|
Textus
1 Vigilantiae vestrae, nobilissime frater Vigili,
gratias refero, quod me longo per tempore dormientem vestris tandem
interrogationibus excitastis. Deo magno gratias, qui vos ita fecit sollicitos,
ut non solum vobis tantum, quantum et aliis vigiletis. Mactae virtutis et
meriti. 2 Vis enim praesentis mundi erumnas cognuscere aut
quando coepit vel quid ad nos usque perpessus est, edoceri. Addes praeterea, ut
tibi, quomodo Romana res publica coepit et tenuit totumque pene mundum subegit
et hactenus vel imaginariae teneat, ex dictis maiorum floscula carpens breviter
referam: vel etiam quomodo regum series a Romulo et deinceps ab Augusto
Octaviano in Augustum venerit Iustinianum, quamvis simpliciter, meo tamen tibi
eloquio pandam. 3 Licet nec conversationi meae quod
ammones convenire potest nec peritiae, tamen, ne amici petitionibus obviemus,
quoquo modo valuimus, late sparsa collegimus. Et prius ab auctoritate divinarum
scripturarum, cui et inservire convenit, inchoantes et usque ad orbis terrae
diluvium per familiarum capita currentes, devenimus ad regnum Nini, qui
Assyriorum in gente regnans omnem pene Asiam subiugavit, et usque ad Arbacem
Medum, qui distructo regno Assyriorum in Medos eum convertit tenuitque usque ad
Cyrum Persam, qui itidem Medorum regnum subversum in Parthos transtulit, et
exinde usque ad Alexandrum Magnum Macedonem, qui devictis Parthis in Grecorum
dicione rem publicam demutavit. 4 Post hec quomodo Octavianus Augustus Cesar
subverso regno Grecorum in ius dominationemque Romanorum perduxit. Et
quia ante Augustum iam per septingentos annos consolum, dictatorum regumque
suorum sollertia Romana res publica nonnulla subegerat, ab ipso Romulo
aedificatore eius originem sumens, in vicensimo quarto anno Iustiniani
imperatoris, quamvis breviter, uno tamen in tuo nomine et hoc parvissimo
libello confeci, iungens ei aliud volumen de origine actusque Getice gentis,
quam iam dudum communi amico Castalio ededissem, quatinus diversarum gentium
calamitate conperta ab omni erumna liberum te fieri cupias et ad deum
convertas, qui est vera libertas. 5 Legens ergo utrosque
libellos, scito quod diligenti mundo semper necessitas imminet. Tu vero
ausculta Iohannem apostolum, qui ait: 'carissimi, nolite dilegere mundum neque
ea que in mundo sunt. Quia mundus transit et concupiscentia eius: qui autem
fecerit voluntatem dei, manet in aeternum'. Estoque toto corde diligens deum et proximum,
ut adimpleas legem et ores pro me, novilissime et magnifice frater.
6 Romani, ut ait Iamblicus, armis et legibus exercentes orbem terrae suum
fecerunt: armis si quidem construxerunt, legibus autem conservaverunt. Quod
et ego, sequens eruditissimum virum, dum aliqua de cursu temporum scribere
delibero, necessarium duxi opusculo meo velut insigne quoddam ornamentum
praeponere. Cupio namque ad inquisitionibus amici fidelissimi, ex diversis
voluminibus maiorum praelibans aliqua floscula pro captu ingenii mei in unum
redigere et in modum storiunculae tam annorum seriae quam etiam eorum virorum,
qui fortiter in re publica laboraverunt, gesta strictim breviterque collegere.
7 Quod quamvis simpliciter reor dictum videri doctissimis,
gratum tamen fore aestimo mediocribus, dum et brevia sine fastidio legant et
sine aliquo fuco verborum quae lectitaverint sentiant. Ab originem etenim orbis
primaque creatione tam hominis quam elementorum et usque orbis terrae diluvio
secundum veredici legislatoris verba Mosei duo milia ducentos quadraginta et
duo annos collegimus. In quibus annis adhuc rudi et simplici hominum natura non
reges, sed familiarum capita suo in genere erant. Quorum tamen ordo huiuscemodi fuit.
8 Adam protoplastus primusque mortalium vixit annos ccxxx et genuit Seth.
Seth vixit an. ccv et genuit Enos.
Enos autem vixit an. cxc et genuit Cainan.
Cainan item vixit an. clxx et genuit Malelehel.
Malelehel vixit an. clxv et genuit Iareth.
Iareth vero vixit an. clxii et genuit Enoch.
Enoch vero vixit an. clxv et genuit Mathusala.
Mathusala vixit an. clxvii et genuit Lamech.
Lamech quoque vixit an. clxxxviii et genuit Noe.
9 Noe vero sexcentorum erat annorum, quando diluvium
mundi crudelissima facinora expiavit. A cuius regimine vel ab ipso diluvio
usque ad confusionem linguarum, que item ob delecta aedificantium turrem facta
est in campo Sennahar, et usque Heber, in quo Hebreorum genus et lingua prisca
remansit, quia nec in illa conspiratione interfuit, sunt anni dxxv per familias
sic.
10 Arfaxath, filius Sem, nepus Noe, qui post diluvium anno secundo est
genitus, vixit annos cxxxv et genuit Cainan.
Cainan vero vixit an. cxxx et genuit Sala.
Sala autem vixit an. cxxx et genuit Heber.
Heber quoque vixit an. cxxx et genuit Falech.
A confusione ergo linguarum
et primatu Heber, a quo Hebrei, et usque nativitatem
Abrahae, quando et primus rex in mundo in gente regnabat Assyriorum Ninus anno
regni sui xlii, supra scripto familiarum serie currentes, fiunt anni dxli sic.
Falech vixit an. cxxx et genuit Ragau.
Ragau vixit an. cxxxii et genuit Seruch.
Seruch autem vixit ann. cxxx et genuit Nachor.
Nachor vero vixit an. lxxviiii et genuit Thara.
Thara quoque vixit an. lxx et genuit Abram.
11 Simul ergo ab Adam et usque ad
nativitatem Abrahae, id est ab ortu mundi et usque quadragesimo secundo anno
regis primi Assyriorum Nini, ut superius diximus, per familias capitaque eorum
fiunt generationes viginti, anni autem IIIcccviii, unde iam relictis familiis
regum seriem persequamur et, sicut Eusevius vel Hieronimus, primum Assyriorum,
deinde Medorum Persarumque et Grecorum currentes, ad Romanum quomodo delatum
est vel quali tempore, latius, si dominus permiserit, exequamur.
12 Origo ergo regum regnorumque antiqua Assiria nobis amplexanda est, in
qua primus Ninus Beli filius, urbem sui nominis fabricans Niniven, regnavit an.
xlii, ubi a primo anno ipsius Nini et usque in ultimum annum Thonos Concoloros,
quem Greci Sardanafalum appellant, quem occidit Arbaces Medorum praefectus,
regnum illud transferens in Medos, regnatum est a regibus trigenta et sex per
annos mille ducentos quadraginta sic.
13 Ninus rex Assyriorum post nativitatem Abrahae regnavit ann. x.
14 Semiramis uxor Nini annis xlii. Hanc dicunt quasi Babyloniae
conditricem, quamvis non legatur quia condidit, sed quia reparavit. Sub ea
Abram adoliscit in Chaldea.
15 Zameis, qui et Ninias, filius Nini et Semiramidis,
ann. xxxviii. Cuius trecessimo tertio anno facta est promissio ad Abram, cum
esset annorum lxxv.
16 Arius ann. xxx. Cuius
decimo anno centenarius Abraham genuit filium Isaac.
17 Aralius an. xl. Huius in ultimo regni anno nascuntur gemini
Isaac, id est Iacob et Esau.
18 Xerses, qui et Baleus, an. xxx. In
huius regni tempore Iacob, germanum fugiens Esau, descendit in Aegypto solus
ditatusque cum turba ascendit.
19 Armamitres ann. xxxviii. Iacob a
servitute soceri Laban recedens ad patrem revertitur.
20 Belochus ann. xxxv. Hoc
regnante Ioseph aduliscens somnia sua fratribus narrat et patri.
21 Baleus an. lii. Huius anno
trecensimo Iacob famis penuria discendit in Egypto ibique filium suum repperit
praepositum terrae totius Egypti.
22 Altadus ann. xxxii. Hoc regnante
Iacob defunctus est in Aegyptum, cuius cadaber Ioseph cum magno honore vocat in
terra Chanaan.
23 Maminthus ann. xxx. Sub
istius regni tempore moritur Ioseph et Hebreos depraement Egyptii gravissima
servitute.
24 Macthaleus ann. xxx. Et hoc
regnante servitus perdurat in Egypto Hebreorum.
25 Spherus ann. xxx. Huius
regni temporibus ultimis Ambra ex tribu Levvi genuit Moysen.
26 Mamilus ann. xxx. Hoc regnante
adoliscens Moyses omnem philosophiam dedicit Aegyptiorum.
27 Sparethus ann. xl. Quo
tempore Moyses occiso Egyptio in terra fugit Madia.
28 Astacades ann. xl. Huius regni anno
octavo Moyses ccccxxx anno repromissionis populum Hebraeum in signis et
virtutibus educit ex Egypto eisque in heremo per annos quadraginta legem
exponit.
29 Amyntas ann. xlv. Huius nono anno
moritur Moyses et Hiesus Nave ducatum populo praebit.
30 Belochus an. xxv. Sub quo
Gothonihel iudex Hebraeorum et sacerdotium continet Finees.
31 Belepares ann. xxx. Quo
tempore Hebraeorum iudex Aod Allofilique infesti omnino.
32 Lamprides ann. xxxvii. Et in huius
regno ipse iudex Ebreis perdurat Aod.
33 Sosares ann. xx. Et huius
temporibus quamvis senis tamen adhuc consistit Aod pugnadque cum alienigenis et
vincit iubatus a deo.
34 Lamperes ann. xxx. Quo regnante
Iudaeis praeerat Deborra et Barach.
35 Pannias ann. xlv. Sub cuius
tempora Iudeis praefuit Gedeon, qui et Ieroboal.
36 Sosarmus ann. xviiii. Sub cuius
tempora Thola et Abimelech iudices erant Hebraeorum.
37 Mithreus ann. xxviiii. Sub quo
Iudeis praeerat Iair.
38 Tautanes ann. xxii. Cuius sub regno
iudices Hebraeorum Hesebon et Labdon. Nam et ipso tempore Greci Troiam
vastaverunt; unde Aeneas fugiens in Italiam venit, se quoque cum Latino Fauni
filio Pici nepotem Saturnique abnepotem adfinitatis gratia iungens accepta
filia eius in uxore Labinia. Vnitosque Frigas Italosque populos nominavere
Latinos. 39 Et sic iam ex tunc et deinceps, quamvis in
pauperrimo regno locoque angusto, quod dicibatur agro Laurentum, regnaverunt
post Latinum Aeneas et successores eius, qui et Silvii sunt Albanique vocitati,
pro Albano urbe et pro postumo Aeneae idem Enea, qui idcirco Silvius dictus
est, quia Lavinia post mortem Aeneae, timens Ascanii invidiam, clam eum in
silva generavit Aeneamque Silvium nominavit. Ante quem, ut superius
diximus, Italiae regnatum est a Iano, Saturno, Pico, Fauno adque Latino per
annos circiter clxxx.
40 Teuteus ann. xl. Sub quo
Samson ille ultra fortis fortissimus iudix Hebraeorum.
41 Thineus ann. xxx. Hoc
regnante anno octavo decimo Heli sacerdos, audito nuntio filiorum arcaque
testamenti ablata, cadens mortuus est.
42 Dercylus ann. xl. Sub quo
aliquantum tempus Saul rex Hebreorum, aliud vero David rex ex tribu Iuda
constitutus regnavit.
43 Eupales an. xxxviii. Hoc
regnante anno trecesimo secundo Salomon templum domini inchoavit et perfecit
singulariter in mundo per annos septem.
44 Laosthenes ann. xlv. Et hoc
regnante Assyriis Salomon regnat Hebraeis, Saddoch vero et Achias Selonitis
prophetant.
45 Pritiades ann. xxx. Sub quo, iam
mortuo Salomone, inter Roboam et Ieroboam regnum dividitur Hebraeorum et alii
Iudaei, alii dicuntur Israhelitae.
46 Ofrateus ann. xx. Sub isto in parte
Iudeorum regnat Iosaphat; Israhelitarum vero, caeleri morte Nabad et Baaz, Ela
et Ambri obeuntibus, tenebat regimen Achab cum Hiezabel.
47 Ofrathanes ann. l. Sub quo Ioram,
Ochozias et Gotholia et Ioas parti Iudae regnabant; Israheli vero Ochozias,
Ioram et Ieu principatui unus post alium successerunt.
48 Acrazapes ann. xlii. Sub quo
Amesias in Iuda regno ascitus obtinet principatum; Israheli vero Ioachab et
Ioas unus post alium regnat.
49 Thonos Concoloros, quem Greci
Sardanafalum nominant, ann. xx. Sub quo Iudeorum Azarias qui et Ozias,
Israhelitis vero Roboam.
Regnum ergo Assyriorum post annorum numero mille ducentos et quadraginta finem
tantae diuturnitatis accepit ad Medosque translatum est. Nam Arbaces praefectus Medorum Sardanafalum
occisum regnum eius invasit et in Medos deduxit.
50 Arbaces Medorum rex ann. xxviii. Sub
quo regnat adhuc Azarias qui et Ozias Iudae in partae. In Israhel autem post Roboam paucis diebus
fuerat Zacharias rursusque Sellum, quibus successerat Maneae.
51 Sosarmus ann. xxx. In Iudae
parte regnabat Ioatham, Israhelitis Faceae, quando et quinto decimo eius anno
prima Olympiades coepta est nominari. Tunc etenim post innumeraviles, ut ita
dicam, Laurenti loci et Latio reges Silvios Albanosque, qui trecentos per annos
in parte Italiae regnaverunt quamvis pauperrime, Amulius rex Numitoris fratris
sui filiam Ream nomine, que et Ilia vocabatur, Vestalem virginem fecerat. Quae
gravida inventa dum scelus suum nititur excusare, a Marte se conpressam mentita
est. Ex qua genitis duobus geminis rex exponi praecepit. Quos vagientes
meretrix quaedam Lupa nomine cum audisset, statim tollens ad Faustulum pastorem
adduxit. Quos Acca uxor eius
nutriens inter alios pastores conversari aedocuit.
52 Madidus ann. xl. Quo Medis regnante
Iudeis regnabat Achas, Israhelitis alius Faceae. Annoque Madidi nono,
septima Olympiade Romulus eiusque germanus, quos inter pastores diximus
enutritos, collecta pastorum multitudine Romane urbis aedificia inchoaverunt
suoque de nomine iunior, qui germanum peremerat, urbem vocari Romam praecepit.
Cuius actus seriemque successorum eius saltu quodam modo praetergrediens
externa regna, ut coepi, percurram et cum se locus obtulerit, ad eum ordinem
redeam. Tantum qui legis, adverte ab origine mundi et huius usque magnae urbis
exortu ann. fuisse IIIIdcl.
53 Cardices ann. xiii. Sub quo
Ezechias, filius Achas, succedens regnat Iudaeis. Nam Israhelitarum gentes
supra dicti Madidi iam quinto decimo anno a Salmanassar Chaldeorum rege Medorum
sunt in montibus transductae captivae, postquam regnassent in Samaria ann. ccl.
54 Deiocis ann. liiii. Huius tempore
primo Hebraeorum Iuda Manasses ductus captivus et ferreis vinculis inligatus
fertur paenitentiam egisse. Cuius et canticum paenitentiae legitur. Postea vero
reversus in regno successorem reliquid filium suum Ammon.
55 Fraortes ann. xxiii. Sub quo
Iosias rex Iudeorum qui lucos succidit et gentium idola de suo regno abiecit
deumque caeli integre coluit.
56 Cyaxares ann. xxxii. Sub quo
Iudaeis regnat Ioachas, cui successit Eliachim, qui et Ioachim, alterque
Ioachim primo adhuc Cyaxare vivente successit, in quo et finis regni evenit.
57 Astiages ann. xxxviii. Huius
anno octavo Iudaei de Hierusolyma captivantur a Nabochodonosor rege
Babyloniorum. Sic regnum Medorum, quod per ann. cclviii regnavit, distructum
est et in Persas translatum, quia Cyrus rex Persarum et Darius Medorum, filius
supra scripti Astiages, parentela coniuncti nepus avunculusque fuerunt:
inruentesque super Baltasar abnepotem Nabochodonosor regem Babyloniae, id est
Caldeorum, regnum eius pervadunt. Mortuoque Dario Cyrus et suum, id est
Persarum et affinis sui Darii, hoc est Medorum cum illud quod captivaverat
tertio regno potitus ammodum Persarum gentem elevavit. Quae gens a Cyro praedicto et usque ad Darium,
filium Arsami, regnavit per ann. pl. m. ccxxx, et sic ad Grecos devenit post
reges decem Persarum de gente.
58 Cyrus Persa ann. xxxii. Hic
fere quinquaginta milia Iudaeorum laxata captivitate regredi fecit in Iudaea:
qui constructo altari templi fundamenta iecerunt. Cumque a vicinis gentibus impediretur, opus
usque ad Darium remansit inperfectum.
59 Cambises ann. viii. Et sub isto
opus inpeditum a vicinis consistet nec aedificatur.
60 Magi duo fratres regnant mensibus
viii.
61 Darius ann. xxxvi. Cuius anno
secundo reaedificatum est templum a Zorobabel et Iesu filio Iosedech
quingentesimo duodecimo anno post primam sub Salomone aedificationem, ab Adam
vero plus minus iiiidccccxxx.
62 Xerses deinde, filius Darii, ann.
xx. Regnavit Persis, Medis atque Chaldeis.
63 Artabanus menses vii.
64 Artaxerses, qui Macrochir
dicebatur, ann. xl.
