|
LIBER TERTIVS
INCIPIT LIBER TERTIVS
1 Finito igitur Punico bello, quod
per xxii annos tractum est. Romani iam clarissima gloria noti legatos ad
Ptolomeum Aegypti regem miserunt auxilia promittentes, quia rex Syriae
Antiochus bellum ei intulerat. Ille gratias Romanis egit, auxilia non accepit.
Iam enim fuerat pugna transacta. Eodem tempore potentissimus rex Siciliae Hiero
Romam uenit ad ludos et ducenta mofiiorum tritici populo dono exhibuit.
2 Lucio Cornelio Lentulo Fuluio Flacco consulibus,
quibus Hiero Romam uenerat, etiam contra Ligures intra Italiam bellum gestum
est. Nam idem consules primi trans Padum
Romanas duxere legiones. Pugnatum est ibi cum Insubribus et Liguribus, quorum
interfecta sunt xxiii milia, v milia capta sunt, et de his triumphatum est.
Sequenti anno in Piceno flumen sanguinem effluxit et apud Tuscos caelum ardere
uisum est et Arimini nocte multa luce fulgente tres simul lunae apparuere.
Carthaginienses tamen bellum reparare temptabant, Sardinienses, qui ex
conditione pacis Romanis parere debebant, ad rebellandum inpellentes. Venit
tamen Romam legatio Carthaginiensium et pacem impetrauit.
3 Tito Manlio Torquato Gaio Atilio
Vulgo consulibus, de Sardis triumphatum est, et pacem omnibus locis facta
Romani nullum bellum habuerunt, quod his post Romam conditam semel tantum Numa
Pompilio regnante contigerat.
4 Lucius Postumius Albinus, Gneus
Fuluius Centummallus consules bellum contra Illirios gesserunt et multis
ciuitatibus captis etiam reges in deditionem acceperunt. Ac tum primum ex
Illiriis triumphatum est.
5 Aemilio consule ingentes Gallorum copiae Alpes transierunt. Sed
pro Romanis tota Italia consensit, traditumque est a Fauio historico, qui ei
bello interfuit, dcc milia hominum parata ad id bellum fuisse. Sed res per
consules tantum prospere gesta est. xl milia hostium interfecta sunt et
triumphus Aemilio decretus. Gallorum siquidem animi feroces, corpora plus quam
humana erant, sed experimento deprehensum est, quod uirtus eorum, sicut primo
impetu maior quam uirorum est, ita sequens minor quam feminarum; Alpina corpora
humenti caelo educata habent quiddam simile niuibus suis, cum mox calore pugnae
statim in sudorem eunt et leui modo quasi sole laxantur. Hi Brittomaro duce non
prius posituros se baltea iurauerunt, quam Capitolium incendissent. Factumque
est; nam uictos eos Aemilius in Capitolio discinxit, et quia dux eorum de
Romano milite Marti suo torquem auream deuotasset, de ipsius Ariobistonis
reliquorumque Gallorum torquibus aureum trophaeum Ioui erexit.
6 Aliquot deinde annis post contra Gallos intra Italiam
pugnatum est, finitumque bellum Marco Claudio Marcello Gneo Cornelio Scipione
consulibus. Marcellus deinde cum inprudens in manus Gallorum incidisset
omniaque infesta uidisset, nec qua euadere possit haberet, in medium hostium
inrupit; quibus inopinata audacia perculsis, regem quoque eorum Vitrodomarum
nomine occidit, atque ubi spes salutis uix fuerat, inde opima retulit spolia.
Postea cum collega ingentes copias Gallorum peremit, Mediolanum expugnauit,
grandem praedam Romam pertulit. Ac triumphans Marcellus spolia Galli stipiti
inposita humeris suis uexit.
7 Minucio Rufo Publio Cornelio consulibus, Histris
bellum inlatum est, quia latrocinati nauibus Romanorum fuerant, quae frumenta
exhibebant, ac multo Romanorum sanguine fuso perdomiti sunt. Hac tempestate
Iudaeorum pontifex Simon Oniae filius extitit. Eodem anno bellum Punicum
secundum Romanis inlatum est per Annibalem Carthaginiensium ducem, qui iamdudum
Hamilcari patri ad aras iurauerat, cum adhuc nouem esset annorum, se, ut primum
posset, aduersus Romanos pugnaturum. Annibal ergo Saguntum, Hispaniae ciuitatem
Romanis amicam, oppugnare adgressus est, annum agens uicesimum aetatis, copiis
congregatis centum quinquaginta milium. Huic Romani per legatos denuntiauerunt ut bello abstineret. His legatos admittere
noluit. Romani etiam Carthaginem miserunt, ut mandaretur Annibali ne
bellum contra socios populi Romani gereret. Dura responsa a Carthaginiensibus
data sunt. Saguntini interea fame uicti sunt captique ab Annibale ultimis
poenis afficiuntur. Quibus hoc ante portenderat triste prodigium; nam cum paene
enixa mulier esset, infans in uterum regressus ciuitatis excidium significauit.
Huius tantae cladis auctor Annibal poscitur; tergiuersantibus Poenis dux legationis:
«Quae», inquit, «mora est?» Fauius: «In hoc ego sinu bellum pacemque porto;
utrum eligitis?» Succlamantibus: «Bellum», «Igitur», inquid, «accipite», et
excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum
ferret, effudit.
8 Tum Publius Cornelius Scipio cum
exercitu in Hispaniam profectus est, Tiberius Simpronius in Siciliam. Bellum Carthaginiensibus indictum est. Annibal relicto in Hispania
fratre Hasdrubale Pirineum transiuit. Alpes adhuc tum
ea parte inuias sibi patefecit. Traditur ad Italiam lxxx milia
peditum, x milia equitum., septem et xxx elefantos adduxisse. Interea multi
Ligures et Galli Annibali se coniunxerunt. Simpronius Gracchus, cognito ad
Italiam Annibalis aduentu, ex Sicilia exercitum Ariminum traiecit.
9 Publius Cornelius Scipio Annibali
apud Ticinum primus occurrit. Commisso proelio, fugatis suis et paene
omnibus extinctis, ipse a filio Scipione liberatus, saucius tamen, in castra rediit.
Pugnatum deinde est eodem consule ad Treuiam fluuium iterumque Romani superati
sunt. Simpronius Gracchus et ipse confligit apud eundem amnem, amissoque
exercitu paene solus euasit; in eo tamen bello etiam Annibal sauciatus est.
Tunc se Annibali multi Itali dedidere. Qui posteaquam in Etruriam primo uere
transiret, in summo Apennino tempestate correptus biduo continuo immobiliter
stetit niuibus cum exercitu conclusus, ubi magnus hominum numerus, iumenta quam
plurima, elefanti paene omnes frigore perierunt. Diris tunc etiam Romani
prodigiis territi sunt; nam et solis orbis inminui uisus est et apud Arpos
palmae in caelo uisae, sol quoque cum luna pugnasse, apud Capenas duae lunae
ortae sunt, in Sardinia sanguine duo scuta sudarunt, Faliscis caelum scindi
uisum est, apud Antium cruentae spicae in corbem cecidere. Igitur Annibal ad
Tusciam ueniens Flamminio consuli occurrit. Ipsum Flamminium interemit;
Romanorum xxv milia caesa sunt, coetera diffugerunt. Missus aduersus Annibalem
postea a Romanis Q. Fauius Maximus. Is eum differendo pugnam ab impetu fregit;
nam per summa montium iuga et abditos nemorum saltus castra ponens, Annibalis
feruorem elusit moxque inuenta occasione uicit. Victus quoque Annibal fertur de
Fauio suis ita dixisse: «Numquid non dixi uobis, quod montana haec nubes maxima
nos in campo ui tempestatis obrueret?»
10 Quingentesimo et xl anno a condita Vrbe Lucius
Aemilius Paulus, Publius Terentius Varro contra Annibalem mittuntur Fauioque
succedunt. Qui Fauius ambos consules monuit, ut Annibalem callidum et
inpatientem ducem non aliter uincerent quam proelium differendo. Verum cum
inpatientia Varronis consulis, contradicente altero consule id est Aemilio
Paulo, apud uicum qui Cannae appellatur in Apulia pugnatum esset, ambo consules
ab Annibale uincuntur. Nam cum comperisset Annibal Aufidum amnem ingentes auras
mane proflare, quae arenarum et pulueris uertices agerent, sic direxit aciem,
ut tota uis a tergo suis, Romanis in ora et oculos incideret, eaque de causa
Romanorum exercitum strauit. In ea pugna tria milia Afrorum pereunt, magna pars
de exercitu Annibalis sauciatur. Nullo tamen Punico bello Romani grauius
accepti sunt. Periit enim in eo consul Aemilius Paulus, qui dum saucius in
quodam saxo resedisset, offerente ei Lentulo equum quo fugeret, ut cladi
superesset, noluit atque ibi persedit donec ab hostibus peremptus est.
