Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Johannes de Plano Carpini Libellus historicus IntraText CT - Text |
|
|
7. De terris quas eorum dominio subiugarunt. Scripto quomodo pugnant, dicendum est de terris, quas eorum dominio subiugarunt. De quo isto modo scribemus. Primo dicemus quomodo faciunt cum hominibus pacem. Secundo de terrarum nominibus quas sibi subdiderunt. Tertio de tyrannide quam exercent in eis. Quarto de terris qua viriliter restiterunt. Sciendum est quod cum nullis hominibus faciunt pacem, nisi subdentur eis, quia, vt dictum est supra, Cyngis can habent mandatum, vt cunctas si possunt sibi subiiciant nationes. Et hac sunt illa qua petunt ab eis, vt vadant cum eis in exercitu contra omnem hominem quando placet, et vt dent decimam de omnibus tam de hominibus, quam de rebus. Computant enim decem, et vnum accipiunt. De puellis faciunt illud idem, quos in terram eorum deducunt et tenent eos pro seruis: reliquos numerant et ordinant secundum morem. Sed quando plene habent dominium super eos, si aliquid promiserunt eis nihil obseruant: sed quascunque possunt congrue occasiones inueniunt contra eos. Nam cum essemus in Russia, missus fuit Saracenorum ex parte Cuynthcan vt dicebatur et Bati et prafectus ille a quolibet homine qui habebat tres pueros vnum accipiebat: et quicunque viri non habebant vxores, illos deducebant, et faciebant de mulieribus etiam illud idem qua viros legitimos non habebant. Pauperes etiam qui mendicando suum victum quarebant similiter deportabunt. Vrsi albi. Reliquos autem secundum eorum consuetudinem numerauit, pracipiens vt vnusquisque tam paruus quam magnus, et infans vnius diei, siue pauper siue diues esset, tale tributum praberet: vt scilicet daret vnum pellem albi vrsi, et vnumnigrum castorem, et vnum Zabulum, et vnam nigram pellem cuiusdam animalis quod in terra latibulum habet, cuius nomen nescio in latinum transferre, sed Teutonice dicitur illit [Vel Illic.]: Poloni autem et Rutheni appellant illam Dochon: et vnam nigram pellem vulpinam. Et quicunque ista non dat, inter Tartaros debet duci, et in eorum redigi seruitutem. Mittunt etiam pro principibus terrarum, vt ad eos veniant sine mora: et cum venerint, debitum honorem nullum recipiunt, sed habentur vt alia viles persona: et oportet vt eis munera magna prasentent, tam ducibus quam vxoribus eorum, et officialibus, millenariis et centenariis. Imo omnes generaliter, et ipsi etiam serui ab eis cum magna importunitate munera quarunt: Et non solum ab ipsis, sed etiam a nunciis eorum cum mittuntur. Aliquibus etiam inueniunt occasiones vt eos occidant. Sicut de Michaele et aliis actum est. Aliquos vero alliciunt, quos permittunt redire. Aliquos etiam potionibus perimunt vel veneno. Eorum enim intentio est, vt ipsi soli dominentur in terra. Idcirco quarunt occasiones contra nobiles, vt eos occidant. Ab illis vero quos redire permittunt petunt eorum filios aut fratres, quos vlterius nunquam dimittunt. Sicut factum est de filio Ieroslai, et de quodam duce Alanorum, et aliis plurimis. Et si moritur pater vel frater siue hares, filium vel fratrem nunquam dimittunt: immo illius principatum totaliter accipiunt sibi. Sicut de quodam Solangorum vidimus esse factum, Baschathos suos ponunt in terries eorum quos redire permittunt, quibus oportet vt ad nutum tam duces quam alii debeant obedire. Et si homines alicuius ciuitatis vel terra non faciunt quod volunt, isti Baschathi imponunt eis, quod sunt Tartaris infideles: et sic ciuitatem illam vel terram destruunt et homines qui sunt in ea occidunt, per manum validam Tartarorum, qui ex mandato principis illius cui obedit terra illa veniunt eis nescientibus, et subito irruunt super eos: sicut nuper contigit cum in terra Tartarorum essemus de quadam ciuitate. Quod ipsummet de Ruthenis fecerunt in terra Comanorum. Et non solum princeps Tartarorum qui terram vsurpauit, sed prafectus ipsius, et quicunque Tartarus per ciuitatem illam siue terram transit quasi dominatur eidem, et maxime qui maior est apud eos. In super aurum et argentum, et alia qua volunt et quando libet ad imperatorem vadant Tartarorum ad placitandum. Sicut nuper contigit de duobus filiis regis Georgia. Vnus enim erat legitimus, et alter de adulterio natus, qui vocabatur Dauid legitimus autem Melic vocabatur. Filio adultera terra partem relinquebat pater. Alius vero, qui iunior erat, veniebat cum matre ad Tartarorum imperatorem, pro eo quod Dauid pradictus ad ipsum iter arripuerat veniendi. Mater alterius scilicet Melic regina Georgia, per quam maritus tenebat regnum, quia per foeminas illud regnum tenebatur, mortua