65 Xerses menses duo.
66 Sogdianus menses vii.
67 Darius cognomento Notus ann.
xviiii.
68 Artaxerses qui et Mnemon, Darii et
Paresatidis filius, ann. xl. Ipse est ab Hebreis qui dicitur Asuerus, sub quo
liber Hester confectus est.
69 Artaxerses qui et Ochus ann. xxvi.
Hic etenim Sidonem subvertit Aegyptumque suo subegit imperio Syriamque cunctam
invasit.
70 Arses, filius Ochi, ann. iiii. Sub
quo Iaddus maximus et insignis pontifex Iudaeorum.
71 Darius, filius Asarmi, ann. vi. Hunc Alexander
Magnus Macedo occidit regnumque eius in suo redegit dominio, qui Alexandriam in
suo nomine condidit; ubi regnatum est a regibus Grecorum per ann. ccxcvi sic.
72 Alexander Magnus post morte Darii
ann. v.
73 Ptholomeus, Lagi filius, ann. xl.
Hic iterum gentem Hebraeorum captivam ducit in Aegypto.
74 Ptholomeus Filadelfus ann. xxviii. Hic
captivitatem Iudaeorum relaxatam muneribusque Eleazaro pontifice Iudaeorum
placato divinas scripturas per septuaginta interpretes ex Hebrea lingua vertit
in Greca.
75 Ptholomeus Evergetis ann. xxvi.
Huius temporibus Hiesus filius Syrach sapientiae librum scripsit.
76 Ptholomeus Filopater ann. xvii. Sub
hoc item victi Iudaei et sexaginta milia eorum caesa ab Anthioco rege Syriae,
quando et pontifex magnus Onias.
77 Ptholomeus Epifanis ann. xxiiii. Hic
directo Scopa principe militiae capit Iudaeam; rursusque Anthioco Scopa
superante Iudaeam sibi sociat in amicitia Antiochus.
78 Ptholomeus Filomitor ann. xxxv. Sub
hoc rege Aristobolus Iudeus peripaticus filosophus scripsit commentarios in
libros Moysi et regi obtulit Ptholomeo. Antiochus autem agens contra legem
Iudaeorum multos interemit. Contra quem Iudas, qui et Macchabeus, arma
commovit.
79 Ptholomeus Evergetis ann. xxviii.
Hoc regnante Ionathas dux Iudaeorum praeclarus, qui cum Romanis Spartiatisque
foedus iniit.
80 Ptholomeus Fiscon, qui et Soter,
ann. xvii. Sub hoc Aristobolus Ionathae filius rex pariter et pontifex
constituitur Iudaeorum.
81 Ptholomeus, qui et Alexander, ann.
x. Quo regnante multa Iudaeorum populus tam ab Alexandrinis quam etiam ab
Anthiocensibus tolerabat.
82 Ptholomeus, qui a matre fuerat
eiectus, ann. viii. Iudaeis tunc regnat Ianneus, qui et Alexander.
83 Ptholomeus Dionisus ann. xxx. Sub
cuius regno Alexandra, que et Salina,
uxor Alexandri regis Hebraeorum, Hierosolimis regnat, ex cuius aetate Iudaeos
rerum confusio et variae clades oppresserunt.
84 Cleopatra ann. xxii. Qua
regnante Iudaei in amicitias Romanorum se sociantes eorum iam legibus vivent,
quia Pompeius regnum ab Aristobolo sublato Hircanum fratrem eius praefecerat.
Hanc si quidem Cleopatram Romanus ductor suscipiens Antonius et suo socians
lateri contra cives proprios dimicat. Quem Augustus Octavianus in certamine
superans Actiatico in litore, egit, ut utrique iugales se ipsos peremerent,
regnumque eorum in Romanorum imperio devenit, ubi et usque actenus, et usque in
finem mundi secundum Danielis prophetia regni debetur successio. Et quod abhinc
Augustalis exoritur potestas, animo recondendum est.
85 Augustus imperator, qui et Octavianus dicebatur, a
quo posteri principes Augusti sunt vocati, tam cives patrios rebellans quam
etiam gentes exteras superans, singularem sibi vindicat principatum, regnans
per ann. lvi. Huius quadragesimo secundo anno imperii dominus noster Iesus
Christus de sancta virgine natus, ut verus deus ita et verus homo, in signis et
virtutibus ammirandis enituit anno ab origine mundi vd ab urbe Romae autem
conditione anno dcclv. 86 Et quia Romanarum rerum ordine
actosque inquirere statuisti et nos breviter tuis percunctationibus respondere
sumus polliciti, necessarium est ergo nobis ea interim, que ad tempora Augusti
imperatoris dicuntur, omittere et rursus ad Romanae urbis primordia repedare
originemque Romuli eius conditoris exponere simulque successorum eius regum
consolumque annos actosque ad liquidum demonstrare, qui sunt hi.
87 Ab origine urbis Romae et usque Tarquinium regem
cognomento Superbum, qui et expulsus est, numerantur anni ccxliii. Nam primus ille et urbis et imperii
conditor Romulus
fuit Marte, ut ipsorum verbis loquamur, genitus et Rea Siluia. Hoc de se
sacerdos gravida confessa est. Nec mox fama dubitavit, cum Amullii regis
imperio abiectus in profluentem cum Remo fratre non potuit extingui, si quidem
et Tiberinus amnem repressit et relictis catulis lupa secuta vagitum uber
ammovit infantibus, matrisque gessit officium. 88 Sic
repertos apud arborem Faustulus regii gregis pastor tulit in casam atque
educauit. Alba tum erat Latio caput, Iulii opus: nam Labinium patris Aenaeae
contemserat. Ab bis Amullius iam septima subole regnabat fratre pulso
Numitore, cuius ex filia Romulus. Igitur statim prima iuventutis facie patruum
ab arce deturbat, avum reponit. Ipse
fluminis amator et montium, apud quos erat educatus, moenia novae urbis
agitabat. 89 Gemini erant: uter auspicaretur et regeret,
adhibere placuit deos. Remus montem Aventinum, hic Palatinum occupant. Prius
ille sex vultures, hic postea, sed duodecim vidit. Sic victor augurio urbem
excitat, plenus spei bellatricem fore: id assuetae sanguine et preda aves
pollicebantur. Ad tutelam novae urbis sufficere vallum videbatur: cuius dum
angustias Remus increpat, saltu transilivit. Dubium an iussu fratris, occisus
est. Prima certe victima fuit munitionemque urbis novae sanguine suo consecravit.
90 Imaginem urbis magis quam urbem fecerat: incolae
deerant. Erat in proximo locus: hunc asylum facit, et statim mira vis
hominum Latini Tuscique pastores, etiam transmarini Fryges, qui sub Aena,
Arcades, qui sub Euandro duce influxerant. Ita ex variis quasi elementis
congregavit corpus unum populumque Romanum ipse fecit. Res erat unius aetatis,
populus virorum. Itaque matrimonia a finitimis petita quia non impetrabantur,
manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus virgines quae ad expectaculum
venerant praede fuere. 91 Haec statim causa bellorum.
Pulsi fugatique Veientes. Ceninensium captum ac direptum est oppidum. Spolia
insuper opima de rege Agrone Feretrio Iovi manibus rex reportavit. Savinis
proditae portae per virginem Tarpeiam, non dolo, sed puella praetium rei quae
gerebant in sinistris petierat, dubium clypeos an armillas. Illi ut et fidem
solverent et ulciscerentur, clypeis obruere. Ita ammissis intra moenia hostibus
atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Iovem oraret foedam suorum fugam
sisteret. Hinc templum et
Stator Iuppiter. 92 Tandem funeribus intervenere raptae
laceris comis: sic pax facta cum Tatio foedusque percussum. Secutaque res
misera dictu, ut relictis sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent et cum
generis suis avitas opes pro dote sociarent. 93 Auctis
brevi viribus hunc rex sapientissimus statum rei publicae inposuit: iuventus
divisa per tribus, in aequis et armis ut ad subita bella excubaret, consilium
rei publicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres, ob aetatem senatus
vocabatur. 94 His ita ordinatis repente, cum contionem
haberet ante urbem apud Caprae paludes, e conspectu ablatus est. Discerptum
aliqui a senatu putant ob asperius ingenium: sed oborta tempestas solisque
defectio consecrationis speciem praebuere. Cui mox Iulius Proculus fidem fecit,
visum a se Romulum adfirmans augustiore forma, quam fuisset: mandare praeterea,
ut se pro numine acceperent: Quirinum in caelo vocari: placitum diis, ut
gentium Roma potiretur.
95 Successit Romulo Numa Pompilius,
quem Curibus Savinis agentem ultro petiverunt ob inclitam viri religionem: ille
sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit: ille pontifices
augures salios ceteraque sacerdotia: annumque in xii menses, festos dies
nefastosque discripsit. Ille ancilia adque palladium, secreta quedam imperii
pignora, Ianumque bifrontem, Fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae
virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custus imperii
flamma vigilaret. Haec omnia quasi monitu deae egregiae, quo magis
barbari acciperent. Eo denique ferocem populum redegit, ut quod vi et iniuria
occuparat imperium, religione atque iustitia gubernaret.
96 Excepit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cuius in
honorem virtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque
bellandi instituit. Itaque mirum in modum exercita iuventute provocare ausus
Albanos gravem et diu principem populum. Sed cum pari robore frequentibus
proeliis utrique comminuerentur, misso in conpendium bello Horatiis
Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata
permissa sunt. Anceps et pulcra contentio exituque ipso mirabilis. Tribus
quippe illinc vulneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad
virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque prout sequi
poterant, adortus exsuperat. Sic (rarum alias decus) unius manu parta victoria
est. Quam ille mox parricidio foedavit. Nam flentem spolia circa se sponsi
quidem, sed ostis, sororem viderat: hunc tam inmaturum amorem virginis ultus
est ferro, ut auderet leges, nefas: sed abstulit virtus parricidam et facinus
infra gloriam fuit. 97 Nec diu in fide Albanus: nam
Fidenate bello misit in auxilium ex foedere: medii inter duos expectavere
fortunam. Sed rex callidus ubi inclinare socios ad ostem videt, tollit animos,
quasi mandasset. Spes inde
Romanis, metus hostibus. Sic fraus proditorum irrita fuit. Itaque hoste victo
ruptorem foederis Mettum Furetium religatum inter duos curros pernicibus equis
distrait Albamque ipsam quamvis parentem, emulam tamen diruit, cum primus omnes
opes urbis ipsumque populum Romam transtulisset: prorsus ut consanguinea
civitas non perisse, sed in suum corpus redisse rursus videretur.
98 Ancus deinde Marcius nepus Pompilii ex filia, pravo
ingenio. Igitur et muro moenia amplexus est et influentem urbi Tyberinum ponte
commisit Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit, iam tunc
videlicet praesagiens animo futurum, ut totius mundi opes et comeatus illo
velut maritimo urbis ospitio receperentur.
99 Tarquinius postea Priscus quamvis transmarinae
originis regnum ultro petens accepit ob industriam atque elegantiam, quippe qui
oriundus Corintho Grecum ingenium Italicis artibus miscuisset. Hic et senatus maiestatem numero
ampliavit et centuriis tribus auxit, quatenus Actius Nevius numerum augeri
prohibebat, vir summus augurio. Quem rex in experimentum rogavit, fierine
posset, quod ipse mente coeperat. Ille rem expertus augurio, posse respondit.
'Adquin hoc', inquid, 'agitaram cutem illam secari novacula posse'. Et augur,
'potes', inquid: et secuit. Inde Romanis sacer auguratus. 100
Neque pace Tarquinius quam bello
promptior: duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit. Inde
fasces trabeae curules anuli phalere paludamenta praetextae, inde quod aureo
curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmate, omnia denique
decora et insignia, quibus imperii dignitas aeminet, sumpta sunt.
101 Servius Tullius deinceps
gubernacula urbis invadit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva creatum.
Nam
eximiam indolem uxor Tarquinii Tanaquil liberaliter educaverat et clarum fore
visa circa caput flamma promiserat. Ergo inter Tarquinii
mortem annitente regina
substitutus in locum regis quasi in tempus regnum dolo partum sic egit
industriae, ut iure adeptus videretur. 102 Ab hoc populus
Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegiis
distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia
patrimonii dignitatis aetatis artium officiorumque discrimina in tabulas
referrentur ac sic maxima civitas minimae domus diligentia conteneretur.
103 Postremus fuit omnium regum
Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. Hic regnum avitum, quod a
Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus
scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat. Nec abhorrebat
moribus uxor Tullia, que, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta
carpento consternatos equos exegit. 104 Sed ipse in
senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnes superbia, que crudelitate
gravior est bonis, grassatus cum sevitiam domi fatigasset, tandem in ostes
conversus est. Sic valida Latio oppida capta sunt, Ardea, Ocricolum,
Gavii, Suessa Pometia. Tum
coque cruentus in suos. Neque enim filium verberare dubitavit, ut simulantis
transfugam apud hostes hinc fides esset. 105 Quo a Gaviis
ut voluerat recepto et per nuntios consulenti quid fieri vellet, eminentia
forte papaverum capita virgula excutiens, cum per hoc interficiendos esse
principes vellet intellegi, qua superbia sic respondit, ut senserant tamen. 106
De manubiis captarum urbium templum erexit. Quod cum inauguraretur, cedentibus
ceteris diis, mira res dicitur extitisse: resistere Iuventas et Terminus. Placuit
vatibus contumacia numinum, si quidem firma omnia et aeterna pollicebantur. Sed illud horrentius, quod
molientibus edem in fundamentis humanum caput repertum est. Nec
dubitavere cuncti monstrum pulcherrimum imperii sedem caputque terrarum
promittere. 107
Tamdiu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat libido: hanc
ex liberis eius inportunitatem tolerare non potuit. Quorum cum alter
ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro
expiavit, imperium regibus abrogatum.
108 Haec est prima aetas populi Romani
et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, per annos, ut diximus,
ccxliii, quadam fatorum industria tam variis ingenio, ut rei publicae ratio et
utilitas postulabat. 109 Nam quid Romolo ardentius? Tali
opus fuit, ut invaderet regnum. Quid Numa religiosius? Ita res poposcit, ut
ferox populus deorum metu mitigaretur. Quid ille militiae artifex Tullus?
Bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione virtutem. Quid
aedificator Ancus? Vt urbem colonia extenderet, ponte iungeret, muro tueretur. 110
Iam vero ornamenta Tarquinii
et insignia, quantam principi populo addiderunt ex ipso abitu dignitatem? Actus
a Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosset Romana res publica? Postremo
Superbi illius inportuna dominatio nonnihil, immo vel plurimum profuit. Sic enim effectum est, ut agitatus
iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur. 111
Mutataque regali dominatione ad consolum infulas se conferret; qui bini in
annis singulis rem publicam gubernantes sequenti anno ab aliis venientibus
succedebantur, scientesque se annis tantum singulis praeesse in populo taliter
erga alios agebant, qualiter eos erga se acturos postea cupiebant.
112 Qui ordo usque ad Augustum Caesarem obtenuit
privilegium, per viris dccccxvi in ann. cccclviii. Novem si quidem annos sine
consulibus, sed tantum sub tribunos plebis fuit, quattuor sine iudicibus. 113 Nam
post exactos reges annum unum quinis diebus singuli senatorum rem publicam
obtenuerunt et tunc duobus creatis consulibus Bruto et Collatino ordinem in
posterum usque ad Pansam et Sergium servaverunt per ann. praenotatos.
114 Et quia omnium consulum nomina actosque conscribere et
mihi tedium et tibi, qui legis, fastidio fore praecavi, aliqua exinde
praelibans milita supersedi, quod pene a nonnullis iam usurpatum esse
breviatumque opus cognovi.
115 Igitur primi consolum Brutus et
Collatinus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad
vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum
concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat,
imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen, ut diximus,
et iure et nomine. 116 Quippe ex perpetuo annuum placuit,
ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque
appellavit pro regibus, ut consulere civibus suis debere meminissent tantumque
libertatis novae gaudium intercesserat, ut vix mutati status fidem caperent
alterumque ex consulibus Lucretiae maritum tantum ob nomen et genus regium
fascibus abrogatis urbem dimitterent. 117 Itaque
substitutus Oratius Publicola summo studio annisus est ad augendam liberi
populi maiestatem. Nam
et fasces ei pro contione summisit et ius provocationis adversus ipsos dedit et
ne species arcis offenderet, eminentes aedes suas in plana submisit.
118 Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio
velificatus est. Quippe cum studere de revocandis in urbem regibus liberos suos
conperisset, protraxit in forum, et contione media virgis cecidit securique
percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adobtasse sibi populum
videretur.
119 Liber iam hinc populus Romanus
prima adversus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus, deinde
pro sociis, tum gloria et imperio, lacessentibus adsidue usque quaque
finitimis: quippe cum patrii soli gliba nulla sit, sed statim hostile pomerium
mediusque inter Latium adque Etruscos quasi in quodam bivio conlocatus omnibus
portis in hostem incurreret, donec quasi contagio quodam per singulos itum est
et proximis quibusque correptis totam Italiam sub se redigerunt. 120
Nam Porsenna rex Etruscorum ingentibus copiis aderat et Tarquinios manu
reducebat. Hunc tamen quamvis et armis et fame urgueret occupatoque Ianiculo in
ipsis urbis faucibus incubaret, sustenuit, reppulit, novissimae etiam tanta admiratione
perculit, ut superior ultro cum pene victis amicitiae foedera feriret.
121 Nam Mucius Scevola Romanorum fortissimus regem per
insidias in castris ipsius adgreditur. Sed ubi frustrato circa purpuratum eius
ictu tenetur, ardentibus mox focis intulit manum terroremque geminat dolo. 'En,
ut scias', inquid, 'quem virum effugeris: idem trecenti iuravimus'. Cum inter
immane dictu hic interritus, ille trepidaret, tamquam manus regis arderet.
122 Sic quidem viri. Set ne sexus alter a laude cessaret, ecce
et virginum virtus. Vna ex obsidibus regi data elapsa custodiae Cloelia per
patrium flumen equitabat. Rex quidem tot tantisque virtutum territus monstris
valere liberosque esse iussit. 123 Tarquinii tamen diu
dimicaverunt, donec Arruntem filium regis manu sua Brutus occidit superque
ipsum mutuo vulnere expiravit, plane quasi adulterum ad inferos usque
sequeretur.
124 Nec secus Latini a Mamilio Tuscolano duce apud
Regilli lacum expugnantur, vincuntur atque subiciuntur. Satricum adque Corniculum, Soraque et Alsium
eorum urbes captas provinciaque effecta. De Verulis et Bobillis pudet, sed
triumphavere Romani. Tibur nunc suburbanum et
aestivae Praenestae deliciae nuncupatis in Capitolio votis petebantur:
125 idem tunc Fesulae quod Charrae nuper: idem nemus
Aricinus, quod Hercylius saltus: Fregellae, quod Caesoriacum: Tiberis quod
Eufrates. Curiolos quoque, pro pudor, victos adeo gloriae fuisse, ut
captum oppidum Gneus Marcius Coriolanus quasi Numantiam aut Affricam nomini
indueret. 126 Extant et parta de Antio spolia, que Menius
in suggesto fori capta hostium classe suffixit: si tamen illa classis, nam sex
fuere rostratae. Sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit.
Pervicacissimi tamen Latinorum Equi et Vulsci fuere et cotidiani, ut sic
dixerim, hostes. 127 Et hos praecipue Titus Quintius
domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et pene iam capta Manlii consulis
castra egregia. victoria recuperavit. Medium erat tempus forte sementis, cum patricium virum innixum aratro
suo lictor in ipso opere depraehendit. 128 Inde in aciem
profectus, ne quid a rustici operis imitatione cessaret, pecodum more sub iugum
misit expeditioneque finita rediit ad bobes rursus triumphalis agricola. Fidem
numinum, qua uelocitate! Intra quindecem dies captum peractumque bellum,
prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus videretur.
129 Pari tenore Veientes, Falesci et
Fidenates tunc magno labore devicti sunt. Qui modo et si fuerint, non
videntur. Que reliquiae? Quod vestigium? Laborat enim annalium fides, ut Veios, Faliscos, Fidenates fuisse
credamus.
130 Galli autem Senones gens natura
ferox, moribus incondita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis ingentibus,
adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium
stragem videretur. Hi quondam ab ultimis terrarum oris et cingente omnia
oceano ingenti agmine profecti cum iam media vastassent, positis inter Alpes et
Padum sedibus, ne his quidem contenti, per Italiam baccabantur. 131 Tunc
Clusium Tusciae urbem obsidebant, ubi pro sociis ac foederatis Romanus
intervenit missis ex more legatis. Sed quod ius apud barbaros? Ferocius agunt
et inde certamen. Conversi Galli a Clusio Romam. Quibus ad Alliam flumen cum
exercitu Fabius consul occurrit. Non temere foedior cladis: itaque hunc diem
fastis Roma damnavit. 132 Fuso exercitu Galli iam moenibus
urbis adpropinquabant, ubi pene nulla erant praesidia. Tum igitur sic ut
numquam alias apparuit illa vera Romana virtus. Iam primum maiores natu
amplissimis usi honoribus in forum coeunt, ibi devovente pontifice diis se
manibus consecrant statimque in suas quisque aedes regressi sic ut in trabeis
erant et amplissimo cultu in curulibus sellis sese reposuerunt, ut cum venisset
hostis, in sua quisque dignitate moreretur. 133 Pontifices
autem et flamines quidquid religiosissimi in templis erat, partim in doleis
refossa terra reconderunt, partim inposita plaustris secum Veios auferunt:
virgines simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur. Tamen
excepisse fugientes unus e plebe fertur Atinius, qui depositis uxore et liberis
virgines in plaustrum recepit. Adeo tunc quoque in ultimis religio publica privatis
affectibus antecellebat. 134 Iuventus vero, quam satis
constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis insedit,
obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum
templum occurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur. 135
Aderant interim Galli apertamquae urbem adeunt. Ibi sedentibus in curulibus
suis praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam
esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vecordia
mactant facesque tectis iniciunt et totam urbem igni ferro manibus exaequant. 136
Sex mensibus (barbaros quis crederet?) circa montem unum pependerunt, nec
diebus modo, sed noctibus coque omnia experti, cum tamen Manlius nocte
subeuntis, clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus
demeret, quamquam in summa fame tamen ad speciem fiduciae, panes ab arce
iaculatus est: 137 et stato quodam die per medias hostium
custodias Fabium pontificem ab arce dimisit, qui solemne sacrum in Quirinali
monte conficeret: atque ille per media hostium tela incolomis religionis
auxilio rediit propitiosque deos renuntiavit. Novissime cum iam obsidio
sua barbaros fatigasset, mille pondo auro recessum suum venditantes,
.............................. ut omnia incendiorum vestigia Gallici sanguinis
inundatione deleret.
138 Igitur pastorum quondam casa urbs enituit: post
assertam a Manlio faciem restitutamque a Camillo acrius etiam vehementiusque in
finitimos resurrexit. 139 Nec tamen contenti Romani suis
eos moenibus expulisse. Cum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic
persecuti sunt, ductante Camillo, ut odiae nulla Senonum vestigia supersint.
Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem
barbaro inter spolia detraxit, unde et Torquatus est dictus. 140
Iterum Pomptino agro, cum in simili pugna Valerius insidente galeae sacra alite
adiutus rettulit spolia dictusque est ipse Corvinus. Nec non tamen post aliquod
annos omnes reliquias eorum in Etruria ad lacum Vadi montis Dolabella delevit,
ne quis extaret ex ea gente quae incensam a se Romanam urbem gloriaretur.
141 Conversoque a Gallis Manlio Torquato Latini experti
sunt et devicti. 142 Indeque Savini, qui eorum belli socii
ductante Tatio extitissent, a Curio Dentato consule subiecti, eorumque loca a
Varanio fonte in Adriano tenus mari igni ferroque vastata, tantumque Romano
populo addit opes, ut nec ipse posset aestimare qui vicerat.
143 Praecibus deinde Campaniae motus non pro se sed pro
sociis Samnitas invadit. Omnium namque non modo Italiae tantum, sed pene toto
orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est. Nihil mollius caelo: denique bis
floribus vernat. Nihil uberius solo: ideo Liberi Cererisque certamen dicitur. Nihil hospitalius mari: hic illi
nobiles portus Caieta, Misenus, tepentes fontibus Baiae, Lucrinus et Avernus
quaedam maris hostia. Hic amici vitibus montes Caurus Falernus Massicus et
pulcherrimus cunctorum Vesubius Aetnaei ignis imitator. Vrbes ad mare Formiae
Cumae Puteoli Herculaneum Pompei et ipsa caput urbium Capua, quondam inter tres maximas Romam
Carthaginemque numerata. 144 Pro hac urbe, his regionibus
populus Romanus Samnitas invadit, gentem, si opulentiam quaeras, aureis et
argenteis armis et discolori veste usque ad ambitum armatam: si fallaciam,
saltibus ferae et montium fraude grassantem: si rabiem ac furorem, sacris
legibus humanisque hostiis in exitium urbis agitatam: si pertinaciam, sexies
rupto foedere cladibusque ipsis animosiorem. Hos tamen quinquaginta annis per
Fabios ac Papirios patres eorumque liberos ita subegit et domuit, ita ruinas
ipsas urbium diruit, ut hodiae Samnium
in ipso Samnio requiratur nec facile appareat materia quattuor et viginti
triumphorum. 145 Maximae tamen nota et inlustris apud
Caudinas forculas ex hac gente clades Veturio Postumioque consulibus accepta
est. Clusum per insidias intra eum saltum exercitum, unde non posset evadere,
stupens tanta occassione dux ostium Pontius Herineum patrem consuluit: et ille,
mitteret omnes vel occideret sapienter, ut senior, suaserat: hic armis exutos
mittere sub iugum maluit, ut nec amici forent beneficio et post flagitium
hostes magis. 146 Itaque et consules statim magnifice
voluntaria deditione turpitudinem foederis dirimunt et ultionem flagitans miles
Papirio duce — orribile dictu — strictis ensibus per ipsam viam ante pugnam
fuit et in congressu arsisse omnium oculos hostis auctor fuit. Nec prius finis
caedibus datus, quam iugum sibi promissum Romani et duci Samnitum et hostibus
reposuerunt.
147 Hactenus cum singulis gentibus, mox
catervatim. Sic tamen coque par omnibus fuit. Etruscorum duodecem populi,
Vmbrii in id tempus intacti antiquissimus Italiae populus, Samnitium reliqui in
excidium Romani nominis repente coniurant. Erat terror ingens tot simul
tantorumque populorum. Late per Etruriam infesta quattuor agminum signa
volitabant. 148 Geminius interim saltus in medio, ante
invius plane quasi Calydonius vel Herquinius, adeo terror erat, ut senatus
consuli denuntiaret, ne tantum periculi ingredi auderet. Sed nihil horum terruit
ducem, quin fratre praemisso exploraret accessus. Ille per noctem pastorali
habitu speculatus omnia, refert tutum iter. 149 Sic Fabius
Maximus periculosissimum bellum sine periculo explicuit. Nam subito
inconditos atque palantes adgressus est captisque superioribus iugis in
subiectos suo iure detonuit. Ea namque species fuit illius belli, quasi in
terrigenas e caelo ac nubibus tela iacerentur. Nec incruenta tamen illa
victoria. Nam oppressus in sinu vallis alter consolum Decius more patrio
devotum diis manibus optulit caput, sollemnemque familiae suae consecrationem
in victoriae praetium redegit.
150 Necdum Etrusco bello exempto mox sequitur Tarentinum, unum
quidem in nomine, sed multiplex in victoriis. Hoc enim Campanos Apulos
atque Lucanos et caput belli Tarentinos, id est totam pene Italiam, et cum his
omnibus Pyrrum clarissimum Epyrotarum Greciae regem una veluti ruina pariter
involuit, ut eodem tempore et Italiam consummaret et transmarinos triumphos
auspicaretur. 151 Tarentus Lacedemoniorum opus, Calabriae
quondam et Apuliae totiusque Lucaniae caput, cum magnitudine et muris portuque
nobilis tum mirabili situ, quippe in ipsis Adriae maris faucibus posita in
omnes terras Histriam Illyricum Epyron Achaiam Africam Siciliam vela dimittit.
152 Imminet portui ad prospectum maris positum theatrum,
quod quidem causa miserae cupiditatis fuit omnium calamitatum. Ludos forte
celebrabat, cum adremigantes litore Romanam classem vident atque ostem rati aemicant
sine discrimine et insultant. Qui enim aut unde Romani? Nec satis. Aderat sine
mora querillam ferens legatio: hanc quoque foede per obscenam turpemque dictu
contumeliam violant: et hinc bellum. 153 Sed apparatus
horribilis, cum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent omnibusque
vehementior Pyrrus, qui semigrecam ex Lacedemoniis conditoribus civitatem
vindicaturus cum totis viribus Epyri Thessaliae Macedoniae incognitisque in id
tempus elefantis mari terra viris equis armis, addito insuper ferarum terrore
veniebat. 154 Apud Eracleam Campaniae fluviumque Lirem
Laevino cons. prima pugna, que tam atrox fuit, ut Forentanee turmae prefectus
Obsidius invectus in regem turbaverit coegeritque proiectis insignibus proelio
excedere. Actum erat, nisi elefanti converso in spectaculo bello
procucurrissent. Quorum cum magnitudine tum deformitate et novo odore simul ac
stridore consternati equi cum incognitas sibi beluas amplius quam erant
suspicarentur, fugam stragemque late dederunt. 155 In
Apulia deinde apud Asculum melius dimicatum est Curio Fabricioque consulibus —
iam quippe terror beluarum exoleverat et Gaius Numicius quartae legionis
astatus unius promoscide abscisa mori posse beluas ostenderat. Itaque in ipsos pila congesta sunt
et in turres vibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt.
Nec alius cladi finis fuit quam nox dirimeret postremusque fugientium rex ipse
a satellitibus humero saucius in armis suis referretur. 156
Lucaniae suprema pugna Sybarusinis quos vocant campis, ducibus hisdem quibus
superius, sed tum tota victoria. Exitum, quem datura virtus fuit, casus dedit. Nam provectis
in primam aciem rursus elefantis unum ex his pullum adacti in caput teli gravis
ictus avertit, qui cum per stragem suorum recurrens stridore quereretur, mater
agnovit et quasi vindicaret, exiliit, tum omnia circa quasi hostilia gravi mole
permiscuit: ac sic eaedem ferae, que primam victoriam abstulerunt, secundam
parem fecerunt, tertiam sine controversia tradiderunt. 157
Nec vero tantum armis et in campo, sed consiliis et domi coque intra urbem cum
rege Pyrro dimicatum est. Quippe post primam victoriam intellecta Romana
virtute statim desperavit armis, seque ad dolos contulit. Nam interemptos
cremavit captivosque indulgenter habuit et sine pretio restituit missisque
legatis in urbem omni modo annisus est, ut facto foedere in amicitiam
reciperetur. 158 Sed et bello et pace et foris et domi
omnem in partem Romana virtus tum se adprobavit nec alia magis quam Tarentina
victoria ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam, ducum
magnanimitatem. 159
Nec alius pulchrior in urbem aut speciosior triumphus intravit. Ante
hunc diem nihil praeter pecora Vulscorum, greges Savinorum, carpenta Gallorum,
fracta Samnitium arma vidisset. Tum antem, si captivos aspiceres, Molossi
Thessales Macedones Bruttius Apulus atque Lucanus: si pompam, aurum purpura
signa tabulae Tarentinaeque diliciae. Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas quas timuerat cum
turribus suis beluas, quae non sine sensu captivitatis summissis cervicibus
victores equos sequebantur.
160 Post Tarentinam cladem domiti
Picentes et caput gentis Asculum a Sempronio
duce, qui tremente inter proelium campo, Tellurem deam promissa aede placavit.
161 Salentini vero Picentibus additi caputque his
regionibus Brundisium inclyto portu Atilio duce, et in hoc certamine victoriae
praetium templum sibi pastoria Pales ultro poposcit.
162 Postremi Italicorum in fidem venere Vulsini
opulentissimi Etruscorum, implorantes opem adversus servos quondam suos, qui
libertatem a dominis datam in ipsos erexerant translataque in se re publica
dominabantur, sed hi quoque duce Fabio Gurgite poenas dederunt.
163 Domita subactaque Italia populus Romanus Appio
Claudio consule primum fretum ingressus est fabulosis fame monstris estuque
violentum, sed adeo non est exterritus, ut ipsam illam ruentis estus violentiam
pro munere amplecteretur, quod velocitas navium mari iuvaretur, statimque ac
sine mora Hyeronem Syracusanum tanta celeritate devicit, ut ille ipse prius se
victum, quam hostem videret, fateretur. 164 Duellio
Cornelioque consulibus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem ipsa velocitas
classis comparatae victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagesimum diem quam
caesa silva fuerat, centum sexaginta navium classis in anchoris stetit, ut non
arte factae, sed quodam munere deorum conversae in naves atque mutatae arbores
viderentur. Proelii vero forma miravilis, cum illas caeleres volucresque
hostium naves hae graves tardaeque conpraehenderent. Longe illis nauticae artes
detorquere remos et ludificari fuga rostra. Iniectae enim ferreae manus machinaeque
validae ante certamen multum ab oste derisae coactique hostes quasi in solido
decernere. 165
Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum
egit triumphum. Cuius quod gaudium fuit, cum Duellius imperator non contentus
unius diei triumpho per vitam omnem, ubi a cena rediret, praelucere funalia et
praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie triumpharet. Prae tanta victoria leve huius proelii damnum fuit
alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus
atque ita oppressus fuit perfidiae Punicae documentum. 166
Calatino dictatore fere omnia praesidia Poenorum Agrigento Dripanis Panormo
Eryce Lilybeoque detraxit. Trepidatum est semel circa Cameriniensium saltum:
sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni militum evasimus. Qui lecta
trecentorum manu insessum ab hostibus tumulum occupavit adeoque moratus ostes,
dum exercitus omnis evaderet: ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et
Leonidae famam adaequavit, hoc inlustrior noster, quod expeditioni tantae
superfuit et nihil inscripserit sanguine. 167 Lucio
Cornelio Scipione cum iam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia
serpente latius bello Sardiniam adnexamque Corsicam transiit Olbiam. Ibi
Ateriae urbis excidio incolas terruit adeoque omni terra et mari Poenos
purgavit, ut iam victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret. 168
Marco Atilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum. Nec defuerant qui in
ipso Punico maris nomine ac terrore deficerent: insuper augente Natio tribuno
metum, in quem nisi paruisset securi destricta imperator metu mortis navigandi
fecit audaciam. Mox deinde ventis remisque prosperatum est tantusque terror
hostici adventus Poenis fuit, ut apertis pene portis Chartago caperetur.
169 Prima prooemium belli fuit civitas Clypea: prima enim
a Punico litore quasi arx et spectacula procurrit. Et haec et trecenta amplius
castella vastata sunt. Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum
est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud
Bracadam castra vixaverit. 170 Sed omnium victor Regulus
cum terrorem nominis sui latae circumtulisset, cumque magnam vim iuventutis
ducesque ipsos aut cepisset aut haberet in vinculis classemque ingenti praeda
onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam belli caput
Chartaginem urguebat obsidione ipsisque portis inherebat. 171
Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis
insignia, cuius fere magnitudo calamitatibus adprobatur. Nam conversis ad externa auxilia
hostibus cum Xantyppum illis ducem Lacedemon misisset, a viro militiae
peritissimo Regulus victus est, foedaque clades Romanisque usu incognita: nam
vivus in manus hostium venit fortissimus imperator. 172
Sed ille quidem par tantae calamitatis fuit, nam nec Punico carcere infractus
est nec legatione suscepta: quippe diversa quam hostis mandaverat censuit, ne
pax fieret nec commutatio captivorum receperetur. Sed nec illo
voluntario ad hostes suos redito nec ultimo sive carcere seu supplicio
deformata maiestas. Immo his omnibus ammirabilior quid aliud quam victor de
victoribus atque etiam, quia Chartago non cesserat, de fortuna triumphavit?
Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro
victoria fuit. 173 Metello igitur consule conspirantibus
artius Poenis et reverso in Siciliam bello apud Panormum sic hostes cecidit
Romanus exercitus, ne amplius eam insulam adgredi cogitarent. Argumentum ingens
victoriae centum circiter elefantorum captivitas. Sic quoque magnas praedas
egit, ut gregem illum non bello, sed venatione cepisset. 174
Appius Claudius consul non ab hostibus sed a diis ipsis superatus est, quorum
auspicia contempserat, ibi statim classe dimersa, ubi ille praecipitari pullos
iusserat, quod pugnare ab his vetaretur. 175 Marcus Fabius
Buteo classem iam in Africo mari apud Egimurum hostium in Italiam ultro
navigantem cecidit. Quantusque tum triumphus tempestate intercidit, cum
opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis,
omnium imperia gentium insularum litora implevit. Magna clades, sed non sine
aliqua principis populi dignitate interceptam tempestate victoriam et triumphum
perisse naufragio. Et tamen cum Punicae praedae omnibus promuntoriis insulisque
fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit. 176
Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpositus apud insulas, quibus nomen
Aecatae: nec maior alias in mari pugna: aderat quippe commeatibus exercito
propugnaculis armis gravis classis et in ea quasi tota Chartago, quod ipsum
exitio fuit. Romana classis prompta levis expedita et quodam genere castrensis
ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi avenis agebatur et in hos vel
illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant. Itaque momento
temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus
naufragio suo operuerunt. Tanta denique fuit illa victoria, ut de excidendis
hostium moenibus non quaereretur. Supervacuum visum est in arcem murosque
saevire, cum iam in mari esset deleta Chartago.
177 Peracto si quidem Punico et nec dum quantulum
respirato sequitur Liguricum. Nam
Ligures hi imis Alpium iugis adhaerentes inter Varum Magramque amnem implicitos
dumis silvestribus victitabant, quos pene maius fuit invenire quam vincere. Tuti
si quidem locis et fuga durum atque velox genus ex occasione latrocinia magis
quam bella faciebant. Itaque cum diu multumque eluderent saltu viis Decilates
Oxuvii Buriates Ingauni, tandem Fulvius latebras eorum igni sepsit, Bebius vero
in plana deduxit, Postumius ita exarmavit, ut vix reliquerit ferrum, quo terra
coleretur.
178 Post quos mox Galli. Insubribus et
his Alpium incolis animi ferarum, corpora plus quam humana erant, sed
experimento depraehensum est. Quippe virtus eorum sicut primo impetu
maior quam virorum est, ita sequens minor quam feminarum. Alpina corpora
humente caelo educata habent quiddam simile nivibus suis: cum mox caluere
pugna, statim in sudorem eunt et levi motu quasi sole laxantur. 179
Hi saepe et alias et Brittomaro duce non prius posituros se baltea quam
Capitolium ascendissent iuraverant. Factum autem est, et victos eos Emilius in
Capitolio discinxit. Et quod dux eorum de Romano militi praedam Marti suo
torquem aureum devotasset, intercepit Iuppiter votum et de eius ipsius
Ariobistonis relicorumque Gallorum torquibus aureum tropeum Iovi erexit
Flamminius. Rex quoque eorum Viridomarus Romana arma Vulcano promisserat:
aliorsum vota ceciderunt. Occiso enim eo Marcellus tertio post patrem Romulum
Feretrio Iovi opima suspendit.
180 Illyres autem, id est Veneti, seu
Liburnes sub extremis Alpium radicibus agunt inter Arsiam Titulumque flumen
longissimae per totum Adriani maris litus effusi. Hi regnante Teutana
muliere populationibus non contenti licentiae scelus addiderunt. Legatos quippe
Romanos, ob ea quae deliquerant iure agentes, ne gladio quidem, sed ut victimas
securi percutiunt, praefectos navium igni conburunt idque quo indignius foret,
mulier imperavit. Itaque Gneo Fulvio Gentimalo duce late domantur. Strictae
secures in principum colla legatorum manibus litavere.
181 Post primum autem Punicum bellum vix quadriennium
requies: ecce alterum bellum, minus quidem spatio — nec enim amplius xviii
annos tenens — sed adeo cladium atrocitate terribilis, ut si quis conferat
damna utriusque populi, similior victo sit populus ille qui vicit. Vrebat nobilem
populum mare ablatum, raptae insulae, dare tributa quae iubere consueverat.
Hinc ultionem puer Annibal ad aram patris iuraverat, nec morabatur.
182 Igitur in causa belli Saguntus electa est, velut
Spaniae civitas et opulenta fideique erga Romanos magnum quidem, sed triste
monumentum. Quam in libertatem
communi foedere exceptam Annibal, causas novorum motuum quaerens, et suis et
suorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret. Summa foederum
Romanis religio est: itaque ad auditum sociae civitatis obsidium, memores icti
cum Poenis quoque foederis, non statim ad arma procurrunt, dum prius more
legitimo quaeri malunt. Interim iam novem mensibus fessi fame machinis ferro,
versa denique in rabiem fide, immanem in foro excitant rogum, tum desuper se
suosque cum omnibus opibus suis ferro et igni conrumpunt. 183
Huius tantae cladis autor Annibal poscitur. Tergiversantibus Poenis dux
legationis: 'quae', inquid, 'mora est?' Fabius: 'in hoc ego sinu bellum
pacemque porto, utrum elegitis?' Subclamantibus 'bellum'; 'bellum
igitur', inquid, 'accipite'. Et excusso in media curia togae gremio non sine
horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit. 184
Similis exitus belli initiis fuit. Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum
ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus
eorum vastatione Italiae, captivitatae Africae, ducum et regum qui id gessere
bellum exitio parentatum est. Igitur ubi semel se in Spaniam movit illa gravis
et luctuosa Punici belli vis atque tempestas distinatumque Romanis iam diu
fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam impetu rapta medias perfraegit
Alpes et in Italiam ab illis fabolusae altitudinis nivibus velud caelo missa
discendit. 185 Ac primi quidem impetus turbo inter Padum
atque Ticinum valido statim fragore detonuit. Tum Scipione duce fusus
exercitus: saucius etiam ipse venisset in hostium manus imperator, nisi
protectum patrem praetextatus ammodum filius ab ipsa morte rapuisset. Hic erit
Scipio, qui in exitum Africae crescit, nomen ex malis eius habiturus.
186 Ticino Trevia succedit. Hic secunda Punici belli
procella desaevit Sempronio consulae. Tum callidissimi hostes frigidum et
nivalem nancti diem cum se ignibus prius, oleo quoque fovissent — horribilae
dictu — homines a meridiae et sole venientes nostra nos hieme vicerunt. 187 Tharsymenus
lacus tertium fulmen Annibalis imperatore Flamminio. Ars nova Punicae fraudis:
quippe nebula lacus palustribusque virgultis tectus equitatus terga subito
pugnantium invasit. Nec de diis possumus queri: imminentem temerario duci
cladem praedixerant insidentia signis examina et aquilae prodire nolentes
commissamque aciem secutus terrae tremor, nisi illum horrorem soli aequitum
virorumque discursus et mota vehementius arma fecerunt. 188
Quartum, id est pene ultimum vulnus imperii Cannae, ignobilis Apuliae vicus,
sed magnitudine cladis emersit, et sexaginta milium caede parta nobilitas. Ibi
in excidium infelicis exercitus dux terra caelum dies tota rerum natura
consensit. Si quidem non contentus simulatis transfugis Annibal, qui mox terga
pugnantium caeciderant, insuper callidus imperator in patentibus campis
observato loci ingenio, quod et sol ibi acerrimus et plurimus pulvis et eurus
ab oriente semper quasi ad constitutum, ita instruxit aciem, ut, Romanis
adversus haec omnia obversis, secundum caelum tenens vento pulvere et sole
pugnaret. Itaque duo maximi exercitus caesi ad hostium satietatem, donec
Annibal diceret militi suo 'parce ferro'. 189 Ducum fugit
alter, alter occisus est, dubium uter maiore animo: Paulum puduit, Varro non
disperavit. Documenta cladis cruentus aliquamdiu Aufidus: pons de cadaveribus
iussu ducis factus in torrente Vergello: modii duo anulorum Chartaginem missi
dignitasque aequestris taxata mensura. 190 Dubium deinde
non erit, quin ultimum illum diem habitura fuerit Roma quintumque intra diem
epulari Annibal in Capitolio potuerit — sicut Poenum illum dixisse Maharbalem
Bomilcari ferunt — si Annibal, quemadmodum sciret vincere, sic uti victoria
scisset. Sed tum quidem illum, ut dici vulgo soled, aut fatum urbis imperaturae
aut ipsius mens mala et aversi a Chartagine dii in diversum abstulerunt.
191 Cum victoria posset uti, frui maluit relictaque Roma
Campaniam Tarentumque perrexit, ubi mox et ipse et ipsius exercitus ardor
elanguit, adeo ut vere dictum sit Capuam Annibali Cannas fuisse. Si quidem invictum Alpibus
indomitumque armis Campani — quis crederet — soles et tepentes fontibus Baiae
subegerunt. 192 Permissum est interim respirare Romanis et
quasi ab inferis emergere. Arma non erant: detracta sunt templis. Deerat
iubentus: in sacramentum liberata servitia. Aegebat aerarium: opes suas senatus
in medium libens protulit, nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat
quicquam sibi auri reliquerunt. Aeques secutus exemplum imitateque aequitem
tribus, denique vix suffecere tabulae, vix scribarum manus Leuino Marcelloque
consulibus, cum privatorum opes in publicum referrentur. 193
Quid autem? In elegendis magistratibus quae centuriarum sapientia, cum iuniores
a senioribus consilium de creandis consulibus petierunt? Quippe adversus ostem
totiens victorem, tam callidum non virtute tantum, sed suis etiam pugnare
consiliis oportebat prima redeuntis et ut ita dixerim reviviscentis imperii
spes Fabius fuit, 194 qui novam de Annibale victoriam
commentus est non pugnare. Hinc illi cognomen novum et rei publicae
salutare cunctator: hinc illud ex populo, ut imperii scutum vocaretur. Itaque
per Samnium totum, per Falernos Gauranosque saltus sic maceravit Annibalem, ut
quia frangi virtute non poterat, mora comminueretur. 195
Inde Claudio Marcello duce etiam congredi ausus est, comminus venit et perpulit
in Campania sua et ab obsidione Nolae urbis exclusit. Ausus est et Sempronio
Graccho duce per Lucaniam sequi et praemere terga caedentis, quamvis tum, o pudor,
servili pugnaret exercitu — nam hucusque tot mala conpulerunt — sed libertate
donati de servitute Romanos fecerunt. O horribilem in tot adversis fiduciam, o
singularem animum ac spiritum populi Romani. Tam artis afflictisque rebus, ut
de Italia sua dubitare debuisset, ausus tamen est in diversa respicere, cumque
hostis in iugulo per Campaniam Apuliamque volitaret mediamque iam de Italia
Africam faceret, eodem tempore et hunc sustinebat et in Siciliam Sardiniam
Spaniamque divisa per terrarum orbem arma mittebat. 196
Sicilia mandata Marcello. Nec diu restitit: tota enim insula in una urbe
superata est. Grande illud et ante id tempus invictum caput Syracusae quamvis
Archimedis ingenio defenderentur, aliquando cesserunt. Longe illi treplix murus
totidemque arces, portus ille marmoreus et fons caelebratus Arethusae, nisi
quod actenus profuere, ut pulchritudini victae urbis parceretur. 197
Sardiniam Gracchus arripuit. Nihil illi gentium feritas Insanorumque — nam sic
vocantur — immanitas montium profuere. Saevitum in urbes urbemque urbium
Caralim, ut gens contumax vilisque mortis saltim desiderio patrii soli
domaretur. 198
In Spaniam vero missi Gneus et Publius Scipiones pene totam Poenis eripuerunt
provinciam. Sed insidiis Punicae fraudis oppressi rursum amiserant,
magnis quidem illi proeliis cum Punicas opes caecidissent. Sed Punicae fraudis
insidiae alterum ferro castra metantem, alterum cum evasisset in turrem cinctum
facibus oppresserunt. Igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu
Scipio, cui iam grande nomen de Africa fata decreverant, bellatricem illam
viris armisque nobilem Spaniam, illam seminarium hostilis exercitus, illam iam
Annibalis eruditricem — incredibile dictu — totam a Pyrineis montibus in Herculis
columnas, in Oceanum recuperavit. Nescias citius an felicius. Quam velociter,
quattuor anni fatentur: quam facile, vel una civitas probat: eodem quidem quo
obsessa est, eodem die capta est omenque Africanae victoriae fuit, quod tam
facile victa est Spaniae Chartago. 199 Certum est tamen ad
profligandam provinciam maxime proficisse singularem ducis sanctitatem, quippe
qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret,
ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate
delibasse saltim oculis videretur. 200 Haec in diversa
terrarum populus Romanus. Nec ideo tamen visceribus Italiae inhaerentem
submovere poterat Annibalem. Pleraque ad ostem defecerant, et dux acerrimus
contra Romanos Italicis coque viribus utebatur. Iam tamen eum plerisque oppidis
et regionibus excussere Romani. Iam Tarentum retulerant, iam et Capua sedis,
domus et patria altera Annibalis tenebatur, cuius amissio tantum Poeno duci
dolorem dedit, ut inde totis viribus Romam converteretur. 201
O populum dignum orbis imperio dignumque omnium favore et ammiratione hominum
ac deorum! Conpulsus ad ultimos metus ab incepto non desistit et de sua urbe
sollicitus Capuam tamen non omisit, sed parte exercitus sub Appio consule
relicta, parte Flaccum in urbe secuta absens simul praesensque pugnabat.
202 Quid ergo miramur moventi castra a tertio lapide
Annibali iterum ipsos deos restitisse? Tanta enim ad singulos illius motus vis
imbrium effusa est, tanta ventorum violentia coorta est, ut divinitus hostem
submoveri non a caelo, sed ab urbis ipsius moenibus et Capitulio videretur.
Itaque fugit et cessit et in ultimum se Italiae recepit sinum, cum urbem tantam
non adoratam reliquisset. 203 Si quidem ab Spania
Hasdrubal frater Annibalis cum exercitu novo, novis viribus, nova belli mole
veniebat. Actum est procul dubio, si vir ille se cum fratre iuncxisset. Sed
hunc quoque tantum quod ab Alpe descenderat apudque Metaurum castra metantem
Claudius Nero cum Livio Salinatore debellat. Nero in ultimo Italiae angulo
submoverat Annibalem: Livius in diversissimam partem, id est in ipsas nascentis
Italiae fauces signa converterat. 204 Tanto, id est omni
qua longissima est Italia solo interiacente quo consilio, qua celeritate
consules castra coniuncxerint inopinatumque hostem conlatis signis oppresserint
neque id fieri Annibal senserit, difficile dictu est. Certe Annibal re cognita
cum proiectum fratris caput ad sua castra vidisset, 'agnosco', inquid,
'infelicitatem Chartaginis'. Haec fuit illius viri non sine praesagio quodam
fati inminentis prima confessio. 205 Iam certum erat
Annibalem etiam ipsius confessione posse vinci. Sed tot rerum prosperarum
fiducia plenus populus Romanus magni aestimabat asperrimum hostem in sua Africa
debellare. Duce igitur Scipione in ipsam Africam tota mole conversus imitari
coepit Annibalem et Italiae suae clades in Africam vindicare. Quas ille, dii boni! Hasdrubalis cupias fudit!
Quos Syphacis Numidici regis equitatus! Quae quantaque utriusque classis
castra facibus inlatis una nocte delevit! Denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Chartaginis portas obsidione
quatiebat. 206 Sic factum, ut herentem atque incubantem
Italiae extorqueret Annibalem. Non fuit maior sub imperio Romano dies quam
ille, cum duo omnium et ante et postea ducum maximi duces, ille Italiae, hic
Spaniae victor collatis comminus signis direxere aciem. Sed et
colloquium fuit inter ipsos de legibus pacis. Steterunt diu mutua ammiratione
defixi: ubi vero de pace non convenit, signa cecinere. 207
Constat utriusque confessione nec melius instrui aciem nec acrius potuisse
pugnari. Hoc Scipio de Annibalis, Annibal de Scipionis exercitu praedicaverunt.
Sed tamen Annibal cessit praemiumquae victoriae Africa fuit. Et secutus Africam
statim terrarum orbis.
208 Post Africam iam vinci neminem
puduit, sed aequo iure ubique subactae. Primum igitur Levino consule
populus Romanus Ionium mare ingressus tota Greciae litora velut triumphanti
classe peragravit. Spolia quippe Siciliae Sardiniae Africae preferebat et
manifestam victoriam, quam nata in praetoria puppi laurus pollicebatur. Aderat
sponte in auxilium Attalus rex Pergamenorum, aderant et Rodii nauticus populus,
quibus a mari, consul a terris omnia equis virisque quatiebat. 209
Bis victus, bis fugatus rex Macedonum, bis exutus castris, cum tamen nihil
terribilius Macedonibus fuit ipso vulnerum aspectu, quae non spiculis nec sagittis
nec ullo Greculo ferro, sed ingentibus pilis nec minoribus adacta gladiis ultra
mortem patebant. Enim vero Flamminio duce populus Romanus invios antea Chaonum
montes Saumque amnem per abrupta vadentem et ad ipsa Macedoniae claustra
penetravit. Introisse victoria fuit. Nam postea numquam ausus congredi rex ad
tumulos, quos Cynocephalos vocant, uno ac ne hoc quidem iusto proelio
oppremitur.