Perierunt autem ibi consulares aut praetorii xx, senatores capti aut occisi
xxx, nobiles uiri ccc, militum xl milia, equitum iii milia et quingenti. Varro
consul cum quinquaginta equitibus Venusium fugit. Nec dubium est ultimum illum
diem Romani status futurum fuisse, si Annibal mox post uictoriam ad peruadendam
Vrbem contendisset. Varro Romam rediit gratiaeque ei a senatu et populo actae
sunt quod rem publicam non desperasset; non autem uitae cupiditate sed rei
publicae amore se superfuisse reliquo aetatis suae tempore adprobauit; nam
barbam capillumque summisit et postea numquam recubans cibum coepit; honores
quoque, cum ei deferrentur a populo, renuntiauit, dicens felicioribus
magistratibus rei publicae opus esse. In omnibus his tamen malis
nemo Romanorum pacis mentionem habere dignatus est. Serui, quod numquam ante,
manumissi et milites facti sunt.
11 Post eam pugnam multae Italiae
ciuitates, quae Romanis paruerunt, se ad Annibalem transtulerunt. Annibal
Romanis optulit ut captiuos redimerent, responsumque est a senatu eos ciues non
necessarios, qui, cum armati essent, capi potuissent. Ille omnes postea uariis
suppliciis interfecit et tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quos
ex manibus equitum Romanorum, senatorum et militum detraxerat. Deinde
Sempronio Graccho Quinto Fauio Maximo consulibus Claudius Marcellus ex praetore
pro consule designatus Annibalis exercitum proelio fudit primusque post tantas
rei publicae ruinas spem fecit Annibalem posse superari. Interea in Hispania,
ubi frater Annibalis Hasdrubal remanserat cum magno exercitu, ut eam totam
Afris subigeret, a duobus Scipionibus Romanis ducibus uincitur. Perdit in pugna
xxxv milia hominum: ex his capiuntur x milia, occiduntur xxv milia. Mittuntur
ei a Carthaginiensibus ad reparandas uires xii milia peditum, iiii milia
equitum, xx elefanti. Centenius Paenula centurio decerni sibi ultro bellum
aduersus Annibalem petiit, a quo cum octo milibus militum, quos in acie
eduxerat, caesus est. Post
hunc Gneus Fuluius praetor ab Annibale uictus amisso exercitu uix euasit.
12 Anno quarto postquam ad Italiam
Annibal uenit, Gneum Fuluium proconsulem, undecim praeterea tribunos et xvii
milia militum interfecit. Marcellus consul cum Annibale apud Nolam
triduum continuum dimicauit; primo die pari pugna discessum est, sequenti
uictus consul, tertio uictor viii milia hostium interfecit, ipsum Annibalem cum
reliquis fugere in castra compulit. Annibal multas ciuitates Romanorum per
Apuliam, Calabriam, Brittios occupauit. Quo tempore etiam rex Macedoniae
Philippus ad eum legatos misit promittens auxilia contra Romanos sub hac
conditione, ut deletis Romanis ipse quoque contra Grecos ab Annibale auxilia
acciperet. Captis igitur legatis Philippi et re cognita Romani in Macedoniam
Marcum Valerium Leuinum ire iusserunt, in Sardiniam Titum Mallium Torquatum
proconsulem. Nam etiam ea sollicitata ab Annibale Romanos deseruerat.
13 Ita uno tempore quattuor locis pugnabatur: in Italia
contra Annibalem, in Hispaniis contra fratrem eius Hasdrubalem, in Macedonia
contra Philippum, in Sardinia contra Sardos et alterum Hasdrubalem
Carthaginiensem. Is a Tito Manlio proconsule, qui ad Sardiniam missus fuerat,
uiuus est captus, occisa cum eo duodecim milia, capti mille quingenti, et a
Romanis Sardinia subacta. Mallius
uictor captiuos et Hasdrubalem Romam reportauit. Interea etiam Philippus a
Leuino in Macedoniam uincitur et in Hispania a Scipionibus Hasdrubal et Mago
tertius frater Annibalis.