fuit in via. Illi autem cum venerunt dederunt maxima munera: et maxime legitimus filius, qui repetebat terram quam reliquerat pater filio suo Dauid, cum non deberet habere, quia adultera filius erat. Ille vero respondit: Licet sim filius concubina, peto tamen vt fiat mihi iusticia secundum legem Tartarorum qui nullam differentiam faciunt inter filios legitima et ancilla: vnde fuit data sententia contra filium legitimum, vt ille Dauidi qui maior erat subesset, et terram haberet quiete et pacifice, quam dederat ei pater: et sic donaria qua dederat, et causam quam contra fratrem suum Dauid habuerat, amisit. Ab illis etiam nationibus qua longe sunt ab eis, et coniuncta sunt aliis nationibus quas aliquo modo timent, qua non sunt eis subiecta, tributum accipiunt et quasi misercorditer agunt cum eis, vt non adducant exercitum super eos, vel etiam vt alii non terreantur, se tradere eis. Sicut factum est de Obesis siue Georgianis, a quibus quinquaginta vel quadraginta millia, vt dictum est, yperperorum siue Bysantiorum accipiunt pro tributo: alias ad hoc in pace esse permittunt. Tamen, secundum quod intelleximus ab eis, rebellare proponunt. Terrarum nomina quas vicerunt sunt hac. Kytai, Naymani, Solangi, Kara Kytai, siue nigri Kytai, Comania, Tumat, Vourat, Caraniti, Huyur, Soboal, Merkiti, Meniti, Baryhryur, Gosmit, Saraceni, Bisermini, Turcomani, Byleri magna Bulgaria, Baschare, magna Hungaria, Kergis, Colona, Thorati, Buritabeth, Parossiti, Sassi, Iacobiti, Alani, siue Assi, Obesi siue Georgiani, Nestoriani, Armeni, Cangiti, Comani Brutachi, qui sunt Iudai, Mordui, Torci, Gazari, Samogedi [Samogedi aquilonares.], Perses, Thoas, India minor siue Athiopia, Yrchasi, Rutheni, Baldach, Sarthi: Alia terra sunt plures, sed earum nomina ignoramus. Vidimus etiam viros et mulieres fere de omnibus terris supra nominatis. Hac autem sunt nomina Terrarum qua eis viriliter restiterunt, nec sunt adhuc subdita eis, India magna, Mangia; Quadam pars Alanorum, Quadam pars Kytaorum, Sayi. Quandam enim ciuitatem Sayorum pradictorum obsederunt et debellare tentauerunt. At ipsi fecerunt machinas contra machinas eorum, et Tartarorum machinas omnes fregerunt, nec ciuitati appropinquare poterant ad pugnam contra machinas et balistas. Tandem vnam viam sub terra fecerunt, et prosiluerunt in ciuitatem, et alii tentabant incendere ciuitatem, alii pugnabant. Homines autem ciuitatis vnam partem populi ad extinguendum ignem posuerunt, et alia pars fortiter pugnabat cum hiis qui intrauerunt ciuitatem, et multos occiderunt ex eis, et alios vulnerauerunt, compellentes eos ad suos redire. At ipsi videntes quod nihil possent facere, et multi homines morerentur, recesserunt ab eis. In terra Saracenorum et aliorum vbi sunt quasi inter eos domini, accipiunt omnes artifices meliores, et in omnibus operibus suis ponunt. Alii autem artifices dant eis de opere suo tributum. Segetes omnes condunt in horreis dominorum: et vnicuique vnum pondus satis modicum dant in die: nihil aliud nisi ter in septimana modicum quid de carnibus eis prebent. Et illi hoc tantum artificibus faciunt qui in ciuitatibus commorantur. Item quando dominis placet iuuenes omnes accipiunt, et post se cum omnibus famulis suis ire cogunt: qui de catero certo sunt numero Tartarorum; immo potius de numero captiuorum: quia etsi inter ipsos sunt numerati, non tamen habentur in reuerentia sicut Tartari; sed habentur pro seruis, et ad omnia pericula vt alii captiui mittuntur. Ipsi enim in bello sunt primi: Etiam si debet palus vel aqua periculosa transiri, eos oportet primo vadum tentare. Ipsos est etiam necesse operari omnia qua sunt facienda. Ipsi etiam si in aliquo offendunt, vel si non obediunt ad nutum, vt asmi verberantur. Et vt breuiter dicam, modicum quid manducant, et etiam modicum bibunt, et pessime induuntur; nisi forte aliquid possunt lucrari, nisi sunt aurifabri et alii artifices boni. Sed aliqui tam malos dominos habent, quod nihil eis dimittunt, nec hadent tempus pra multitudine operum dominorum, vt sibi aliquid operentur, nisi furentur sibi tempus, quando forsitan debent quiescere vel dormire. Et hoc si vxores vel propriam stationem permittuntur habere. Alii autem qui tenentur in domo pro seruis omni miseria sunt repleti. Vidi enim eos ire in bracis sapissime, et toto corpore nudos in maximo solis ardore. Et in hyeme patiuntur maximum frigus. Vidimus etiam aliquos pedicas et digitos manuuni de magno frigore perdidisse. Audiuimus etiam alios esse mortuos, vel etiam de magno algore quasi in omnibus membris inutiles esse, factos.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |