|
LIBER SECVNDVS
INCIPIT LIBER SECVNDVS
1 Anno trecentesimo sexagesimo quinto ab Vrbe condita, post captam autem
primo, dignitates mutatae sunt et pro duobus consulibus facti tribuni militares
consulari potestate. Hinc iam coepit Romana res crescere.
Nam Camillus eo anno Vulscorum ciuitatem, quae per
septuaginta annos bellum gesserat, uicit et Aequorum urbem et Sutrinorum atque
omnes, deletis earundem exercitus, occupauit et tres simul triumphos egit.
2 Titus etiam Quintius Cincinnatus
Praenestinos, qui usque ad urbis Romae portas cum bello uenerunt, persecutus ad
flumen Alliam uicit, octo ciuitates, quae sub ipsis agebant, Romanis adiunxit,
ipsam Praenestem aggressus in deditionem accepit; quae omnia ab eo gesta sunt
uiginti diebus, triumphusque ipsi decretus.
3 Verum dignitas tribunorum militarium non diu perseuerauit. Nam post
aliquantum nullos placuit fieri et quadriennium in
Vrbe ita fluxit ut potestates ibi maiores non essent. Praesumpserunt tamen
tribuni militares consulari potestate iterum dignitatem et triennium
perseuerauerunt. Rursus consules facti.
4 Lucio Genucio et Quinto Seruilio
consulibus mortuus est Camillus. Honor ei post Romulum secundus delatus est. His
temporibus inmensa per continuum biennium Romanos pestis afflixit sequentique
anno secutum est satis triste prodigium, si quidem in medio Vrbis terra
dissiluit uastoque praerupto hiantia subito inferna patuerunt. Quod dum diutius
ita maneret cunctisque terrorem inferret, tandem interpretantibus aruspicibus,
quod uiui hominis sepulturam expeteret, M. Curcius eques Romanus se in id
baratrum armatus iniecit sicque conclusum est.
5 Interea Titus Quintius dictator
aduersus Gallos, qui ad Italiam uenerant, missus est. Hi ab Vrbe quarto
miliario trans Anienem fluuium consederunt. Ibi nobilissimus de senatoribus
inuenis Lucius Mallius prouocantem Gallum ad singulare certamen progressus
occidit et sublato torque aureo colloque suo imposito in perpetuum Torquati et
sibi et posteris cognomen accepit. Galli fugati sunt, mox per Gaium Sulpicium
dictatorem etiam uicti. Non
multo post a Gaio Marcio Tusci uicti sunt et octo
milia captiuorum ex his in triumphum ducta.
6 Census iterum habitus est. Et cum
Latini, qui a Romanis subacti erant, milites praestare nollent, ex Romanis
tantum tirones lecti sunt factaeque legiones decem, qui modus sexaginta uel
amplius armatorum milia efficiebat. Paruis adhuc Romanis rebus tanta tamen in re
militari uirtus erat. Quae cum profecta essent aduersum
Gallos duce Lucio Furio, quidam ex Gallis unum ex Romanis, qui esset optimus,
prouocauit. Tum se Marcus Valerius tribunus militum optulit, et cum processisset armatus, coruus ei supra dextrum
brachium sedit. Mox commissa aduersum Gallum pugna idem coruus alis et unguibus Galli oculos uerberauit, ne rectum possit
aspicere. Ita a tribuno Valerio interfectus non solum uictoriam ei sed
etiam nomen dedit. Nam postea idem Coruinus est dictus. Ac
propter hoc meritum annorum trium et uiginti consul est factus. Tunc
siquidem dilatata nox usque ad plurimam diei partem tendi uisa est. Tunc etiam saxa de nubibus cecidere
eodemque tempore Magnus Alexander natus est.
7 Latini, qui noluerant milites dare,
hoc quoque a Romanis exigere coeperunt, ut unus consul ex eorum, alter ex
Romanorum populo crearetur. Quod cum esset negatum, bellum contra eos susceptum est et ingenti pugna superati sunt; ac de his
perdomitis triumphatum est. Statuae consulibus ob meritum uictoriae in
rostris positae sunt. Eo anno etiam Alexandria ab Alexandro Macedone condita
est.