14 Decimo anno postquam Annibal in
Italiam uenerat, Puluio Sulpicio Gneo Fuluio consulibus, Annibal de Campania
mouit exercitum et cum ingenti clade omnium per Sedecinum Suessanumque agrum
uia Latina
usque ad quartum miliarium Vrbis accessit, equites eius usque ad portam. Mox consulum cum exercitu uenientium metu Annibal ad Campaniam se
recepit. In Hispania a fratre Hasdrubalis ambo
Scipiones, qui per multos annos uictores fuerant, interficiuntur, exercitus
tamen integer mansit; casu enim magis erant quam uirtute decepti. Quo
tempore etiam a consule Marcello Siciliae magna pars capta est, quam tenere
Afri coeperant, et nobilissima urbs Syracusana, praeda ingens Romam perlata
est. Leuinus in Macedonia cum Philippo et multis Greciae populis et rege Asiae
Attalo amicitiam fecit et ad Siciliam profectus est; Annonem quendam Afrorum
ducem apud Agrigentum ciuitatem cum ipso oppido coepit, eum Romam cum captiuis
nobilissimis misit. xl ciuitates in deditionem accepit, xxvi expugnauit. Ita
omnis Sicilia recepta est, Macedonia fracta. Ingenti gloria Romam regressus
est. Annibal in Italia Gneum Fuluium consulem subito adgressus cum viiii
milibus hominum interfecit.
15 Interea ad Hispanias, ubi occisis duobus Scipionibus
nullus Romanus dux erat, Publius Cornelius Scipio mittitur, filius Publii
Scipionis qui ibidem bellum gesserat, annos natus quattuor et uiginti, uir
Romanorum omnium et sua aetate et posteriore tempore fere primus. Iste etenim,
dum senatores ob metum Annibalis Italiam relinquere deliberarent, cum tribunus
militum esset, districto gladio id fieri uetuit primusque iurans ut patriae
defensor existeret, uniuersos similiter iurare coegit Romanosque ad spem uitae
quasi ab inferis reduxit. Is Carthaginem Hispaniae capit, in qua omne aurum,
argentum et belli apparatum Afri habebant, nobilissimos quoque obsides quos ab
Hispanis acceperant. Magonem etiam fratrem Annibalis ibidem capit, quem Romam
cum aliis mittit. Romae ingens laetitia post hunc nuntium fuit. Scipio
Hispanorum obsides parentibus reddidit. Denique dum quaedam adulto flore uirgo
pulcherrima ab eo comprehensa fuisset, eam paterna pietate seruauit, concedens
parentibus ut eam redimerent; ad se etiam puellae sponsum nobilissimi generis
uirum uenire persuadens, ei ipsam quasi pius in matrimonium genitor tradidit
dotisque nomine puellae pretium, quod a parentibus eius acceperat, condonauit;
pro quibus factis maxime adnitente puellae sponso eiusque parentibus omnes fere
Hispaniae ad eum transierunt. Post
quae Hasdrubalem Annibalis fratrem uictum fugat et praedam maximam capit.
16 Interea in Italia consul Publius Fauius Maximus Tarentum recepit, in
qua ingentes copiae Annibalis erant. Et ibi etiam ducem Annibalis Carthalonem
occidit, xxv milia hominum captiuorum uendidit, predam militibus dispertiuit,
pecuniam hominum uenditorum ad fiscum retulit. Tum multae ciuitates
Romanorum quae ad Annibalem transierant, rursus se Fauio Maximo dediderunt.
Insequenti anno Scipio in Hispania egregias res egit et per se et per fratrem
suum Lucium Scipionem; septuaginta ciuitates receperunt. In Italia tamen male pugnarunt. Nam Claudius
Marcus consul ab Annibale occisus est.
17 Tertio anno postquam Scipio ad
Hispaniam profectus fuerat, rursus res inclitas gerit. Regem Hispaniarum magno
proelio uictum in amicitiam accepit et primus omnium a uicto obsides non
poposcit.
18 Desperans Annibal Hispanias contra
Scipionem diutius posse retineri, fratrem suum Hasdrubalem ad Italiam cum
omnibus copiis euocauit. Is ueniens a consulibus Appio Claudio Nerone et Marco
Liuio Salinatore apud Metaurum fluuium in insidias conpositas incidit. Strenue
tamen pugnans occisus est, lviii milia de eius exercitu perempta, v milia capta
sunt. cccciiii milia ciuium Romanorum inter eos reperta et reuocata sunt. Magnum
pondus auri atque argenti Romam relatum est. Annibali caput fratris sui
Hasdrubalis ante castra proiectum est, quo uiso et simul clade Poenorum
cognita, anno tertio decimo quam in Italiam uenerat, refugit in Brittiam. Post
haec Annibal diffidere iam de belli coepit euentu. Romanis ingens animus
accessit; itaque et ipsi euocauerunt ex Hispania Publium Cornelium Scipionem. Is Romam cum ingenti gloria uenit.
Per idem tempus Hierosolymis pontifex maximus Onias filius Simonis fuit.
19 Quinto Caecilio Lucio Valerio consulibus omnes
ciuitates, quae in Brittiis ab Annibale tenebantur, Romanis se tradiderunt.
20 Anno quarto decimo posteaquam in Italiam Annibal
uenerat, Scipio, qui multa bene in Hispania egerat, consul est factus et in
Africam missus. Cui uiro diuinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut
putaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Is in Africa contra Annonem
ducem Afrorum pugnat, exercitum eius interficit. Secundo proelio castra capit
cum quattuor et quingentis militibus, undecim milibus occisis. Sifacem Numidiae
regem, qui se Afris coniunxerat, capit et castra eius inuadit. Sifax cum
nobilissimis Numidis et infinitis spoliis Romam a Scipione mittitur. Qua re
audita omnis fere Italia Annibalem deserit. Ipse a Carthaginiensibus redire in
Africam iubetur, quam Scipio uastabat.
21 Ita anno septimo decimo ab Annibale Italia liberata
est, quam flens dicitur reliquisse. Legati Carthaginiensium pacem a Scipione
petiuerunt. Ab eo ad senatum Romam missi sunt. xlv diebus his indutiae datae
sunt, quousque ire Romam et regredi possent. Et triginta milia pondo argenti ab
his accepta sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis pacem iussit cum Carthaginiensibus
fieri. Scipio his conditionibus dedit, ne amplius quam triginta naues haberent,
ut quingenta milia pondo argenti darent, captiuos et perfugas redderent.
22 Interim Annibale ueniente ad Africam pax turbata
est, multa hostilia ab Afris facta sunt. Legati tamen eorum ex Vrbe uenientes a
Romanis capti sunt et iubente Scipione dimissi. Annibal quoque frequentibus
proeliis uictus a Scipione petere etiam ipse coepit pacem. Cum uentum esset ad
colloquium, isdem conditionibus data est quibus prius, additis quingentis
milibus ponderibus argenti centum milia librarum propter nouam perfidiam.
Carthaginiensibus conditiones displicuerunt iusseruntque Annibalem pugnare.
Infertur a Scipione et Masinissa, alio rege Numidarum qui amicitiam cum Scipione
fecerat, Carthagini bellum. Annibal tres exploratores ad Scipionis castra
misit, quos captos Scipio circumduci per castra iussit ostendique his totum
exercitum, mox etiam prandium dari dimittique, ut renuntiarent Annibali quae
apud Romanos uidissent.
23 Interea proelium ab utroque duce instructum est,
quale uix ulla memoria fuit, cum peritissimi uiri copias suas ad bellum
educerent. Scipio uictor recedit paene ipso Annibale capto, qui primum cum
multis equitibus, deinde cum uiginti, postremo cum quattuor euasit. Inuenta in
castris Annibalis argenti pondo uiginti milia, auri octingenta, coetera
supellectilis copiosa. Post id certamen pax cum Carthaginiensibus facta est.
Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphauit atque Africanus ex eo appellari
coeptus est. Finem accepit
secundum Punicum bellum post annum nonum decimum quam coeperat.
EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE
LIBER TERTIVS
|