210 In Numidia tunc amici populi Romani regnabant. Sed
Iugurtha contra se bellum movit Romanorum propter necem Aterbalae et Empsalae
Mecipsae liberos expugnataque est primum a Metello consule, dehinc a Mario
domita. Mauretaniam vero Buccho rex tuebatur. 211 Sed cum
subiectio omnium Maurorum facta est, Iubas rex, quae pugnae fuisset occasio,
mox superatum se sensit, veneno hausto defecit omnisque Mauretania Romanis
subacta. Tripolis namque et utraeque Maurataniae Sitifensis et Caesariensis
similiter Romano iurae, ceterorum formidine tacti, ultro se subegerunt.
212 Spanias quamvis, ut superius diximus, Saguntina
cladis ab amicitiis Romanorum segregasset, Scipio tamen eos tam gratia quam
virtute rursus Romanis coniuncxit rursusque resistentibus Sylla consul sedavit.
Celtiberes similiter cum Numantinis adversus Romanos insurgentes Scipio iunior
sedavit, conpescuit atque pene subvertit. 213 Cantabri et
Astures confisi montium suorum munimine dum resistere moliuntur, plenissime
demoliti sunt et in provinciam redacti, Tarraconenses Lysitani Gallicii
Chartaginisii et Seticaniae contra promuntorium Africae sitae omnes uno pene
proelio superatae et in provincias Romanas descriptae sunt.
214 Epyrotae, qui Inlyrico, quamvis cum Pyrrho rege suo
contra Italiam conspirassent, tamen primum pace molliti, secundo et tertio
rebellantes cum Achivis et Thessaliis edomiti Romano iugo subacti sunt.
215 Macedonia namque primum sub Philippum, deinde sub
Perseo, tertio sub Pseudophilippo arma contra se provocavit Romana, oppressaque
primo a Flamminio consule, secundo a Paulo, tertio a Metello superata colla
submisit Romanaque provincia facta. 216 Illyriam autem
Gentione suo rege Macedonibus auxiliantibus vicit Romanorum Lucius praetor et
in provinciam redegit. Dardanos Mysosque Curion primum proconsul edomuit
primusque omnium Romanorum Danubium amnem usque profectus cuncta eius loca
vastavit. Pannonum quoque regem in certamine superans idem Lucius redegit in
provinciam utrasque Pannonias. Amantinos autem, qui inter Saum Draumque flumina
insident, rege eorum interempto ipsa vice Romanam fecit provinciam.
217 Marcomanni namque et Quadi in illa Valeria, que
inter Draum Danubiumque interiacet, ab eodem tunc ductore oppressi finesque
inter Romanos et barbaros Augustas Vindicas per Noricum Moesiamque dispositae.
Daces autem post haec iam sub imperio suo Traianus, Decebalo eorum rege
devicto, in terras ultra Danubium, quae habent mille milia spatia, in
provinciam redegit. Sed Gallienus eos dum regnaret amisit Aurelianusque
imperator evocatis exinde legionibus in Mysia conlocavit ibique aliquam partem
Daciam mediterraneam Daciamque ripensem constituit et Dardaniam iunxit.
218 Illyricus autem cuncta per partes quidem et membra
devicta ad unum tamen corpus apta est, quae habet intra se provincias xviii et
sunt Norici duo, Pannonias duas, Valeria, Suavia, Dalmatia, Moesia superior,
Dardania, Dacias duas, Macedonia, Thessalia, Achaia, Epyros duos, Praevales,
Creta, simul xviii.
219 Thracias autem non aliter nisi occasio Macedonici
belli fecit adgredere. Diri namque homines omniumque gentium ferocissimi sunt
Thraces, quorum saevitiam pariter habent et Scordisci et Emimontii Asticique,
ob quorum immanitatem Romani multa et gravia pertulerunt, crebrisque certatibus
exercitus caesus. Ad postremum a Marco Didio et ipsi subacti, et loca eorum in
provinciam redacta, iugum excepit Romanum. 220 Nam Marcus Drusus intus eos in montibus eorum
contrivit, Minucius in Ebro amne eorum multos
extinxit et vicit. Rodopeni per Appium Claudium devicti sunt et civitates
maritimas Europae, quae dudum Romanae fuissent et postmodum rebellassent,
Marcus Romanis subegit Lucullus: 221 si quidem primus in
Thracia contra Bessos pugnans eos qui in fortitudine famaque praeibant devicit
Emimontiosque debellans, Pulpudeva, quae nunc Philippopolis, et Vscudama, quae
Adrianopolis vocitantur, in Romanorum redegit dominio. Similiterque capiens et
civitates, quae litori Pontico inherebant, id est Apollonia Galato
Parthenopolim Thomos Istro, omniaque loca usque ad Danubium subdens Scythis
ostendit Romanorum virtutem.
222 Hactenus ad partes occiduas: nunc
que in Eoa plaga acta sunt percurramus. Primum quidem in Asia locum Romani
hereditario iure invenerunt. Nam Attalus rex amicissimus populi Romani humanis
rebus excedens per testamentum suum Romanos suo in regno heredes constituit:
quam pene non ante Romanus populus adiit, nisi et suo labore vicina loca
cepisset, id est Lydia Caria Ellispontu utrasque Frigias. 223
Nam Rodus opinatissima insula et totius Atriae insularum metropolis cum pene
omnibus Cycladibus, arma pertimescens Romana, iam dudum se foederatam populo
illi coniuncxerat et nabali bello solacia condonabat. Cum quibus Servilius
proconsul directus quasi piratico bello obtenuit tamen Pamphyliam, Lyciam
Pisidiamque devicit fecitque provinciam. Bithiniam vero Nicomedis rex moriens
testamentali voce Romanis reliquid.
224 Gallogreciam autem, id est Galatiam, Syriaci belli
ruina convoluit. Fuit namque
inter auxilia regis Anthiochi: an fuisse cupidus triumphi Manlius Visus
simulaverit, dubium est. Duobus itaque proeliis fusi fugatique sunt, quamvis
sub adventu ostis relictis sedibus in altissimos se montes recepissent.
Coloscobegi Olympum, Tectosagi Magaba insederant. Vtrimque fundis sagittisque
detracti in perpetuam se pacem dediderunt: sed alligati miraculo quodam fuere,
cum catenas morsibus et ore temptassent, cum offucandas in vicem fauces
prebuissent. Nam Orgiacontis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo
custodiam evasit revulsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.
225 Deiotarum si quidem amicum senatus praefecit Galatiae.
Sed post haec Caesar eos redegit fecitque in provincias. Cappadoces quoque sub
Epafra rege constituti primum per legatos suos Romanorum amicitias petierunt,
dehinc Acuriobarzane rege succedente et a Mitridate expulso ultro se Romano
servitio dediderunt magnamque civitatem suam Mazacam in honore Caesaris
Caesaream appellaverunt. Post haec iterum sub Claudio imperatore rex
eorum Archelaus Romae adveniens quasi amicus populi Romani ibique defunctus
testamentali voce Cappadociam Romanis reliquid et sic iam ex integro in
provinciam facta est. 226 Pontus a Pompeio devicta cum suo
rege Mitridate et facta provincia est. Paflagoniae Pylemenis rex amicus populi
Romani, a multis dum inquietaretur, Romanorum petiit auxilium. Se quoque dum de
inimicis ulcisceretur, defunctus Romanos per testamentum heredes reliquid.
227 Hactenus intra Taurum: nunc ulterius transgrediamur
et quae patriae aut quibus subiugantibus populo Romano coniunctae sint,
memorabimus. Anthiocus Syriae fortissimus rex magnum apparatum belli contra
populum Romanum commovit. xxx milia si quidem armatorum currusque falcatos quam
plures, elefantos innumeros turritos et ad instar murale in acie ordine sitos.
Cui obvians Scipio Africani Scipionis frater in Asia ad Magnesiam civitatem
commissoque proelio Anthiocus victus est, percussumque foedus cum Romanis ab Asia
discessit et ultra Taurum ex senatus consilio regnare permissus est, filiosque
eius in obsidato Romae deductos post patris obitum regnare genitali loco
concessit. 228 Cilices cum Isauris piratae effecti et in
mari magno saepe latrocinia concitantes a Servilio proconsule victi et
prostrati sunt. Hic quoque Servilius primus Romanorum Tauri iugum pervium fecit
triumphansque de eorum spoliis Isauricus Cilicusque vocatus est.
229 Cyprum Cato classe navigera
directus invasit. Negantibus Cypriis habere se aliquid magnas illis opes
repperit proscriptionibusque multavit. Quod non ferens Gnosius rex eorum veneno
hausto semet occidit et sic Cyprus Romana facta provincia. Lybiam, id est
Pentapolim, totam a primo illo Ptholomeo Romanis sub libertate concessam tamen
resistentibus dehinc Appionis consilium Romano populo subdidit. Aegyptus omnis
ab amicis Romanorum, id est Lagidis per Ptholomeos possessa. Post haec
Cleopatra et Antonius iure proprio vindicantes et se et illa amittunt.
230 Montes vero Armeniae primum per Lucullum Romana
arma viderunt, per quem et in Hosroine Saracinorum filarchi devicti Romanis se
dediderunt. Mesopotamiamque idem ipse, Nitzebem quoque urbem invasit. Post quem
Pompeius eadem loca ingrediens Romano confirmavit imperio. 231
Syriam Coelen iusto proelio Tigrane devicto invaserat. Arabaes et Palestini
eodem Pompeio ductante devicti sunt.
232 Babylonii autem crebro concertantes sepenumero
victi, numquam tamen ad integrum domiti sunt. Quos tamen primum Lucius Sylla
proconsul sub Arsacem eorum regem devicit ab eoque rogatus per legatos pacem
concessit. Secundo dum Lucius Lucullus a Pontico regno Tigranem Armeniae regem
cum decem et octo milibus superatum expelleret, omnemque Armeniam invasam ad
Mesopotamiam venit, ibi Nitziben cum fratre regis Parthorum cepit, aequa sorte
Persidam cupiens devastare, nisi Pompeius a senatu directus ei advenisset
successor. 233 Hic etenim Pompeius ilico veniens, mox
nocturno proelio in minore Armenia super Mitridatem inruens, xlii milia
armatorum eius prosternens castraque succendit. Vnde Mitridatis cum uxore et
duobus satellitibus fugiens Bosforo venit nimiaque desperatione detentus
venenum accepit. Sed dum nec sic mors ei accederet, alterum e duobus satellitem
rogavit. ut se perimeret. 234 Pompeius autem maioris
Armeniae regem dum persequeretur, cur Tigrani contra Romanos auxilium
commodasset, ille in Artaxata urbe regno deposito ultro diademam suam Pompeio
optulit; sed Pompeius pietate ductus ultro maiorem Armeniam ei concessit
regnare, auferens ab eo Mesopotamiam et Syriam partemque Foenicis cum Armenia. Nam Bosforianis Colchisque
Aristharcum regem Pompeius praeposuit Albanosque insequens Orodem regem eorum
tertio superavit. Ad postremum rogatus pacem concessit. Hiberiam similiter cum
Artace rege in deditionem excepit. 235 Saracenos Arabasque
exuperans Hierosolimam Iudeae captivavit. Cum Persis foedus percusso, revertens
Dafnensem agrum Antiochenis concessit ob nimiam loci amoenitatem pro munere.
236 His et aliis rebus in Syria
bene gestis unius foedavit avaritia. Nam Crassus consul, dum Parthico
inhiat auro, undecim legiones pene cum suo capite amisit. Cuius conspectu et
filius hostilibus telis effossus et ipse peremptus caputque eius praecisum cum
dextera manu ad regem reportatum ludibrium fuit neque indigno: aurum enim
liquidum in rictum oris infusum est, ut cuius animus arserat auri cupiditate,
eius etiam mortuum et exsangue corpus auro ureretur. Reliqui vero infelicis
exercitus, quo quemque rapuit fuga, in Armeniam Celiciam Syriamque distracti
vix cladis tantae nuntium retulerunt.
237 Hac ergo clade Parthi altius animos elevantes per Pacorum
ducem Syriam invadunt ducemque Labinium, quem dudum ceperant, exercitui
praeponentes contra socios, id est Romanos in proelio dirigunt. Sed Ventidius
Bassus Persas sub utroque duce Syriam populantes superatos effugat Labiniumque
interfecit, Pacorum vero regium iuvenem telis undique circumseptum extinxit
moxque caput eius dempto et circumlato per urbes que disciverant Syriam sine
bello recepit. Sic Crassianam cladem Ventidius Pacori caput Labiniique morte
pensavit. 238
Nec sic contentus populus Romanus Crassiano interitu oblivisci nisi adhuc
saevit in Parthos. 239 Nam Marcus Antonius in Madianea
ingressus contra eos arma commovit, ubi primum eos superans, dehinc, cum duabus
legionibus inedia hiemeque corruptus vix in Armenia Parthis sequentibus fugit
ibique ereptus est. 240 Sub Augusto dehinc Octaviano
Armeni cum Parthis commixti per Claudium Caesarem nepotem Augusti ocius
superantur. Armeni si quidem utilius rati Romanorum amicitiis
reconciliari et proprias sedes incolere, quam cum Parthis coniuncti et sedes
perdere et Romanos infestos habere.
241 Sic quoque dum in partibus
orientalium Romanus laborat exercitus, occiduae plagae infesti sunt. Norici
in Alpibus Noricis habitantes credebant, quasi in rupes et nives bellum non
posset ascendere: sed mox omnes illius cardinis populos Brennos Teutonios
Cennos atque Vendilicos, per eodem Claudio Caesarem Romanus vicit exercitus.
Quae tamen fuerit Alpinarum gentium feritas, facile est vel per mulieres ostendere,
quae deficientibus telis infantes suos adflictos humi in ora militum adversa
miserunt. 242
Nec minores his saevitia Illyri pariter accenduntur. Contra quos ipse
Augustus e vicino egressus pontem, unde aquas transiret, fieri imperavit. Dumque
aquis et hostibus ad ascensum milites turbarentur, scutum ipse rapuit et viam
primus ingressus est. Tum agmine secuto cum subruptus multitudine pons
succidisset, sauciis manibus et cruribus, speciosior sanguine et ipso periculo
auctior terga ostium cecidit. 243 Pannonii vero duobus
acribus fluviis Drao Savoque vallantur. Contra quos Duennium misit, qui eos
plus velociter vicit, quam eorum flumina cursu rapido currunt. 244
Dalmatae similiter silvis commanentes plurimam partem latrocinando vastabant:
ad quos edomandos Vibium mandat, qui efferum genus fodere terras coegit
aurumque venis repurgare. 245 Moesi vero quam feri, quam
truces erant? Vt unus ducum ante aciem postulato silentio 'qui vos estis?'
inquid. Responsum est: 'Romani gentium domini'. Et ille: 'ita fiet', inquid,
'si nos viceritis'. Sed mox ad bellum ventum est, nec classicum audire
valuerunt: sic a Marcio superati sunt. 246 Thraces
autem antea saepe, tunc tamen Romaetalca regnante sibi a Romanis disciscunt. Nam
is barbaros et disciplina et signis militaribus adsueverat: sed a Pisone
perdomiti in ipsa captivitate rabiem ostendebant: nam catenas, quibus legati
erant, morsibus vellicantes feritatem suam ipsi puniebant. 247
Daciam quoque ultra Danubium sitam exindeque saepius Dacos gelato Danubii alveo
ad furta in Romania transeuntibus Lentulo misso vicit, expulit atque subegit.
Sarmatas quoque per eundem Lentulum ultra Danubium pepulit. Qui nihil aliud ubi
degunt praeter nives pruinasque et silvas habent, tantaque barbaries in illis
est, ut nec intellegant pacem.
248 Marmaridas vero et Garamantes in orientali hiemali
plaga per Quirinum subegit. 249
Germanos Gallos Brittones Spanos Hiberes Astures Cantabros occiduali axe
iacentes et post longum servitium desciscentes per se ipse Augustus accedens
rursus servire coegit Romanisque legibus vivere.
250 Cleopatra vero Alexandrinorum regina ex genere
Lagidarum Ptholomeorumque successor prius contra viri sui Ptholomei insidias
Gaium Iulium Caesarem interpellavit, qui ob stupri, ut perhibent, gratiam
regnum eius confirmavit ipsamque in urbem cum magna pompa Alexandriae remisit
regnare. Cassius Iudea capta templum spoliavit. 251
Occiso vero in curia Romae Caesare Octavianus nepus eius suscepit Angustus
principatum, quem Antonius dum invideret nihilque laedere posset, urbem Romam
ingreditur et ad partes Aegypti quasi Romanae rei publicae provisor accedit.
