LIBER
PRIMVS
DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI
PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX
Cum ad imitationem
excellentissimi comparis, qui nostra aetate solus paene principum sapientiae
palmam tenet, ipsa quoque subtili ingenio et sagacissimo studio prudentium
arcana rimeris, ita ut philosophorum aurata eloquia poetarumque gemmea tibi
dicta in promptu sint, historiis etiam seu commentis tam diuinis inhaereas quam
mundanis, ipse, qui elegantiae tuae studiis semper fautor extiti, legendam tibi
Eutropii historiam tripudians optuli. Quam cum auido, ut tibi moris est, animo
perlustrasses, hoc tibi in eius textu praeter immodicam etiam breuitatem
displicuit, quia utpote uir gentilis in nullo diuinae historiae cultusque
nostri fecerit mentionem; placuit itaque tuae excellentiae, ut eandem historiam
paulo latius congruis in locis extenderem eique aliquid ex sacrae textu
Scripturae, quo eius narrationis tempora euidentius clarerent, aptarem. At
ego, qui semper tuis uenerandis imperiis parere desidero, utinam tam
efficaciter imperata facturus quam libenter arripui. Ac primo paulo superius ab
eiusdem textu historiae narrationem capiens eamque pro loci merito extendens,
quaedam etiam temporibus eius congruentia ex diuina lege interserens, eandem
sacratissimae historiae consonam reddidi. Et quia Eutropius usque ad Valentis
tantummodo imperium narrationis suae in ea seriem deduxit, ego deinceps meo ex
maiorum dictis stilo subsecutus sex in libellis superioribus, in quantum potui,
haud dissimilibus usque ad Iustiniani Augusti tempora perueni, promittens, Deo
praesule, si tamen aut uestrae sederit uoluntati aut mihi, uita comite, ad
huiusmodi laborem maiorum dicta suffragium tulerint, ad nostram usque aetatem
eandem historiam protelare.
Vale diuinis domina mater fulta praesidiis celso cum compare tribusque natis
et utere felix.
IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI
INCIPIT HISTORIAE ROMANAE
LIBER PRIMVS
1a Primus in Italia, ut quibusdam placet, regnauit Ianus.
Deinde Saturnus Iouem
filium e Grecia fugiens, in ciuitate, quae ex eius nomine Saturnia dicta est, cuius ruinae actenus cernuntur in finibus Tusciae haut
procul ab Vrbe. Hic Saturnus quia in Italia latuit, ab eius latebra
Latium appellata est. Ipse etenim adhuc rudes populos domos aedificare, terras
incolere, plantare uineas docuit atque humanis moribus uiuere, cum antea
semiferi glandium tantummodo alimentis uitam sustentarent et aut in speluncis
aut frondibus uirgultisque contextis casulis habitarent. Ipse etiam eis nummos
aereos primus instituit. Pro quibus meritis ab indocili et rustica multitudine
deus appellatus est.
Post hunc Picus eius filius, de quo fabulose dicitur, quod a quadam
famosissima maga Circe nomine ob contemptum eius amorem in auem sui nominis sit
mutatus.
Post hunc eius filius Faunus, qui fuit pater Latini, cuius mater Carmentis
Nicostrata creditur Latinas litteras repperisse; quibus regnantibus centum
quinquaginta anni referuntur euoluti.
Regnante tamen Latino, qui Latinam linguam correxit et Latinos de suo nomine
appellauit, Troia a Grecis capta est, cum apud Hebreos Labdon tertium sui
principatus annum ageret et apud Assyrios Tautanes, apud Aegyptios Thous
regnaret, expletis a mundi principio annis quattuor milibus decem et nouem, a
diluuio annis mille dcclxxvii, a natiuitate Abraham et quadragesimo tertio anno
Nini regis Assyriorum annis dcccxxxv, a natiuitate Moysi annis ccccx, ante
Vrbem autem conditam annis cccciiii, ante primam quoque olympiadem annis
ccccvi.
Capta igitur Troia, Aeneas Veneris et Anchisae filius ad Italiam uenit anno
tertio post Troiae excidium. Cum Turno Dauni Tuscorum regis filio dimicans, eum
interemit eiusque sponsam Lauiniam Latini regis filiam in coniugium accepit, de
cuius etiam nomine Lauinium oppidum, quod construxerat, appellauit. Regnauit
igitur Aeneas Latinis annis tribus.
Quo uita decedente regnum suscepit Ascanius, qui et Iulius, eiusdem Aeneae
filius, quem apud Troiam ex Creusa coniuge genuerat et secum in Italiam ueniens
adduxerat. Qui Ascanius, derelicto nouercae suae Lauiniae regno, Albam Longam
condidit et Siluium Postumum fratrem suum, Aeneae ex Lauinia filium, summa
pietate educauit. Deinde Ascanius Iulium filium procreauit, a quo familia
Iuliorum exorta est. Paruulus quia necdum regendis ciuibus idoneus erat,
Ascanius, cum xxxviii annis regnasset, Siluium Postumum fratrem suum regni
reliquit heredem.
Siluius igitur Postumus regnauit annis xxviiii; qui Postumus ideo est
appellatus, quia post mortem patris est editus, Siluius, quia ruri fuerat
educatus; a quo omnes Albanorum reges Siluii uocati sunt.
Post quem regnauit Aeneas
Siluius annis xxxi.
Deinde
Latinus Siluius annis quinquaginta, quo etiam tempore apud Hebreos Dauid
regnabat.
Post cuius obitum regnauit
Alba Siluius annis xxxix.
Post hunc Aegyptus siue
Atys eius filius annis xxiiii.
Deinde Capis Siluius,
superioris regis filius, annis xxviii, qui Capuam in Campania condidit.
Item Carpentus Siluius,
Capis filius, annis tredecim.
Post quem Tiberinus
Carpenti filius annis nouem. Ab huius nomine Tiberinus fluuius dictus est, eo
quod in eum decidens extinctus sit, qui prius Albula dicebatur.
Successit huic Agrippa
Siluius regnans annis quadraginta, cuius temporibus Homerus fuisse in Grecia
perhibetur.
Dehinc Aremus Siluius,
Agrippae superioris filius, regnauit annis decem et nouem. Iste
praesidium Albanorum inter montes, ubi nunc Roma est, posuit; qui ob impietatem
fulmine ictus interiit.
Post hunc regnauit Auentinus Siluius annis triginta et septem, qui fuit
Remuli superioris regis filius quique in eo monte, qui nunc pars Vrbis est,
mortuus ac sepultus, aeternum loco uocabulum dedit.
Successor extitit Procas Siluius, eiusdem Auentini filius, qui regnauit
annis xxiii; quo regnante Fidon Argiuus mensuras et pondera repperit, cum apud
Hebreos Azarias in Iuda et Hieroboam in Israel regnarent.
Isti quoque Amulius succedens, eius iunior filius, regnauit annos
quadraginta tres. Numitor Procae regis maior filius, a fratre Amulio regno
pulsus, in agro suo uixit. Filia eius, adimendi partus gratia, uirgo Vestalis
electa est; quae, cum septimo patrui anno geminos edidisset infantes, iuxta
legem in terra uiua defossa est. Verum paruulos, prope ripam Tiberis expositos,
Faustulus regii pastor armenti ad Accam Laurentiam uxorem suam detulit, quae,
ob pulchritudinem et rapacitatem corporis quaestuosi, lupa a uicinis
appellabatur; unde et ad nostram usque memoriam meretricum cellulae lupanaria
dicuntur. Pueri cum adoleuissent, collecta pastorum et latronum manu,
interfecto apud Albam Amulio, auum Numitorem in regnum restituunt.
1 Romanum igitur imperium, quo neque ab exordio ullum
fere minus neque incrementis toto orbe amplius humana potest memoria recordari,
a Romulo exordium habet, qui Reae Siluiae Vestalis uirginis, ut praemissum est,
filius et, quantum putatus est, Martis, cum Remo fratre uno partu editus est.
Is cum inter pastores latrocinaretur, xviii annos natus urbem exiguam in
Palatino monte constituit, x kal. Maias, olympiadis sextae anno ccccxix post
Troiae excidium, siue, ut placet Orosio, cccciiii, ante sex annos quam decem
tribus Israel a Sennacherib, rege Chaldeorum, transferrentur in montes Medorum.
2 Condita ergo ciuitate, quam ex nomine suo Romam uocauit,
a qua et Romanis nomen inditum est, haec fere egit: condito templo quod asilum
appellauit, pollicitus est cunctis ad eum confugientibuss inpunitatem; quam ob
causam multitudinem finitimorum, qui aliquam apud suos ciues offensam
contraxerant, ad se confugientem in ciuitatem recepit. Latini denique Tuscique
pastores, etiam transmarini Friges, qui sub Aenea, Arcades, qui sub Euandro
duce, influxerant. Ita ex uariis quasi elementis congregauit corpus unum
populumque Romanum effecit. Centum ex senioribus elegit, quorum consilio omnia
ageret, quos senatores propter senectutem, patres ob similitudinem curae
nominauit; mille etiam pugnatores delegit, quos a numero milites appellauit. Tum cum uxores ipse et populus suus
non haberent, inuitauit ad spectaculum ludorum uicinas urbis Romae nationes
atque earum uirgines rapuit anno ab Vrbe condita tertio. Tunc una uirginum
pulcherrima cunctorum acclamatione rapientium Talasso duci Romuli decernitur;
unde in nuptiarum sollemnitatibus Talasso uulgo clamitant, quod scilicet talis
nupta sit, quae Talassum habere mereatur. Commotis bellis propter raptarum
iniuriam Caecinenses uicit, Antemnates, Crustumios, Sabinos, Fidenates,
Bizentes. Haec omnia oppida Vrbem cingunt. Tunc etiam Tarpeia uirgo
Sabinorum clipeis in monte obruta est, qui ab eius nomine Tarpeius est
appellatus; in quo postea Capitolium est constructum. Pepigere tamen Romani cum
Sabinis, quorum filias rapuerant, amicitias, adeo ut Sabinorum rex Tatius
pariter regnaret cum Romulo Sabinique et Romani unus populus efficerentur. Quo
tempore Romani ad confirmandam coniunctionem nomina illorum praeponebant
nominibus et inuicem Sabinis Romanorum; et ex illo consuetudo tenuit, ut nemo
Romanus sit absque praenomine. Propter hanc etiam societatem, cum Sabinorum
more Romulus hastam ferret, quae eorum lingua cyris appellabatur, Quirinus est
dictus; Romani uero, siue a cyribus, id est hastis, siue a Quirino, Quirites
nominari coeperunt. Remus denique a Fabio duce Romuli fratris sui, eiusdem, ut
fertur, uoluntate, rutro pastorali extinctus est; causa autem eius interitus
haec fuit, quod ad tutelam nouae urbis uallum non posse sufficere increpauerit
eiusque angustias saltu transilierit. Romulus uero cum apud paludem Caprae
nusquam comparuisset, anno regni xxxix ad deos transisse creditus est et
Quirini nomine consecratus. Deinde
Romae per quinos dies senatores imperauerunt et his regnantibus annus unus
completus est.
3 Postea Numa Pompilius rex creatus
est, cum apud Hebreos Ezechias regnaret. Qui bellum quidem nullum
gessit, sed non minus ciuitati quam Romulus profuit. Nam et leges Romanis
moresque constituit, qui consuetudine proeliorum iam latrones ac semibarbari
uidebantur, et annum descripsit in decem menses prius sine aliqua supputatione
confusum, et infinita Romae sacra ac templa constituit. Morbo decessit xli
imperii anno. Regnante Numa, Glaucus primus ferri inter se glutinum
excogitauit.
4 Huic successit Tullus Hostilius.
Hic primus Romanorum purpura et fascibus usus est, Manasse in Iudaea regnante.
