod nihil eis dimittunt, nec hadent tempus pra
multitudine operum dominorum, vt sibi aliquid operentur, nisi furentur sibi
tempus, quando forsitan debent quiescere vel dormire. Et hoc si vxores vel
propriam stationem permittuntur habere. Alii autem qui tenentur in domo pro
seruis omni miseria sunt repleti. Vidi enim eos ire in bracis sapissime, et
toto corpore nudos in maximo solis ardore. Et in hyeme patiuntur maximum frigus.
Vidimus etiam aliquos pedicas et digitos manuuni de magno frigore perdidisse.
Audiuimus etiam alios esse mortuos, vel etiam de magno algore quasi in omnibus
membris inutiles esse, factos.
|