8 Iam Romani potentes esse coeperant. Bellum enim in centesimo
et tricesimo fere miliario ab Vrbe apud Samnitas gerebatur, qui medii sunt
inter Picenum, Campaniam et Apuliam; gentem, si opulentiam quaeras, aureis et
argenteis armis et discolori ueste usque ad ambitum ornatam; si insidiarum
fallaciam, saltibus fere et montium fraude grassantem; si rabiem ac furorem,
sacrilegis legibus humanisque hostiis in exitium orbis agitatam; si
pertinaciam, sexies rupto foedere ipsis hostibus animosiorem. Denique priusquam
cum Romanis confligerent, Alexandrum regem Epirotarum, germanum Olympiae matris
Alexandri Magni, qui traiectis in Italiam copiis bellum aduersus Romanos
parabat, Lucanis suffragium ferentes, maximo bello in Lucania uicere, in quo et
ipse Alexander Epirota extinctus est. Romani igitur aduersus Samnitas pro Campanis
et Sedicinis bellum suscepere. Omnium siquidem non modo Italiae tantum sed
paene toto orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est: nihil hospitalius
mari; hic illi nobiles portus Caieta, Misenus, tepentes fontibus Baiae,
Lucrinus et Auernus, quaedam maris hostia; hic amici uitibus montes Caurus,
Falernus, Massicus et pulcherrimus cunctorum Vesuuius, urbes ad mare Formiae,
Cumae, Puteoli, Herculanium, Pompeia et ipsa caput urbium Capua quondam inter
tres maximas Romam Carthaginemque nominata. Pro hac urbe, his regionibus populus Romanus Samnitas inuadit. Lucius
Papirius Cursor cum honore dictatoris ad id bellum profectus est. Qui
cum Romam redisset, Quinto Fabio Maximo magistro equitum, quem apud exercitum
reliquid, praecepit ne se absente pugnaret. Ille occasione reperta felicissime
dimicauit et Samnitas deleuit. Ob quam rem a dictatore capite damnatus, quod se
uetante pugnasset, ingenti fauore militum et populi liberatus est, tanta
Papirio seditione commota, ut paene ipse interficeretur.
9 Postea Samnites Romanos, Tito Veturio et Spurio
Postumio consulibus, apud Caudinas furculas angustiis locorum conclusos ingenti
dedecore uicerunt. Quorum dux Pontius in tantum usus est uictoriae securitate,
ut Herennium patrem consulendum putaret utrum clausos occideret an parceret
subiugatis. Vt uiuos tamen dedecori seruaret, elegit; nam uniuersum Romanum
exercitum turpiter captum armis etiam uestimentisque nudatum, tantum singulis
uilioribus operimentis ob uerecundiam corporum tegendam concessis, sub iugo
missum seruitioque subiectum longum agere pompae ordinem praeceperunt. Sexcentis autem equitibus Romanis in
obsidatum receptis, oneratos ignominia, caeteris rebus uacuos, consules
remiserunt, sub tali tamen condicione pacis, qualis facienda Samnitibus
placuit. Sed si fidem foederis, quam sibi Romani seruari a subiectis
uolunt, ipsi subiecti Samnitibus seruauissent, hodie aut omnino non essent aut,
Samnio dominante, seruirent. Posteriore siquidem anno, iubente senatu pax cum
Samnitibus firmata soluta est Luciusque Papirius consul aduersus eos directus
est; qui adeo tunc apud Romanos bellicosissimus habebatur, ut cum diceretur
Alexander in Italiam transgredi, Romani inter ceteros duces hunc praecipue
eligerent, qui Alexandri impetum sustineret. Congressi itaque Samnites cum Papirio superati sunt, quorum septem
milibus sub iugum missis, Papirius de Samnitibus triumphauit. Eo tempore Appius
Claudius censor aquam Claudiam induxit et uiam Appiam strauit.