Vbi iam viduam a viro regnantem repperiens Cleopatram se quoque cum illa
consocians coepit sibi dominationem parare, nec tacitae, sed patriae nominis
togae fascium oblitum totum in monstrum illud ut mente ita animo quoque
cultuque desciverat. 252
Aureum in manu baculum, in latus acinaces, purporea vestis ingentibus obstricta
gemmis. Diadema deerat, ut regina
rex et ipse frueretur. Quod Augustus Caesar audiens a Brundisio Calabriae in
Epiro, ut eum a coepta removeret tyrannide, transierat. Nam Antonius omne
Actiacum litus iam classibus obsedebat. Sed mox ubi ad proelium vintum est et
Caesaris classe illius coepit turbare navigium, prima dux fugae regina cum aurea puppe
veloque purporeo in altum dedit. Mox secutus Antonius. 253
Sed instare vestigiis Caesar, itaque nec praeparata in oceanum fuga nec munita
praesidiis utraque Aegypti cornua Paretonium atque Pelusium profuere. Prope
manu tenebantur. Primum ferrum occupavit Antonius. Regina ad pedes Augusti provoluta temptavit
oculos ducis. Frustra quidem. Nam
pulchritudo intra pudicitiam principis fuit. Nec illa de vita, quae
auferebatur, sed de parte regni laborabat. 254 Quod ubi
desperavit a principe servarique se triumpho cognovit, incautiorem nancta
custodiam, in mausuleum se regum recepit ibique maximos, ut solebat, induta
cultus in referto odoribus solio iuxta suum se conlocavit Antonium admotisque
ad venas serpentibus sic morte quasi somno soluta est. Hic finis bellorum
Augusti Caesaris tam cum civibus quam cum extraneis. 255
Sic quoque Augustus Caesar Octavianus, quo nullus imperatorum in bellis
felicior nec pace moderatior fuit, civilissimus in omnibus. Qui ab oriente in
occidente, a septentrione in meridie ac per totum oceani circulum cunctis
gentibus una pace conpositis Iani portas ipse tunc clausit 256
et censum Romae cum Tiberio agitans invenit hominum nonagies trecenta
septuaginta milia omnemque orbem venientis Iesu Christi notu pacatum censeri
praecepit regnavitque ann. lvi. Sed imperii eius secundo et quadragensimo anno
dominus Iesus Christus ex spiritu sancto et Maria virgine deus verus et homo
verus nasci dignatus est. 257
Quattuordecem residuos annos post domini adventum corporali praesentia in pace
regnans et ipse singularem optenuit principatum et posteris eandem imperii
potestatem cum suo nomine Augusti derelinquens rebus excessit humanis,
successorem relinquens Tiberium prevignum suum.
258 Tiberius Augustus Caesar regnavit
ann. xxiii. Qui multos reges ad se blanditiis evocatos numquam ad propria regna
remisit, in quibus et Archelaum Cappadocum rege. Cuius et regnum, postquam
defunctus est, in provinciam verso Mazacam civitatem eius de nomine suo
Caesaream vocitavit. Huius ergo xviii anno dominus noster Iesus Christus
sub Pontio Pilato in Iudaea carne passus est, non deitate.
259 Gaius Caesar cognomento Caligula regnavit ann. iii
menses x. Hic namque Memmium Regulum coegit ut uxorem suam sibi loco filiae
coniugem daret strumentaque matrimonii ut pater conscriberet. Haec et his
similia perpetrans nec non et in templo Hierosolimitano Iovis statuam per Gaium
Petronium statuens et in Alexandria Iudeos per Flaccum Avilium praefectum
oppraemens postremo a protectoribus suis in palatio Romae occisus est anno
aetatis vicensimo nono.
260 Claudius dehinc huic succedens
regnavit ann. xiii m. viiii. Fecit etiam hic Claudius expeditionem in Brittania
insulam, quam nemo ante Iulium Caesarem neque post eum quisquam adire ausus
fuerat. Exercitum duxit ibique sine ullo proelio ac sanguine intra
paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit. Orcadas autem
insulas ultra Brittaniam in oceano positas Romano adiecit imperio. Ac sexto quo profectus erat mensae
Romae repedavit ibique defunctus est annorum lxiiii.
261 Nero nepus Gai Caligulae regnavit
ann. xiii m. viii. Tantaeque luxoriae fuit ut frigidis et calidis
lavaretur unguentis, etenim non solum quia non profuit rei publicae, immo
obfuit nimis. Nam duas legiones in Armenia cum ipsa provincia simul amisit, qui
Parthico iugo servientes gravem infamiam Romanis dederunt. 262 Iuxta omne scelus et
parricidium quod in proprios parentes commiserat, addidit facinus, ut ad instar
Troiae Romam incenderet, manusque iniciens in Christianos persecutionem
concitat ipsosque doctores fidei Petrum et Paulum in urbe interemit, alterum
cruci figens, alterum capite plectens. Eoque cum dedecore regno evulso
Galba in Hiberia, Vitellius in Germania, Otho Romae imperium arripuerunt,
omnesque tamen celeri interitu perierunt.
263 Vespasianus apud Iudaeam ab exercitu in regno
ascitus regnavit ann. x. Nam relicto filio suo Tito ad expugnationem
Hierusolimorum ipse Romae profectus regnavit in pace.
264 Titus filius Vespasiani idemque
Vespasianus, debellator Iudeae gentis, regnavit ann. duobus mensibus duobus. Hic
namque secundum Ioseppi fidem undecies centena milia Iudaeorum fame et gladio
interemit et alia centum milia captivorum publice vendidit. Tantam multitudinem
in Hierosolymis autem paschalis festivitas adunaverat.
265 Domitianus frater Titi, filius Vespasiani, regnavit
ann. xv m. v, tantaeque fuit superviae ut se dominum ab omnibus primum
appellari praeciperet multosque nobilium exilio relegans nonnullosque occidens
de substantiis eorum aureas argenteasque sibi statuas fecit. Manusque in
Christianos iniciens, Iohannem apostolum et evangelistam, postquam in fervente
oleo missum non potuisset extingui, Pathmo eum insulam exulem relegavit, ubi
apocalypsim vidit. Cuius crudelitatem non tolerantes Romani in palatio Romae
interficere statuerunt omniaque quod constituerat inritum fore.
266 Nerva admodum senes regnavit anno uno m. iiii. Qui
ut privata vita lenis, lenior fuit in regno nec quicquam profuit rei publicae,
nisi quod Traianum se vivente elegit.
267 Traianus pene omnium imperatorum
potior regnavit an. xviii m. vi. Hic enim de Dacis Scythisque triumphavit
Hiberosque et Sauromatas, Osroenos, Arabas, Bosforanos, Colchos edomuit,
postquam ad feritatem prorupissent. Seleuciam et Tesifontem Babyloniamque
pervasit et tenuit. 268 Nec non et in mari rubro classem,
unde Indiae fines vastaret, instituit ibique suam statuam dedicavit et post tot
labores apud Seleuciam Isauriae profluvio ventris extinctus est anno aetatis
lxiii. Ossaque eius in urna aurea conlocata et in foro sub columna
posita solusque omnium imperatorum intra urbem sepultus.
269 Adrianus Italicae Spania natus
consubrinae Traiani filius regnavit ann. xxi. Hic pene nil profuit rei
publicae, nisi quod dudum subversas Alexandriam et Hierusolymam propriis
reparavit expensis nonnullisque in locis publica relaxavit tributa.
270 Hierusolimam si quidem suo de nomine Eliam appellans
nulli Iudaeorum ingredi permisit. Nam claret eum invidum factis Traiani, quia
mox ei successit, ilico nulla faciente necessitate exercitum ad se revocans
Mesopotamiam Assyriamque et Armeniam Persis reliquid, Eufratem fluvium finem
terminumque inter Parthos Romanosque constituens. Quo regnante Aquila Ponticus
scripturas de Hebreo transtulit. Adrianus morbo apud Baias faciente obiit.
271 Antoninus cognomento Pius cum suis liberis Aurelio
et Lucio regnavit ann. xxii m. iii. Et si non profuit quicquam Antoninus,
nullam tamen lesionem eius res publica sensit. Defunctus est duodecimo urbis
miliario, in villa sua Lorio nuncupata, anno aetatis septuagesimo sexto.
272 Marcus Antoninus, qui et Verus, et
Lucius Aurelius Commodus affinitate coniuncti aequo iure imperium
administraverunt. E quibus iunior contra Parthos arma movens magna egit
et fortia Seleuciamque urbem eorum cum quadringenta milia pugnatorum cepit, e
quibus cum magna gloria triumphavit. Senior vero multis bellis sepe interfuit
sepiusque per duces suos triumphum revexit, maxime de gente Quadorum. Sed unus
in Alteno apoplexiam passus defunctus est, alter in Pannonia morbo periit.
273 Commodus, filius Antonini, regnavit ann. xiii
magnumque triumphum de gente revexit Germanica et post haec in domo Vestiliani
strangulatus defecit.
274 Helvius Pertinax maior sexagenario
cum praefecturam ageret, ex senatus consulto imperator creatus regnavit m. vi. Hic
etenim obsecrante senatu ut uxorem suam Augustam filiumque Caesarem appellaret,
'sufficere', inquid, 'debet quod ego ipse invitus regnavi, cum non merer.'
Nimis aequissimus omniumque communis, quem Iulianus iuris peritus in palatio
eius peremit ipseque postea a Severo occisus est.
275 Severus genere Afer Tripolitanus regnavit an. xviii
ultusque occisionem Pertinacis in Iuliano, se quoque Pertinacem appellavit. Hic
etenim Parthos et Adiabennos contra Romaniam insurgentes mirabiliter superavit.
Arabas quoque interiores ita cecidit ut regionem eorum Romanam provinciam
faceret. Sic quoque triumphans Parthicus, Arabicus et Adiabennicus dictus est.
276 Hoc regnante Samaritis quidam Symmachus Iudaeorum
factus proselitus item divinas scripturas ex Hebreo sermone Greca lingua
transfudit suamque condidit editionem. Post quem pene tertio anno secutus Theodotion Ponticus item suam in
eodem opere editionem scripturarum conposuit. Brittanicum bellum exortum, unde
Severus mirabiliter triumphavit.
277 Antoninus cognomento Caracalla,
filius Severi, regnavit ann. vii. Nam ideo hoc nomen nanctus est eo
quod eiusdem vestium genere Romae de manubiis erogans sibi nomen Caracalla et
vesti Antoniana dederit. Sub hoc iterum editio scripturarum divinarum,
quam quintam nominamus, in Hiericho in doleo reperta est. Hic etenim imperator,
dum contra Persas movit procinctum, Osroene Edessa defunctus est.
278 Macrinus praefecturam agens
praetorianam imperator creatus est regnavitque anno uno occiditurque
Archilaide.
279 Marcus Aurelius Antonini Caracallae filius
templique Heliogabali sacerdos imperator factus regnavit ann. iiii. Emmaus in
Iudaea constructa et Nicopolim nominata. Tunc et Africanus egregius temporum
scriptor pro ipsa legationem suscepit ad principem. Sed imperator, dum nullum
genus obscenitatis in regno suo quod non faceret praetermittebat, occisus est
tumultu militari.
280 Alexander Mamae filius ignobilis
fortunae existens adhuc iuvenis regni moderatione suscepit moxque contra Xersen
regem Persarum arma arripiens mirabiliter de Parthorum spoliis triumphavit. Sub
huius item imperio in Nicopolim Actiacam, id est Epiro, editio quae sexta
dicitur divinarum scripturarum in dolio reperta est. Ipseque Mogontiaco tumulto
occiditur militari, cui successit Maximinus ex corpore militari in regno.
281 Maximinus genere Gothico, patre Micca Ababaque
Alana genitus matre, sola militum voluntate ad imperium concedens, bellum
adversus Germanos feliciter gessit, indeque revertens, contra Christianos
movens intestino proelio, vix tres annos regnans, Aquileia a Puppieno occisus
est.
282 Gordianus ammodo puer imperator
factus vix regnavit sex annos. Hic etenim mox Romae ingressus est, ilico
Puppienum et Albinum, qui Maximino occidentes tyrannidem arripuissent, occidit,
Ianumque geminum aperiens ad Orientem profectus Parthis intulit bellum, indeque
cum victoria revertens fraude Philippi praefecti praetorii haut longe a Romano
solo interfectus est.
283 Philippus in imperio impudenter
ingressus est regnavit ann. vii. Hic etenim filium suum idem Philippum
consortem regni fecit ipseque primus omnium imperatorum Christianus effectus
est tertioque anno imperii sui festivitatem Romanae urbis, millesimo anno quod
expleverat, caelebravit urbemque nominis sui in Thracia, que dicebatur
Pulpudeva, Philippopolim reconstruens nominavit.
284 Decius e Pannonia inferiore Budalie natus occisis
Philippis utrisque regnavit an. uno et mensibus tribus, armaque in Christianos
erecta ob Philipporum nominis odium. Ipse bellantibus Getis cum filio
suo crudeli morte occubuit Abritto.
285 Gallus et Volusianus regnaverunt
ann. ii m. iiii. Hi cum adversum Emilianum, qui in Moesia res novas
moliebatur, ex urbe profecti essent, in Foro Flamminii interfecti sunt.
286 Emilianus vero tertio mense invasae
tyrannidis extinctus est.
287 Valerianus et Gallienus, dum unus in
Retia a militibus, alter Romae a senatu in imperio levarentur, regnaverunt an.
xv. Valerianus si quidem in Christianos persecutione commota statim a
Sapore rege Persarum capitur ibique servitute miserabili consenescit. Gallienus
illius exitum cernens Christianis pacem dedit. Sed dum nimis in regno
lasciviret nec virile aliquid ageret, Parthi Syriam Ciliciamque vastaverunt,
Germani et Alani Gallias depraedantes Ravennam usque venerunt, Greciam Gothi
vastaverunt, Quadi et Sarmatae Pannonias invaserunt, Germani rursus Spanias
occupaverunt. Idcirco Gallienus Mediolani occisus est.
288 Claudius regnavit ann. i m. viiii, qui Gothos iam
per xv annos Illiricum Macedoniamque vastantes bello adortus incredibili strage
delevit, scilicet ut in curia ei cIypeus aureus et in Capitolio statua aurea
poneretur. Occisusque Sirmium est.
289 Post cuius mortem Quintilius frater eius a senatu
Augustus appellatus octavo decimo imperii sui diae Aquilaeia occisus est.
290 Aurelianus Dacia Ripense oriundus
regnavit an. v m. vi. Qui mox Tetricum apud Catalaunos prodente
exercitum suum Gallias recepit, expeditioneque facta in Danubium Gothos magnis
proeliis profligavit cultoresque divini nominis persecutus est. Odenathus
Palmyrenus ante ipsum collecta rusticorum manu Persas de Mesopotamia expellens
ipse ea loca invaserat. 291 Quem uxor sua occisum Orientis
tenebat imperium; contra quam expiditionem suscipiens Aurelianus apud Hymmas
vicino Antiochiae superavit Romaeque in triumpho suo vivam perduxit, ac dehinc
secundo arripiens expeditionem inter Byzantium et Heracleam in Caeno Frurio
viae veteris occiditur.
292 Tacitus regnavit ann. vi. Quo
occiso apud Pontem suscepit imperium Florianus tenuitque diebus lxxxviii. Similiterque
et ipse apud Tharso interfectus est.
293 Probus regnavit an. vi m. iiii. Hic
etenim Gallos et Spanos vineas habere permisit. Quo tempore Saturninus magister
militum, dum ad restaurationem Antiochenae civitatis missus fuisset, arrepta
ibidem tyrannide mox oppressus est et Appamiae interfectus. Ipse quoque
imperator Probus tumultu militari Sermio in turre quae vocatur Ferrata occisus
est.
294 Carus cum filiis Carino et
Numeriano regnavit an. ii, oriundus Narbona Galliae. Hic admirabiliter
pene omnem Persidam vastatam novilissimas eorum urbes occupavit Cochem et
Ctesifonfem. Bellum Sarmaticum feliciter superavit. Ipse quoque Carus super
Tigridem amnem dum castra metaret, fulmine ictus occubuit.
295 Numerianus autem oculorum dolore tentus dum in
lecticula veheretur, soceri sui Apri insidiis occisus fetore cadaveris vix
tertio die est agnitus. Carinus vero apud Margum in proelio victus occiditur.
296 Dioclitianus Delmata, scribe
filius, imperator electus regnavit ann. xx. Hic etenim mox in regno
levatus est, ilico Aprum in militum contione percussit, iurans sine suo scelere
illum Numerianum interemisse. Et mox in consortio suo Maximianum Herculium
ascivit. Qui Maximianus rusticorum multitudine oppressa, quos Bacaudas dicunt,
pacem Galliis reddidit. 297 Quo tempore Carausius sumpta
purpura Brittanias occupaverat, Narseus rex Persarum Horienti bellum intulerat,
Quinquegentiani Africam infestaverant, Achilleus Egyptum invaserat. 298 Ob quae Constantius et Galerius Maximianus Caesares
adsumuntur in regno. Quorum Constantius Claudii ex filia nepus fuit,
Galerius in Dacia non longe a Serdica natus. Atque ut eos Dioclitianus etiam
adfinitate coniungeret, Constantius prevignam Herculii Theodoram accepit, ex
qua et sex liberos procreavit; Galerius autem Valeriam Dioclitiani filiam
accepit, utrique pristino matrimonio repudiantes. 299 Carporum si quidem
gens tunc devicta et in Romanum solum translata est. Tunc etenim primus
omnium imperatorum Dioclitianus adorari se ut deum praecepit et gemmas vestibus
calciamentisque inseruit diademaque in capite, cum ante eum omnes clamidem
tantum purpuream, ut a privatis discernerentur, habebant et ut ceteri iudices
salutabantur. 300 Adsumpta ergo unusquisque principum
expeditione Dioclitianus Aegypti tyrannum octavo mense devictum provinciam
cunctam subegit. Maximianus Herculius in Africa Quinquegentianos exsuperavit. Constantius
iuxta Lingonas una die lx milia Alamannorum cecidit. 301
Galerius Maximianus victus primo proelio a Narseo ante carpentum Dioclitiani
purpuratus cucurrit. Qua verecundia conpunctus secundo viriliter dimicavit,
superavit Narseum, uxores eius abegit ac liberos, et condigno honore a
Dioclitiano susceptus est. 302 Post quam victoriam
mirabiliter Dioclitianus et Maximianus Romae triumphaverunt antecedentibus sibi
liberis uxoribusque regis Persarum praedaque illa ingenti gentium diversarum.
Sic quoque concitata persecutione in Christianos Dioclitianus . . . . . . . . .
. . . . . .
303 . . . . . . . . . . . . . . . Cappadociamque
defunctus est Constantius.
304 Iulianus apostata regnavit an. uno m. viii,
relictaque Christianitate ad idolorum cultura conversus est multosque blanda
persecutione inliciens ad sacrificandum idolis conpulit. Ipse si quidem vir
egregius et rei publicae necessarius Parthis ingenti apparatu intulit bellum.
Vbi proficiscens Christianorum post victoriam sanguinem diis suis votavit
nonnullaque Parthorum oppida in deditione accepit multaque vi populatus est,
castraque aliquandiu apud Ctesifontem habuit. 305 Vnde
egressus, dolo cuiusdam transfugae in deserta perductus, cum vi sitis, ardore
solis confectus periret exercitus, ipse tantorum discriminum anxius, dum per
vasta deserti incautius evagatur, ab obvio quodam hostium equite conto ilia
percussus interiit anno aetatis suae trecesimo tertio. Post quem sequenti diae
ab exercitu Iobianus primicerius domesticorum in regno ascitus est.
306 Iobianus regnavit menses octo. Qui
mox rerum necessitate conpulsus Nitzibim et magnam Mesopotamiae partem Sapori
Parthorum regi contradedit ipseque odore prunarum offucatus defunctus est
Dadasthanae anno aetatis xxxiii.
307 Valentinianus et Valens regnaverunt
ann. xiii m. v. Nam Pannones erant Cibalenses utrimque germani. In
Nicomedia tribunatum Valentinianus agebat, qui imperator creatus fratrem
Valentem consortem regni adsumpsit. Ipse vero egregius et Aureliani similis
moribus, nisi quod severitatem eius nimiam et parcitatem quidam crudelitatem et
avaritiam causabantur. Relicto germano Orientali in regno, ipse Esperium
tenuit. 308 Quo tunc regnante alter Valentinianus in
Brittania tyrannidem adsumens in continenti oppressus est. Constantinopolim
quoque Procopius quidam contra Valentem insurgens nihilque praevalens urbe
egreditur, et in Frygiam Salutariam tyrannizans extinctus est, multique partis
Procopianae caesi atque proscripti. Valens ab Eudoxio Arrianorum episcopo suasus et baptizatus contra
orthodoxos infestus insurgit. 309 Gratianum filium suum
Valentinianus Ambianis imperatorem constituit, quem habuit de Severa priore iugale,
et contra Saxones Burgutionesque, qui plus lxxx milia armatorum primum Reni in
limbo castra metassent, movit procinctum, sed apoplexia subito et sanguinis
eruptione Bregitione defunctus est.
310 Tunc Gratianus Valentiniano fratre de Iustina
secunda uxore natu in regno consortem adsumit. Nam Valentinianus senior dudum
laudante Severa uxore sua pulchritudine Iustinae sibi eam sociavit in
matrimonio legesque propter illam concessit, ut omnes viri, qui voluissent,
inpune bina matrimonia susciperent, quia ideo populosas fore gentes, quia hoc
apud eos solemne est et multarum uxorum unus maritus auditur. 311
Acceptaque ergo, ut diximus, Valentinianus Iustina edidit ex ipsa quattuor
filios, Valentinianum supra dictum imperatorem et Gratam Iustamque et Gallam.
De qua Galla dehinc Theodosius imperator Flacilla defuncta, quae Archadium
Honoriumque pepererat, Placidiam generavit, quae mater fuit moderni
Valentiniani iunioris imperatoris. Sed nos ad propositum redeamus.
312 Valens imperator lege data ut monachi militarent,
nolentesque iussit interfici. Quando et Theodosius Theodosii imperatoris postea
pater multique nobilium occisi sunt Valentis insania. Gratianus imperator
Alamannorum plus xxx milia apud oppidum Argentarium Gallie in bello prostravit
Galliasque pacavit. 313
Gens Hunnorum super Gothos inruens certos ex ipsis subiugat, alios fugat. Qui
venientes in Romania sine armorum suscepti depositione per avaritiam ducis
Maximi fame conpulsi rebellare coacti sunt, superatisque Romanis in
congressione funduntur in Tracias. 314 Contra quos Valens
ab Antiocia exire conpulsus in Thraciam proficiscitur, ibique lacrimabili bello
commisso imperator sagitta saucius in casa deportatur vilissima, ubi superuenientibus
Gothis igneque supposito incendio concrematus est. Gothi vero occiso imperatore
iam securi ad urbem properant Constantinopolitanam, ubi tunc Dominica Augusta
Valentis uxor multa pecunia plebi largita ab urbis vastatione hostes submovit
regnumque cognatis, usque dum ille Theodosium ordinasset, fideliter
viriliterque servavit.
315 Theodosius Spanus, Italicae divi Traiani civitatis
a Gratiano Augusto apud Sirmium post Valentis interitum factus est imperator,
regnavitque an. xvii; veniensque Thessalonica ab Acolio sancto episcopo
baptizatus est ammodumque religiosus ecclesiae enituit propagator rei
publiceque defensor eximius. Nam Hunnos et Gothos, qui eam sub Valente
defetigassent, diversis proeliis vicit atque a prava vastatione conpescuit. Cum
Persis quoque petitus pacem pepigit. 316 Maximum autem
tyrannum, qui Gratianum interficerat et sibi Gallias vindicabat, apud
Mediolanum una cum Valentiniano imperatore adgrediens ab Oriente, clausit cepit
occidit. 317 Eugenium quoque tyrannum atque Arbogasten
divino auxilio praeditus vicit, deletis eorum decem milibus pugnatorum. Hic
etenim Eugenius confisus viribus Arbogasti, postquam apud Viennam Valentinianum
extincxerat, regnum invasit, sed mox simul cum vita imperium perdidit. Nam
occiso Arbogaste desperans sua se manu peremit. 318 Omnesque inimicos
Theodosius superatos in pace rebus humanis apud Mediolanum excessit utramque
rem publicam utrisque filiis quietam relinquens. Corpus eius eodem anno
Constantinopolim adlatum atque sepultum.
319 Archadius et Honorius fratres filii
Theodosii imperatoris utrumque imperium divisis tantum sedibus tenere
coeperunt, id est Archadius senior Constantinopolitanam urbem, Honorius vero
Romanam. Tunc Rufinus patricius Archadio principi insidias tendens Halaricum
Gothorum regem, ut Grecias devastaret, missis clam pecuniis invitavit. Porro
detectus Rufinus ab Italiae militibus et Archadio cum Gaina comite missus, ante
portas urbis detruncatus est caputque eius et dextera manus Constantinopolim ad
ludibrium circumductum uxoremque eius exulatam opes cunctas Eutropius spado
promeruit. 320 Gildo tunc Africae comis a Theodosio dudum
ordinatus, ac si iuvenilem regnum utrumque despiciens, sibi velle coepit
Africam optinere et a fratre proprio Mascezel dum se vidisset detectum
oppressionique vicinum, propria se manu peremit. Gaina vero supra
nominatus comis Constantinopolim civile bellum commovens totam urbem igni
ferroque turbavit fugiensque Hellisponto piratico ritu vivebat. Contra quem
navali proelio dato multi Gothorum eius extincti. Ipse quoque bello evadens mox
tamen capite plectitur. 321 Post cuius oppressionem Isauri
per montem Tauri discursantes ingens dispendium rei publicae inportarunt.
Contra quos Narbazaicus directus maius continuo rependit incommodum. Hesperia
vero plaga in regno Honorii imperatoris primum Radagaisus Scytha cum ducenta
milia suorum inundavit. Quem
Huldin et Sarus Hunnorum Gothorumque reges superantes omnes captivos, quos
retulerant, singulis aureis vendiderunt. 322 Stilico vero
comis, cuius duae filiae Maria et Hermantia singulae uxores Honorii principis
fuere et utraeque virgines sunt defunctae, spraeto Honorio regnumque eius
inhians Alanorum Suavorum Vandalorumque gentes donis pecuniisque inlectas
contra regnum Honorii excitavit, Eucherium filium suum paganum et Christianis
insidias molientem cupiens Caesarem ordinare. Qui cum eodem filio suo detecto
dolo occisus est. Quo anno et Archadius Orientalis imperator, regnans post
obitum patris ann. xiii, defunctus est.
323 Theodosius iunior Archadii filius
loco patris successit in imperio, aduliscens egregius, regnavitque an. xliii.
Halaricus rex Vesegotharum vastatam Italiam Romam ingressus est opesque Honorii
Augusti depraedatas Placidiam sororem eius duxit captivam, quam post haec
Atauulfo successori suo, in matrimonio ut acciperet, delegavit. 324
Constantinus tunc quidam Gallias occupatas invasit imperio filiumque suum Constantem
ex monacho Caesarem ordinavit. Sed mox ipse apud Arelatum, filius eius apud
Viennam regnum cum vita amiserunt. 325 Itemque eorum exitu
inmemores Iobinus et Sebastianus ibi in Galliis tyrannide moliuntur, sed et
ipsi ilico esse desierunt. Haeraclianus post haec cum septingentis et tribus
navibus armatis ad urbem Romam depraedandam advenit; contra quem Marinus comis
egressus sic eum perterruit, ut tantum cum una nave Chartagine fugiret, ubi mox
ingressus interfectusque est. 326 Valia rex Vesegotharum
facta pace cum Honorio Placidiam sororem eius reddidit, quam Constantio
patricio, qui eam revocaverat, in matrimonio iungens Honorius rebus humanis
excessit. Maximus et Iovinus de Spanias ferro vincti abducti atque interfecti
sunt. 327 Iohannes vero Honorio defuncto regnum
occidentalem invasit. Contra quem Placidia creatam Augustam et Valentinianus
filius eius Caesar diriguntur. Quem et dolo potius Asparis et Ardaburis
quam virtute Aetii superant. 328 Occisoque Iohanne tyranno
Valentinianus Rauenna imperator a patruele Theodosio ordinatur. Cuius germana
Honoria dum ad aulae decus virginitatem suam cogeretur custodire, clam misso
clientulo Attilam Hunnorum regem invitat in Italia. Cumque veniente Attila votum
suum nequivit explere facinusque, quod cum Attila non fecerat, cum Eugenio
procuratori suo committit. Quam ob rem tenta a germano et in Constantinopolim
Theodosio principi destinata est. 329 Post haec iii anno
Valentinianus imperator a Roma Constantinopolim ob suscipiendam in matrimonio
Eudoxiam Theodosii principis filiam venit datamque pro munere soceri sui totam
Illyricum celebratis nuptiis ad sua regna cum uxore secessit. 330
Africana provincia per Bonifatium comitem Vandalis tradita et a Romano iure
subtracta est, quia Bonifatius, dum in offensa Valentiniani venisset, malo
publico se defendere voluit invitatoque ab Spaniis Gizerico Vandalorum rege
dolum quod conceperat peperit. 331 Hunnorum rex Attila
iunctis secum Gepidas cum Ardarico, Gothosque cum Valamir, diversasque alias
nationes suis cum regibus, omnem Illyricum Traciamque et utramque Daciam,
Mysiam et Scythiam populatus est. Contra quem Arnegisclus magister militum
Mysiae egressus a Marcianopolim fortiter dimicavit, equoque sub se decidente
praeventus est, et nec sic quiescens bellare, occisus est.
332 Marcianus imperator regnavit an. vi
m. vi. Hic etenim mox defuncto Theodosio in regno ascitus Pulcheriam
germanam Theodosii, quae in palatio iam matura mulier virginitatem servaverat,
in matrimonio adsumens regnum quod delicati decessores prodecessoresque eius
per annos fere sexaginta vicissim imperantes minuerant, divina provisione sic
reparavit ut exultatio ingens cunctis adcresceret. 333 Nam
cum Parthis et Vandalis omnino infestantibus pacem instituit, Attilae minas
conpescuit, Novades Blemmesque Ethiopia prolapsos per Florum Alexandrinae urbis
procuratorem sedavit et pepulit a finibus Romanorum, obitumque Attilae et
Zenonis Isauri interitum, antequam moriretur, felix conperit infelicium;
omniumque inimicorum suorum colla domini virtute calcans sexto anno sextoque
mense regnans in pace quievit. 334 Valentinianus autem
occidentalis imperator dolo Maximi patricii, cuius etiam fraude Aetius
perierat, in campo Martio per Optilam et Thraufistilam Aetii satellites iam
percusso Eraclio spadone truncatus est. Imperium quoque eius idem Maximus invasit tertioque tyrannidis suae
mense membratim Romae a Romanis discerptus est. Gizericus tunc rex Vandalorum
ab Eudoxia Valentiniani uxore invitatus ex Africa Romam ingressus est eamque
urbem rebus omnibus expoliatam eandem Eudoxiam cum duabus filiabus secum in Africa rediens duxit.
335 Leo Bessica ortus progeniae Asparis
patricii potentia ex tribuno militum factus est imperator. Cuius nutu mox loco
Valentiniani apud Ravennam Maiorianus Caesar est ordinatus, qui tertio necdum
anno expleto in regno apud Dertonam occiditur locoque eius sine principis iussu
Leonis Severianus invasit; 336 sed et ipse tyrannidis sui
tertio anno expleto Romae occubuit. Tunc Leo Anthemium divi Marciani
generum ex patricio Caesarem ordinans Romae in imperio distinavit Bigelemque
Getarum regem per Ardaburem Asparis filium interemit. 337
Basiliscum cognatum suum, id est fratrem Augustae Verinae Africam dirigens cum
exercitu, qui navali proelio Chartaginem saepe adgrediens ante ea victus
cupiditate pecuniis vendidit regi Vandalorum, quam in Romanorum potestatem
redigeret. 338 Asparum autem patricium cum filiis
Ardaburem et Patriciolum Zenonis generi sui instinctu in palatio trucidavit
occisoque Romae Anthemio Nepotem filium Nepotiani copulata nepte sua in
matrimonio apud Ravennam per Domitianum clientem suum Caesarem ordinavit. Qui
Nepus regno potitus legitimo Glycerium, qui sibi tyrannico more regnum
inposuisset, ab imperio expellens in Salona Dalmatiae episcopum fecit.
339 Sic quoque Leo Leonem iuniorem ex Ariagne filia
nepotem suum in imperio ordinans Orientale anno regni sui sexto decimo obiit.
340 Leo iunior mox paucis mensibus
puerilem, ordinante tamen patre, rexisset imperium, manu sua genitorem suum
Zenonem coronans imperatoremque constituens rebus humanis excessit.
341 Zenon natione Isaurus gener Leonis
imperatoris regnavit ann. xvii. Hic etenim dum processibus Chalcedona
degeret, subito Verina Augusta socrus sua fratrem suum Basiliscum in imperio
inducens Augustum in urbe appellavit. 342 Quod conperiens
Zeno Chalcedona sine aliqua rei publicae lesione Isauriam secessit, malens se
solum cum Ariagne Augusta exulari quam sui causa rei publicae aliquid ex bellis
civilibus incommodum provenire. Quod Basiliscus cognoscens Zenonisque fugam
laetatus Marcum filium suum Caesarem ordinavit. Qui perfidia Nestoriana
inflatus multa contra ecclesiam temptavit protinus agere; sed volente deo ante
inflatus crepuit quam penitens stare potuerat. 343 Nam
revertens Zenon rursus in regno proprio et eum et patrem et matrem in exilio
oppidi Lemni provinciae Cappadociae destinavit. Vbi quia caritas dei et proximi
in illos refrixerat, frigore consumpti sunt vitaque cum regno amiserunt.
344 Parte vero Esperia Nepotem imperatorem Orestes fugatum
Augustulum suum filium in imperium conlocavit. Sed mox Odoacer genere Rogus
Thorcilingorum Scirorum Herolorumque turbas munitus Italiam invasit
Augustulumque imperatorem de regno evulsum in Lucullano Campaniae castello
exilii poena damnavit. 345 Sic quoque Hesperium regnum
Romanique populi principatum, quod septingentesimo nono urbis conditae anno
primus Augustorum Octavianus Augustus tenere coepit, cum hoc Augustulo periit
anno decessorum regni imperatorum quingentesimo vicesimo secundo, Gothorum
dehinc regibus Romam tenentibus. 346 Theodoricus autem
Triarii filius cognomento Strabo rex Gothorum ascitis suis usque ad Anaplum
quarto urbis milio armatus advenit; nulli tamen Romanorum noxius continuo
reversus porro Inlyricum properans dum inter suorum moventia plaustra
progreditur, iacentis super carpentum teli acumen paviscentisque equi sui
inpulsione fixus transverberatus interiit et rei publicae diem festum morte sua
donavit. 347 Valamero rege Gothorum in bello Scirorum
defuncto Theodemir in regno fratris successit cum Vidimero fratre et filio
Theodorico. Sed missa sorte Vidimero cum Vidimero filio partes Hesperias,
Theodemir cum filio Theodorico Illyricum Thraciasque vastandas obvenit.
Relictaque ergo Pannonia alter Italiam, alter Illyricum suscepit populandum;
sed utrique reges mox sortita loca ingressi sunt, ilico rebus humanis excedunt,
Vidimer Italia, Illyrico Theodemir. Relictis filiis decesserunt, quorum Vidimer
ab Italis proeliis victus, ad partes Galliae Spaniaeque omissa Italia tendit;
348 Theodoricus vero Zenonis Augusti humanitate pellectus
Constantinopolim venit, ubi magister militum praesentis effectus consulis
ordinarii triumphum ex publico dono peregit. Sed quia tunc, ut diximus, Odoacer
regnum Italiae occupasset, Zenon imperator cernens iam gentes illam patriam
possidere, maluit Theodorico ac si proprio iam clienti eam committi quam illi
quem nec noverat. Secumque ita deliberans, ad partes eum Italiae mandans,
Romanum illi populum senatumque commendat. 349 Obansque rex gentium et consul Romanus
Theodoricus Italiam petiit magnisque proeliis fatigatum Odoacrum Ravenna in
deditione suscepit. Deinde vero ac si suspectum Ravenna in palatio
iugulans regnum gentis sui et Romani populi principatum prudenter et pacifice
per triginta annos continuit. Illus autem Isaurus, magister officiorum et
Zenoni imperatori in privata vita amicissimus caritateque coniunctus, dum
secreto in detractionem Ariagnes Augustae cum eius viro locutus est, in zelo
Augustum concitavit. 350 Qui deliberans eam perimere uni
suorum rem tacite demandavit. Quod dum ille agere nititur, cuidam cubiculariae
prodit scelus eadem nocte facturum. Regina scelus cognovit suoque in lectulo
eandem qui rem suggesserat conlocatam in episcopio ad Acacium neminem scientem
subterfugit. 351 Posteraque diae Zeno rem aestimans
perpetratam, dum, lucto quodam quasi gerens, neminem suscipit, Acacius
episcopus ingressus et facti arguit impietatem veniaeque fidem exposcit
Augustamque suspicionis innoxiam compromittit acceptamque fidem veniae pactione
Augusta revertitur. Secumque dum crebro deliberat, qua sorte de inimico suo
exigat ultionem, nanctam (ut opinata est) oportunitatem uni suorum mandat in
abditis stanti, ut Illo a se recedenti perimeret. Qui parens praeceptis reginae, dum avidus ferit
in capite ense, non cervices, ut cupiebat, sed aurem illius amputavit.
352 Quod periculum evadens Illus mox ab urbe recedens
Zenonique infestus Orientem invasit. Contra quem Leontius directus ab ipsoque
pellacibus verbis iniectus diademam arripuit simulque Leontius et Illus rei
publicae inimici effecti tyranni in partes Syriae et Isauriae dibacchantur
additoque super solito Isauris dono omnes simul conspirant contra Zenonem,
cuius thesauros in Papirio castello monitissimo repertos desaeviunt.
353 Sed non post multum ab exercito Zenonis in eodem
castello capti decollatique sunt et capita eorum Constantinopolim adlata
praefixaque astilibus tabuerunt. Sic quoque Zenon superatis inimicis
suis in bona pace quievit.
354 Anastasius ex silentiario subito ab Ariagne Augusta
in imperio sumptus simulque imperator et maritus innotuit, regnavitque ann.
xxvii m. ii. Contra quem Isauri dum sibi quod illis tyrannus ille adiecerat
donativum et Zenon reconciliationis gratia invitus largierat ab isto
fraudantur, arma arripiunt. 355 Consertoque proelio iuxta
Cotziaium Frygiae civitatem castra metati pene per sex continuos annos rei
publicae adversantur; ubi et Lilingis, eorum et in bello et in consilio
praevius, quamvis pedibus ob corporis debilitate signis, eques tamen in bello
acerrimus, dum peremptus fuisset, omnes Isauri fugierunt atque dispersi sunt et
devicti et perquaquam exilio relegati urbesque eorum nonnullae solo usque
prostratae. 356 Variis namque sub Anastasio milis proeliis
fatigatus et nunc Illyrico cum Saviniano et Mundone ad Margum, nunc cum Pumpeio
ad Adrianopolim, nunc cum Aristo ad Tzortam, nunc cum Parthis in Syriam, ut
omittam intestina clade et pugnas in foro regiae civitatis, ad postremo contra
Italiam plus piratico quam publico Marte concertans, frustratus est. 357 Sed et quod
plus fuit dolendum, contra ultimum suum famulum Vitalianum de Scythiam per sex
annos civile bellum extraxit. Is si quidem Vitalianus cum lx milibus
armatorum tertio pene non rei publicae sed regi infestus accedens multa
suborbana regiae urbis praedis spoliisque adtrivit. 358
Contra quem dum Hypatius nepus Caesaris cum exercitu numeroso pugnaturus
egreditur, ante ab Hunnis auxiliaribus capitur et Vitaliano mula insedens
turpiter venditur, antequam aperto proelio parte adversa sese inimicum
ostenderet. Post quem item Rufinus Alathortque mag. mil. saepe superati, saepe
inrisi ab eo et spreti sunt. 359 Sic quoque diversis
partibus inimicorum vallatus agminibus Anastasius saepe congemuit nullique
tamen meruit inimicorum suorum vindictam audire; sicut nec ipse ecclesiae iura
servavit, immo maerens et furens maior octogenario aetatis anno regnique
vicesimo et octavo rebus humanis excessit, contritaque res publica vix Iustino
ei succedente quantolum respiravit.
360 Iustinus ex comite scubitorum a senatu imperator
electus ann. regnavit viiii. Qui mox inhiantes regno suo Amantium praepositum
palatii, Andream et Misahel et Ardaburem cubicularios sentiens aflixit. Nam Amantium et Andream ferro
truncavit, Misahelu et Ardaburem Serdica in exilio misit. Theocritum quoque
satellitem Amantii, quem idem Amantius ad regnandum clam praeparaverat,
conpraehensum carceratumque saxis contusit ingentibus salsumque in gurgite
iacuit, sepultura cum imperio, cui inhiaverat, eum privans; 361
foedusque cum Vitaliano percussit et ad se evocitum magistrum militum
praesentis et consulem ordinarium fecit; quem rursus in suspicionem habens
facti prioris xvi vulneribus in palatio cum Celeriano et Paulo satellitibus
effosum peremit. 362 Hic quoque imperator ante
quarto mense obitus sui, senectute sua consulens et rei publicae utilitatibus,
Iustinianum ex sorore sua nepotem consortem regni successoremque imperii
ordinans, rebus humanis excessit.
363 Iustinianus imperator regnat iam iubante domino
ann. xxiiii. Qui ut sceptris genio a suo avunculo mancipatus est, mox Parthos
bella moventes destinato exercitu conpescuit et fines proprios tutans Parthorum
saepe multos adflixit. Postea vero facientibus peccatis in die sabbati sancti
paschae inito certamine, exercitui et non ducis instinctu in fluvio Eufrate,
fugiens Parthos, Romanus numerosus ruit exercitus. Illyricumque saepe ab
Herulis Gipidisque et Bulgaris devastantibus per suos iudices frequenter
obstitit viriliterque cecidit. 364 Post haec Hypatium
Pompeiumque regni sui insidiatoribus coacta civili manu circum ingressis et
Hypatio torque aureo redemito pro diademate locoque imperatoris iam occupante,
Pompeium vero sub clamidem luricatum et iam palatio invadentem, utrumque
detentum ante fores palatii captum catenatumque discussit amputatisque eorum
capitibus ante eos fecit imperium perdere quam haberent. Sociosque eorum, qui
evaserant a caede, proscriptos, veluti grande hoste prostrato de manubiis
triumphavit. 365 Eodemque anno post diuturnum immanemque laborem,
quod contra Parthos Romanorum fuisset gestum sudoribus, per Rufinum patricium
perque Hermogenem magistrum officiorum et utrumque legatum directum a principe
pax depicta est foedusque initum et munera ab utroque sibi invice principe
distinata. 366 Mox quoque soluto de Orientali parte
exercitu eundem ductorem, quem dudum Orienti transmiserat, elegit Belesarium,
cui numerosos fortissimosque milites deputatis ad australem plagam contra
Vandalos mittit. Quo favente deo qua venerat facilitate, ea celeritate Vandalos
superavit, Lybiamque ad corpus totius rei publicae iungens, Gelimer regem
opesque Chartaginis in urbe regia principi spectante populo optulit. Cuius notu remuneratus consulque
ordinarius mox designatus, de manubiis Vandalicis Belesarius triumphavit.
367 In Italia vero Theodorico rege
defuncto Athalaricus nepus eius ipso ordinante successit, octo annos quamvis
pueriliter vivens matre tamen regente Amalasuentha degebat, quando et Gallias
diu tentas Francis repetentibus reddidit. 368
Mortuoque Athalarico mater sua Theodahadum consubrinum suum regni sui
participem faciens non post multum ipso iubente occisa est. Et quia dudum se
suoque filio commendaverat principi Iustiniano, is mortem eius audiens doluit nec
passus est inultum transire. Sed mox eundem ducem belli, qui Poenorum domitor
fuerat et de opibus Vandalicis triumphans adhuc in fascibus erat, agmini
diversarum praeponens nationum ad partes Hesperias destinavit. 369
Qui primo accessu mox Siciliam pervadit duce eius Sinderith superato; ubi dum
aliquantum temporis ob ordinandam patriam resederet, conperit in Africa civilia
bella intestinoque proelio dibacchari. Nam Stotzas pene ultimus militum et
Martini clientulus mag. mil., tyrannidem arripiens auctorque seditiosorum
effectus Cyrillum Marcellum Faram aliosque diversos iudices dolo peremptis in
duce Solomone saeviebat totamque Africam tyrannico ritu vastabat.
370 Emenso ergo Belesarius a Sicilia in Africa pelago
solita felicitate, rebelles fugat, provinciam liberat Solomonemque rursum
Chartagine conlocans Siciliam redit. Vbi mox Evermud Theodahadi Gothorum regis
gener, qui contrarius cum exercitu venerat, cernens prosperitatem consulis
ultro se ad partes dedit victoris hortaturque, ut iam anhelantem suique
adventui suspectam subveniret Italiam. Constructo ergo Belesarius exercitu et
tam navali quam equistri agmine ductans, vallavit Neapolim paucisque diebus eam
obsidens per aquaeductum noctu invasit et tam Gothis qui aderant quam Romanis
rebellantibus interfectis urbem plenissime spoliavit. 371 Quod Theodahadus
animadvertens, Vitiges unum inter alios ductorem exercitus praeponens contra
Belesarium dirigit. 372 Qui Campania ingressus mox ad
campos venisset Barbaricos, ilico exercitus favore, quod contra Theodahadum
suspectum habebat, excepit, et 'quid', inquid, 'vultis?' ad illi: 'tollatur',
inquiunt, 'de medio qui cum sanguine Gothorum et interitu sua cupit scelera
excusari.' Factoque impetu in eo consona voce Vitigis regem denuntiant.
At ille regno levatus, quod ipse optaverat, mox populi vota consentit,
directisque e sociis Theodahadum Ravenna revertentem extinguit. 373
Regnoque suo confirmans, expeditionem solvit et privata coniuge repudiata
regiam puellam Maathesuentam Theodorici regis neptem sibi plus vi copolat quam
amori. Dumque ille novis nuptiis delectatur Ravenna, consul Belesarius Romanam
urbem ingressus est exceptusque ab illo populo quondam Romano et senatu iam
pene ipso nomine cum virtute sepulto confestim vicina occupat loca urbium
oppidorumque monimina. 374
Primaque Getica congressione Hunnila ductante Perusinum ad oppidum superat et
plus quam septem milibus trucidatis reliquos Ravennam usque proturbat. Secundo
vero ipso Vitigis Romanas arces vallante congreditur machinasque illius et
turres, quibus urbem adire temptabat, igne consumptis per anni spatium quamvis
inaedia laborans deludit. 375 Post haec ad Ariminum
persecutus exindeque eum effugatum Ravenna clausum in deditionem suscepit,
atque unus consul dum contra Getas dimicat, pene pari eventu de Francis, qui
cum Theodeperto rege suo plus ducenta milia advenerant, triumphavit. Sed quia
ad alia occupatus alibi noluit implicari, rogantibus Francis pacem concessit et
sine suorum dispendio de fines Italos expulit sumptoque rege et regina simulque
et opes palatii ad principem qui eum miserat reportavit. Sicque intra pauci
temporis spatium Iustinianus imperator per fidelissimum consulem duo regna
duasque res publicas suae dicioni subegit.
376 Quod Parthus conperiens facibusque
invidiae exardescens in Syriam movit procinctum, et Callinicum Soras
Neocaesariamque devastans Anthiochiam venit. Vbi Germanus patricius cum
Iustino filio suo eodemque consule postquam ab Africana provincia remeasset,
dum adventum Parthorum obviare nequit, relicta urbe ad partes secessit
Ciliciae. Persi vero vacuam ab exercitu Anthiochiam nancti populumque per
Orontis alveum ad Seleuciam maritimam cum militibus mixtis fugientem aspiciunt
nec secuntur, sed predas per urbem certatim diripiunt vicinasque urbes et
oppida partim invasa partim pecuniae quantitate multata praetereunt et totius
Cylesyriae bona sibi unius in anni spatium pene Parthus adsumit. 377 Nec sic
quoque recedit, sed iugiter adversum Romanam rem publicum dimicat. Contra
quem Vandalicus Geticusque consul solite distinatur. Qui etsi non ut reliquas
gentes eum edomuit, tamen ut intra suos se fines recollegeret conpulit,
fuissetque et de hac gente felici duci parta victoria, ni clades Italiae, quae
post eius discessum emerserat, celerem ei successorem dedisset Martinum. Qui
etsi viribus inpar, consilio tamen quamvis cum Constantiano coniuncto non
minor, dum resisti contra Parthos non praevalet, ne bella diu teneret, pacem
effecit.
378 Cladem vero quam diximus in Esperia
plaga ut liquidius lector cognoscat, apertius memorabo. Egrediente Belesario
consule ab Italia et ut diximus, rege regina opesque palatii ad principem reportante
Gothi, qui trans Padum in Liguria consistebant, recrudiscentes animos ad bella
consurgunt et ordinato sibi regulo Heldebado militi existunt adversi; contra
quos dum non unius, sed diversorum temptat varius apparatus, illi fortiores
effecti persistunt annique spatio vix emenso Heldebadus interficitur et loco
eius succedit Erarius; 379 qui et ipse vix anno expleto
peremptus est et in regno. Malo Italiae Baduila iuvenis nepus asciscitur
Heldebadi. Qui mox et sine mora Faventino in oppido Emiliae soli proelio
commisso Romanum superavit exercitum; et nec diu post haec item per suos ad
Mucellos annonariae Tusciae feliciter dimicans iudices fugat, exercitum partim
donis, partim blanditiis sibi consociat totamque Italiam cum ipsa Roma pervadit
omniumque urbium munimenta distruens, cunctos senatores nudatos demolita Roma
Campaniae terra transmutat. 380
Contra quem, ut superius diximus, Belesarius de Oriente diregitur cum paucis,
ratus omnem exercitum, quem demiserat, integrum reperire. Et ideo
postquam Ravenna ingressus est nec cum quibus ei obviaret invenit, remensoque
Adriatico mare Epiro revertitur, ubi Iohannes et Valerianus ei coniuncti, dum
in contiones et iurgia concertant, Totila qui Baduila hostile opus in Italia
peragit. Belesarius quoque inpatiens tantae crudelitati navali classe a Sicilia
solvens, per Tyrreni maris aestum Romano portu se recepit statione egressusque
ad urbem quam ut destructam et desolatam adtendit, condoluit, hortansque socios
ad reparationem tantae urbis accingitur. 381 Vbi necdum
vallo circumseptus infestum experitur Totilam, sed solitis victoriis
intrepidus, quamvis cum paucis contra eum egressus, sic effugavit, ut plus
fugientes Tiberi demergerentur quam gladio caderent. Indeque hortatus exercitus regreditur Siciliam,
quatenus et Romae annonae faceret cupiam et vicinus ad fretum Totilanem
turbaret in Campania
commorantem. Sed ut adsolet, rerum mutatio et principum voluntate diversa. 382
Quiescenti in domino Theodora Augusta evocatur ad urbem Belesarius de Siciliam.
Post cuius discessum Totila
securus iterata rabie tradentibus Isauris invadit Romam; et sic sumptis undique
viribus militarique vallatus auxilio ingreditur capitque Siciliam.
383 Contra quem Germanus patricius dum exire disponit cum
exercitu, Mathesuentham Theodorici regis neptem et a Vitigis mortuo derelictam,
tradente sibi principe in matrimonio sumptam, in Sardicense civitate extremum
halitum fudit, relinquens uxorem gravidam, quae post eius obitum postumum ei
edidit filium vocavitque Germanum; qua felicitate sibi Totila conperta totam
pene insultans Romanis devastat Italiam.
384 Africa
vero a Mauris dudum perempto Solomone Stotzas et Iohannes invicem singulari
certamine corruunt; aliusque Iohannis, qui Stotzas iunior dicebatur, suscepta
tyrannide Guntharic mag. militum secum suadet. Qui interfecto Areobinda
iugalem eius neptem imperatoris sibi cupiens sociare praevenitur ab Artabane.
Qui eum in convivio trucidatum neptemque imperatoris ereptam ad urbem principi
dirigit cum honore, simulque ferreis vinculis conligatum ei tyrannum destinavit
Iohannem, qui Stotzam peremptum in eadem successerat tyrannide. 385 Quem in
urbem praefectus discussum manibusque truncatis, ad exemplum ceterorum in
patibulo fixit. Iohannem dehinc patricium cognomine Troglitam Africae
procuratione commissa, Artabanus evocatus mag. militum praesentis accepit
dignitatem. Nec diu intercedente in ipso principe manus inicere gestiens
detectus et conprobatus pietate tamen principale inpunitus permansit et quasi
benivolus contra Totilanem Sicilia cum Liberio patricio properavit. Iohannes
vero in Africana provincia feliciter degens Mauros partis adversae per
Pacificos Mauros superatos, una die decem et septem eorum praefectos extincxit,
pacemque totius Africae iubante domino impetravit.
386 Langobardorum gens, socia Romani regni principibus,
et Theodahadi sororis filiam dante sibi imperatore in matrimonio iungens regi
suo, contra emulos Romanorum Gepidas una die pugna commissa eorum pene castra
pervasit, cecideruntque ex utraque parte amplius lx milia; 387
nec par, ut ferunt, audita est in nostris temporibus pugna a diebus Attilae in
illis locis, praeter illa quae ante hanc contigerat sub Calluce mag. mil. idem
cum Gepidas aut certe Mundonis cum Gothis, in quibus ambobus auctores belli
pariter conruerunt.
388 Hi sunt casus Romanae rei publicae preter instantia
cottidiana Bulgarum, Antium et Sclavinorum. Que si quis scire cupit, annales
consulumque seriem revolvat sine fastidio repperietque dignam nostri temporis
rem publicam tragydiae. Scietque unde orta, quomodo aucta, qualiterve sibi
cunctas terras subdiderit et quomodo iterum eas ab ignaris rectoribus amiserit.
Quod et nos pro capta ingenii breviter tetigimus, quatenus diligens lector
latius ista legendo cognoscat.
|