Hic bella reparauit, Albanos uicit, qui ab urbe Roma duodecimo miliario sunt,
Veientes et Fidenates, quorum alii septimo miliario absunt ab urbe Roma, alii
octauo decimo, bello superauit. Vrbem ampliauit adiecto Caelio monte. Cum
triginta et duos annos regnasset, fulmine ictus cum domo sua arsit. His
temporibus Bizantium ciuitas est condita, quae postea Constantinopolis est
appellata.
5 Post hunc Ancus Marcius, Numae ex
filia nepos, suscepit imperium. Quo etiam tempore Iosias regnabat apud
Hebraeos. Contra Latinos dimicauit, Auentinum montem ciuitati adiecit et
Ianiculum, apud Ostiam ciuitatem supra mare sexto decimo miliario ab urbe Roma
condidit. Vicesimo tertio anno imperii morbo periit. Hoc tamen regnante
Epidamnus est condita, quae postea Dyrracium est nominata.
6 Deinde regnum Priscus Tarquinius
accepit. Hic numerum senatorum duplicauit, circum Romae aedificauit,
ludos Romanos instituit, qui ad nostram memoriam permanent. Vicit idem etiam
Sabinos et non parum agrorum sublatum hisdem Romae urbis territorio iunxit
primusque triumphans Romam intrauit. Muros fecit et cloacas, Capitolium
inchoauit. xxxvii imperii anno per Anci filios occisus est, regis eius cui ipse
successerat. Regnante Tarquinio Arion Methimneus a delphino in Taenarum dicitur
transportatus; tunc est etiam Massilia condita. Eodemque tempore Hierusalem a
Nabuchodonosor rege subuersa.
7 Post hunc Seruius Tullius suscepit imperium, genitus
ex nobili femina captiua tamen et ancilla, regnauitque annis triginta quatuor;
quo regnante Baltasar imperabat Chaldeis, sub quo Danihel scripturam mysticam
in pariete legit et interpretatus est. Hic quoque Sabinos subegit, montes tres
Quirinalem, Viminalem, Aesculinum Vrbi adiunxit, fossas citra murum duxit. Primus
omnium censum ordinauit, qui adhuc per orbem terrarum incognitus erat. Sub eo
Roma omnibus in censum delatis habuit capita lxxxiiii milia ciuium Romanorum,
cum his qui in agris erant. Occisus est scelere generi sui Tarquinii Superbi,
filii eius regis cui ipse successerat, et filiae quam Tarquinius habebat
uxorem.
8 Lucius dehinc Tarquinius Superbus
septimus atque ultimus regum inuasit imperium. Quo tempore ad
relaxationem Cyri regis Persarum reuersi sunt Hierosolymam Iudaei quadraginta duo
milia quadringenti. Iste
primus excogitauit uincla, taureas, fustes, lautumias, carceres, compedes,
catenas, exilia, metalla. Vulscos, quae gens ad Campaniam euntibus non longe ab
Vrbe est, uicit, Gabios ciuitatem et Suessam Pometiam subegit, cum Tuscis pacem
fecit et templum Ioui in Capitolio aedificauit. Postea Ardeam oppugnans,
in octauo decimo miliario ab urbe Roma positam ciuitatem, imperium perdidit.
Nam cum filius eius, et ipse Tarquinius iunior, nobilissimam Conlatini uxorem
stuprasset eaque de iniuria marito et patri et amicis quaesta fuisset, in
omnium conspectu se occidit. Propter
quam causam Brutus, parens et ipse Tarquinii,
populum concitauit et Tarquinio ademit imperium. Mox exercitus quoque eum, qui
ciuitatem Ardeam cum ipso rege obpugnabat, reliquid ueniensque ad Vrbem rex
portis clausis exclusus est, cumque imperasset annos triginta et quinque, cum
uxore et liberis suis fugit. Ita Romae regnatum est per septem reges annis
ccxliii, cum adhuc Roma ubi plurimum uix usque ad quintum decimum miliarium
possideret. Tarquinii
sane temporibus castissima Iudit Olofernem peremit. Isdemque temporibus
Pithagoras philosophus claruit, qui Samo oriundus Crotone
deguit, nouissime Metapontum
adiit ibique sepultus est.