Circa haec tempora Iaddus
apud Hierosolymam pontifex extitit, cuius frater Manasses templum in monte
Garizi construxit.
Samnites, reparato bello, Quintum Fauium
Maximum uicerunt tribus milibus hominum occisis. Postea, cum pater ei Fauius
Maximus legatus datus fuisset, et Samnitas uicit et plurima ipsorum oppida
cepit. Deinde Publius Cornelius Rufinus, Marcus Curius Dentatus, ambo consules,
contra Samnitas missi ingentibus proeliis eos confecere, ita ruinas ipsas
urbium diruentes, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur nec inueniri
facile possit. Tum bellum cum Samnitibus per annos quadraginta nouem actum
sublatum est, neque ullus hostis fuit intra Italiam qui Romanam uirtutem magis
fatigauerit.
10 Interiectis aliquot annis iterum se
Gallorum copiae contra Romanos Tuscis Samnitibusque iuncxerunt, sed cum Romam
tenderent, Gneo Cornelio Dolabella consule deletae sunt.
11 Eodem tempore Tarentinis, qui iam
in ultima Italia sunt, bellum indictum est, quia legatis Romanorum iniuriam
fecissent. Hi Pyrrum Epyri regem contra Romanos auxilium poposcerunt,
qui ex genere Achillis originem trahebat. Is mox ad Italiam uenit, tumque
primum Romani cum transmarino hoste dimicauerunt. Missus est contra eum consul
Publius Valerius Leuinus. Qui cum exploratores Pyrri coepisset, iussit eos per
castra duci, ostendi omnem exercitum tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrro quae
cum Romanis agerentur. Commissa mox pugna, cum iam Pyrrus fugeret, elefantorum
auxilio uicit, quos incognitos Romani expauerunt. Sed nox proelio finem dedit;
Leuinus tamen per noctem fugit. Pyrrus Romanos mille octingentos coepit et eos
summo honore tractauit, occisos sepeliuit. Quos cum aduerso uulnere et truci
uultu etiam mortuos iacere uidisset, tulisse ad caelum manus dicitur cum hac
uoce: se totius orbis dominum esse potuisse, si tales sibi milites
contigissent.
12 Post id Pyrrus, coniunctis sibi Samnitibus, Lucanis
Brittiniisque, Romam perrexit, omnia ferro ignique uastauit, Campaniam
populatus est atque ad Praeneste uenit miliario ab Vrbe octauo decimo. Mox terrore
exercitus, qui eum cum consule sequebatur, in Campaniam se recepit. Legati ad
Pyrrum de redimendis captiuis missi ab eo honorifice suscepti sunt. Captiuos
sine praetio Romam misit, unum ex legatis Romanorum Fabricium sic ammiratus,
cum eum pauperem esse cognouisset, ut quarta parte regni promissa sollicitare
uoluerit ut ad se transiret, contemptusque est a Fabricio. Ob quae cum Pyrrus
Romanorum ingenti ammiratione teneretur, legatum misit, qui pacem aequis
condicionibus peteret, praecipuum uirum Cineam nomine, ita ut Pyrrus partem
Italiae, quam iam armis occupauerat, obtineret. Cineas legatus postero die quam ingressus Romam
fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis
nominibus salutauit.
13 Pax tamen, quam offerebat, displicuit. Remandatum Pyrro est a
senatu eum cum Romanis, nisi ex Italia recessisset, pacem habere non posse. Tum
Romani iusserunt captiuos omnes, quos Pyrrus reddiderat, infames haberi, quod
armati capi potuissent, nec ante eos ad ueterem statum reuerti, quam sibi notorum
hostium occisorum spolia retulissent. Ita legatus Pyrri reuersus est. A quo cum
quaereret Pyrrus, qualem Romam comperisset, Cineas dixit regum se patriam
uidisse; scilicet tales illic fere omnes esse, qualis unus Pyrrus apud Epyrum
et reliquam Greciam putaretur.
Missi sunt contra Pyrrum ducem Publius Sulpicius et Decius consules.