9 Hinc consules coepere, pro uno rege
duo, hac causa creati, ut, si unus malus esse uoluisset, alter eum habens
potestatem similem coherceret. Et placuit, ne imperium longius quam annum
haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed
ciuiles semper essent, qui se post annum scirent esse priuatos. Fuerunt igitur
anno primo expulsis regibus consules Lucius Iunius Brutus, qui maxime egerat ut
Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Conlatinus maritus Lucretiae. Sed
Tarquinio Conlatino statim sublata est dignitas. Placuerat enim ne quisquam in
Vrbe remaneret qui Tarquinius uocaretur. Ergo accepto omni patrimonio suo ex
Vrbe migrauit et in loco ipsius factus est Lucius Valerius Publicola consul.
Commouit tamen bellum urbi Romae rex Tarquinius qui fuerat expulsus et
collectis multis gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicauit.
10 In prima pugna Brutus consul et Arruns, Tarquinii
filius, inuicem se occiderunt; Romani tamen ex ea pugna uictores recesserunt.
Brutum Romanae matronae defensorem pudicitiae suae quasi communem patrem per
annum luxerunt. Valerius Publicola Spurium Lucretium Tricipitinum collegam sibi
fecit, Lucretiae patrem; quo morbo mortuo iterum Horatium Puluillum collegam
sibi sumpsit. Ita primus annus quinque consules habuit, cum Tarquinius
Conlatinus propter nomen Vrbe cessisset, Brutus in proelio perisset, Spurius
Lucretius morbo mortuus esset.
11 Secundo quoque anno iterum Tarquinius, ut
reciperetur in regnum, bellum Romanis intulit, auxilium ei ferente Porsenna,
Tusciae rege, et Romam paene coepit. Verum tum quoque uictus est.
Tertio anno post reges exactos Tarquinius cum suscipi non posset in regnum
neque ei Porsenna, qui pacem cum Romanis fecerat, praestaret auxilium, Tusculum
se contulit, quae ciuitas non longe ab Vrbe est, atque ibi per quattuordecim
annos priuatus cum uxore consenuit.
Quarto anno post reges
exactos, cum Sabini Romanis bellum intulissent, uicti sunt et de his
triumphatum est.
Quinto anno Lucius Valerius, ille Bruti collega et quater consul, fataliter
mortuus est, adeo pauper, ut collatis a populo nummis sumptum habuerit
sepulturae. Quem matronae, sicuti Brutum, per annum luxerunt.
12 Nono anno post reges exactos, cum gener Tarquinii ad
iniuriam soceri uindicandam ingentem collegisset exercitum, noua Romae dignitas
est creata, quae dictatura appellatur, maior quam consulatus. Eodem anno etiam
magister equitum factus est, qui dictatori obsequeretur. Nec quicquam similius
potest dici quam dictatura antiqua huic imperii potestati, quam nunc
tranquillitas uestra habet, maxime cum Augustus quoque Octauius, de quo postea
dicemus, et ante eum Gaius Caesar sub dictaturae nomine atque honore
regnauerint. Dictator autem
Romae primus fuit Larcius, magister equitum primus Spurius Cassius.
13 Sexto decimo anno post reges
exactos seditionem populus Romae fecit, tamquam a senatu atque a consulibus
premeretur. Tum et ipse sibi tribunos plebis quasi proprios iudices et
defensores creauit, per quos contra senatum et consules tutus esse posset.
Eodem tempore, concedente Xerxe Persarum rege, Neemias Iudeam uenit, muros
urbemque restituit.
14 Sequenti anno Vulsci contra Romanos
bellum reparauerunt et uicti acie etiam Coriolos ciuitatem, quam habebant
optimam, perdiderunt.
15 Octauo decimo anno postquam reges
eiecti erant, expulsus ex Vrbe Quintus Marcius dux Romanus, qui Coriolos
coeperat Vulscorum ciuitatem, ad ipsos Vulscos contendit iratus et auxilia
contra Romanos accepit. Romanos saepe uicit, usque ad quintum miliarium Vrbis
accessit, obpugnaturus etiam patriam suam, legatis, qui pacem petebant,
repudiatis, nisi ad eum mater Vetueria et uxor Velumnia ex Vrbe uenissent,
quorum et praecatione superatus remouit exercitum. Atque hic secundus post
Tarquinium fuit, qui dux contra patriam suam esset.
16 Gaio Flauio et Lucio Virginio consulibus, trecenti nobiles homines, qui
ex Fauia familia erant, contra Veientes bellum soli susceperunt, promittentes
senatui et populo per se omne certamen implendum. Itaque profecti omnes
nobiles et qui singuli magnorum exercituum duces esse deberent, in proelio
conciderunt. Vnus omnino superfuit ex tanta familia, qui propter aetatem
puerilem duci non potuerat ad pugnam.
Post haec census in Vrbe
habitus, et inuenta sunt ciuium cxvii milia cccxviiii.
17 Sequenti tamen anno, cum in Algido
monte ab Vrbe duodecimo fere miliario Romanus obsideretur exercitus, Lucius
Quintius Cincinnatus dictator est factus, qui agrum quattuor iugerum possidens
manibus suis colebat. Is cum in opere et arans esset inuentus, sudore deterso
togam praetextatam accepit et caesis hostibus liberauit exercitum iugumque boum
Aequis imposuit uictoriamque quasi stiuam tenens subiugatos hostes prae se
primus egit.
18 Anno trecentesimo et altero ab Vrbe
condita imperium consulare cessauit et pro duobus consulibus decem facti sunt,
qui summam potestatem haberent ac decemuiri nominati sunt. Sed cum primo anno
bene egissent, secundo ex his Apppius Claudius Virginii cuiusdam, qui honestis
iam stipendiis contra Latinos in monte Algido militabat, filiam uirginem
corrumpere uoluit; quam pater occidit, ne stuprum a decemuiro sustineret, et
egressus ad milites mouit tumultum. Sublata est decemuiris potestas
ipsique damnati sunt.
19 Anno trecentesimo quinto decimo ab Vrbe condita
Fidenates contra Romanos rebellauerunt. Auxilium his praestabant Veientes et
rex Veientium Tolumnius, quae ambe ciuitates tam uicinae Vrbi sunt, ut Fidene
uel Veientium octauo decimo miliario absint. Coniunxerunt se his et Vulsci. Sed
Mamerco Emilio dictatore et Lucio Quintio Cincinnato magistro equitum uicti,
etiam regem perdiderunt. Fidene
captae et excisae.
20 Post uiginti inde annos Veientani rebellauerunt. Dictator contra ipsos missus
est Furius Camillus, qui primum eos uicit acie, mox
etiam ciuitatem diu obsidens coepit antiquissimam Italiae atque ditissimam. Postea
coepit et Faliscos, non minus nobilem ciuitatem. Sed
commota est ei inuidia, quasi praedam male diuisisset,
damnatusque ab ea causa et expulsus est ciuitate. Statim Galli Senones ad Vrbem
uenerunt et uictos Romanos undecimo miliario a Roma
apud flumen Alliam secuti etiam Vrbem occupauerunt. Neque defendi
quicquam nisi Capitolium potuit; quod cum diu obsidissent et iam Romani fame
laborarent, a Camillo, qui in uicina ciuitate exulabat, Gallis superuentum est
grauissimeque uicti sunt. Postea tamen accepto etiam auro mille librarum, ne
Capitolium obsiderent, recesserunt, sed secutus eos Camillus ita cecidit, ut et
aurum, quod his datum fuerat, et omnia, quae ceperant, militaria signa
reuocaret. Ita tertio triumphans Vrbem ingressus est et appellatus secundus
Romulus, quasi et ipse patriae conditor.
Circa haec tempora Hester putatur historia conscripta. Plato quoque philosophus his fuisse temporibus
perhibetur.
EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE
LIBER PRIMVS
|