Certamine commisso Pyrrus uulneratus est, elefanti interfecti, uiginti milia
caesa hostium et ex Romanis tantum quinque milia; Pyrrus Tarentum fugatus.
14 Interiecto anno, contra Pyrrum Fabricius est missus,
qui prius inter legatos sollicitari non poterat quarta regni parte promissa.
Tum cum uicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrri nocte ad eum uenit
promittens ueneno se Pyrrum occisurum si sibi aliquid polliceretur. Quem
Fabricius uinctum reduci iussit ad dominum Pyrroque dici quae contra caput eius
medicus spopondisset. Tum rex ammiratus eum dixisse fertur: «Ille est
Fabricius, qui difficilius ab honestate quam sol a cursu suo auerti potest». Tum rex ad Siciliam profectus est.
Fabricius uictis Lucanis et Samnitibus triumphauit. Consules deinde Curius
Dentatus et Cornelius Lentulus aduersum Pyrrum missi sunt. Curius contra
eum pugnauit, exercitum eius caecidit, ipsum Tarentum fugauit, castra coepit. Ea
die caesa hostium uiginti tria milia. Curius in consulatu triumphauit. Primus Romam elephantos quattuor duxit.
Pyrrus etiam a Tarento mox recessit et apud Argis Greciae ciuitatem occisus
est. Apud Iudaeos hoc tempore pontifex maximus Simon Oniae filius claruit, cui
cognomentum Iusto fuit. Dehinc Tarentini, Pyrri morte comperta, iterum noua
arma aduersum Romanos sollicitant. Carthaginiensium
auxilia per legatos poscunt atque accipiunt. Carthaginienses a Romanis
uincuntur; quamuis nondum hostes iudicati, senserunt tamen se posse a Romanis
superari.
15 Gaio Fauio Licinio Gaio Claudio Cannia consulibus,
anno Vrbis conditae quadringentesimo sexagesimo primo, legati Alexandrini a
Ptolomaeo missi Romam uenere et a Romanis amicitiam, quam petierant,
optinuerunt.
16 Quinto Gulone Fauio Pictore consulibus Picentes bellum commouere et ab
insequentibus consulibus Publio Sempronio, Appio Claudio uicti sunt; et de his
triumphatum est. Conditae a Romanis ciuitates Ariminus in Gallia
et Beneuentum in Samnio. Tunc etiam a Romanis Cotrona
inuaditur. Eo tempore pluribus locis e fontibus
cruor fluxit et de nubibus in specie pluuiae lac descendit.
17 Marco Atillio Regulo Lucio Iulio Libone consulibus Sallentinis in Apulia bellum indictum est, captique sunt cum ciuitate
simul Brundisini, et de his triumphatum est.
18 Anno quadringentesimo septuagesimo septimo, cum iam
clarum urbis Romae nomen esset, arma tamen extra Italiam mota non fuerant. Vt
igitur cognosceretur quae copiae Romanorum essent, census est habitus; tum
inuenta sunt ciuium capita ducenta nonaginta duo milia trecenta triginta
quattuor, quamquam a condita Vrbe numquam bella cessassent. Et contra Afros
bellum susceptum est primum Appio Claudio Quinto Fuluio consulibus. In Sicilia
contra eos pugnatum est et Appius Claudius de Afris et rege Siciliae Hierone
triumphauit.
19 Insequenti anno, Valerio Marco et Otacilio
consulibus, in Sicilia a Romanis res magnae gestae sunt. Tauromenitani,
Catinenses et praeterea l ciuitates in fidem acceptae.
Tertio anno in Sicilia contra Hieronem regem Siculorum bellum paratum est.
Cum omni nobilitate Syracusanorum pacem a Romanis impetrauit deditque argenti
cc talenta. Afri in Sicilia uicti sunt, et de his secundo Romae triumphatum
est.
20 Quinto anno Punici belli quod contra Afros
gerebatur, primum Romani Gaio Duillo et Gneo Cornelio Asina consulibus in mari
dimicauerunt, paratis nauibus rostratis, quas Liburnas uocant. Consul Cornelius
fraude deceptus est. Duillius commisso proelio Carthaginiensium ducem uicit,
triginta et unam nauem coepit, quattuordecim mersit, septem milia hostium
coepit, tria milia occidit. Neque ulla uictoria Romanis gratior fuit, quod
inuicti terra, iam etiam mari plurimum possent.
Gaio Aquilio Floro Lucio Scipione consulibus Scipio Corsicam et Sardiniam
uastauit, multa milia inde captiuorum adduxit, triumphum egit.
21 Lucio Mallio Vulsone Marco Atilio Regulo consulibus
bellum in Africam translatum est. Contra Amilcarem Carthaginiensium ducem in
mari pugnatum, uictusque est. Nam perditis lxiiii nauibus retro se recepit. Romani xxii amiserunt. Sed cum in
Africam transissent, primam Clipeam Africae ciuitatem in deditionem acceperunt.
Consules usque ad Carthaginem processerunt, multisque uastatis Mallius uictor
Romam rediit et uiginti septem milia captiuorum reduxit, Atilius Regulus in Africa remansit. Is contra Afros aciem instruxit. Contra
tres Carthaginiensium duces dimicans uictor fuit, xviii milia hostium cecidit,
v milia cum xviii elefantis coepit, lxxiiii ciuitates in fidem accepit. Inter
haec apud fluuium Bagrada Regulus serpentem mirae magnitudinis occidit, cuius
corium centum uiginti pedum longitudinem habuit, Romamque delatum aliquandiu
cunctis miraculo fuit. Tum uicti Carthaginienses pacem a Romanis petiuerunt.
Quam cum Regulus nollet nisi durissimis conditionibus dare, Afri auxilium a
Lacedaemoniis petiuerunt. Et duce Xantippo, qui a Lacedaemoniis missus fuerat,
Romanorum dux Regulus uictus est ultima pernicie. Nam duo tantum ex omni Romano
exercitu refugerunt, d cum imperatore Regulo capti sunt, xxx milia occisa,
Regulus ipse in catenas coniectus. Hac tempestate Ptolomeus Filadelfus
Iudeos, qui in Aegypto erant, liberos esse permisit et uasa Eleazaro pontifici
Hierosolimorum uotiua transmittens diuinas Scripturas in Grecam uocem ex Ebrea
lingua per lxx interpretes transferre curauit, quas in Alexandrina bibliotheca
habuit, quam sibi ex omni genere litteraturae comparauerat.
22 Marco Aemilio Paulo Seruio Fuluio Nobiliore
consulibus, ambo Romani consules ad Africam profecti sunt cum trecentarum
nauium classe. Primum Afros nauali certamine superant. Aemilius consul centum
et quattuor naues hostium demersit, triginta cum pugnatoribus coepit, quindecim
milia hostium aut occidit aut coepit, militem suum ingenti praeda ditauit. Et
subacta Africa tunc fuisset, nisi quod tanta fames erat ut diutius exercitus
exspectare non posset. Consules cum uictrici classe redeuntes circa Siciliam
naufragium passi sunt. Et tanta tempestas fuit, ut ex quadringentis lx nauibus
octoginta seruari potuerunt, neque ullo tempore tanta maritima tempestas audita
est. Romani statim cc naues
reparauerunt, neque in aliquo animus his infractus fuit. Hoc tempore argenteus
nummus primum in Vrbe figuratus est.
23 Gneus Seruilius Caepio, Gaius
Simpronius Blesus consules cum cclx nauibus ad Africam profecti sunt. Aliquot
ciuitates coeperunt. Predam ingentem reducentes naufragium passi sunt. Itaque
cum continuae calamitates Romanis displicerent, decreuit senatus ut a maritimis
proeliis recederetur et tantum lx naues ad praesidium Italiae saluae essent.
24 Lucio Caecilio Metello Gaio Furio
Placido consulibus, Metellus in Siciliam Afrorum ducem cum cxxx elefantis et
magnis copiis uenientem superauit, xx milia hostium cecidit, sex et xx
elefantos coepit, reliquos errantes per Numidas, quos in auxilium habebat,
collegit et Romam deduxit ingenti pompa, cum cxxx elefantorum numerus omnia
itinera compleret. Post haec mala Carthaginienses Regulum ducem, quem
coeperant, petiuerunt, Romam proficisceretur et pacem a Romanis optineret ac
permutationem captiuorum faceret.
25 Ille Romam cum uenisset, inductus in senatum nihil
quasi Romanus egit dixitque se ex illa die qua in potestatem Afrorum uenisset,
Romanum esse desisse. Itaque et uxorem a conplexu remouit et senatui suasit ne
pax cum Poenis fieret: illos enim fractos tot casibus spem nullam habere; tanti
non esse, ut tot milia captiuorum propter unum se et senem et paucos, qui ex
Romanis capti fuerant, redderent. Itaque optinuit. Nam Afros pacem petentes
nullus admisit. Ipse Carthaginem rediit offerentibusque Romanis ut eum Romae
tenerent, negauit se in ea urbe mansurum in qua, postquam Afris seruierat, dignitatem
honesti ciuis habere non posset. Regressus igitur ad Africam, circumcisis palpebris, ut usque ad mortem
cruciatu intolerabili ac dolore uigilaret, demum omnibus suppliciis extinctus
est.
26 Post, Claudio Pulchro Gaio Iunio consulibus, Claudius contra auspicia
pugnauit et a Carthaginiensibus uictus est. Nam ex cc et xx nauibus cum xxx
fugit, xc cum pugnatoribus captae sunt, demersae ceterae. Alius quoque
consul naufragio classem amisit, exercitum tamen saluum habuit, quia uicina
litora erant. Anno etiam consequenti classis Punica in Italiam transiit eiusque
plurimas partes longe lateque uastauit.
Dum haec agerentur, apud Iudeam pontificatum post Eleazarum suscepit
Manasses auunculus eius.
27 Gaio Lutatio Catulo Aulo Postumio Allino consulibus,
anno belli Punici xx et tertio, a Catulo bellum contra Afros commissum est. Profectus est cum trecentis nauibus
in Siciliam; Afri contra ipsum cccc parauerunt. Numquam in mari tantis copiis
pugnatum est. Lutatius Catulus nauem aeger ascendit; uulneratus enim in pugna
superiore fuerat. Contra Lilibeum ciuitatem Siciliae pugnatum est ingenti
uirtute Romanorum; nam lxxiii Carthaginiensium naues captae sunt, xxv demersae,
xxxii hostium captae, xiii occisa, infinitum auri, argenti, praedae in
potestatem Romanorum redactum. Ex classe Romana xii naues demersae.
Pugnatum est vi idus Martias. Statim pacem Carthaginienses petiuerunt,
tributaque est his pax. Captiui Romanorum, qui tenebantur a Carthaginiensibus,
redditi sunt. Etiam Carthaginienses petiuerunt, ut redimi eos captiuos liceret,
quos ex Afris Romani tenebant. Senatus iussit sine pretio eos dari qui in
publica custodia essent; qui autem a priuatis tenerentur, ut praetio dominis
reddito Carthaginem redirent atque id praetium ex fisco magis quam a
Carthaginiensibus solueretur. Carthaginienses sane sub hac conditione cum
Romanis pacem fecerunt, ut eis per continuos xx annos persoluerent argenti puri
tria milia talentorum.
His diebus Iudaeorum
pontifex Onias Simonis Iusti filius clarus habebatur. Tunc etiam Quintus
Ennius poeta Tarenti nascitur, qui post Romae deguit contentus unius ancillae
ministerio.
28 Quintus Lutatius, Aulus Manlius
consules creati sunt. Bellum Faliscis intulerunt, quae ciuitas Italiae opulenta
quondam fuit, quod ambo consules intra vi dies, quam uenerant, transigerunt, xv
milibus hostium cesis, coeteris pace concessa, agro tamen ex medietate sublato.
|