|
LIBER QVARTVS
INCIPIT LIBER QVARTVS
1 Transacto Punico bello
secutum est Macedonicum contra Philippum regem quingentesimo et quinquagesimo
et primo anno ab Vrbe condita.
2 Titus Quintius Flamminius aduersum
Philippum rem prospere gessit, et pax ei data est his legibus: ne Greciae
ciuitatibus, quas Romani contra eum defenderant, bellum inferret, ut captiuos
et transfugas redderet, quinquaginta solas naues haberet, reliquas Romanis
dederet, per annos decem quaterna milia pondo argenti praestaret et obsidem
daret filium suum Demetrium. Titus Quintius etiam Lacedaemoniis intulit bellum.
Ducem eorum Nabidem uicit et quibus uoluit conditionibus in fidem accepit.
Ingenti gloria triumphauit, duxit ante currum nobilissimos obsides, Demetrium
Philippi filium et Armenem Nabidis. Romani captiui, qui sub Annibale per
Greciam uenditi fuerant, uniuersi recepti capitibus rasis ob detersam
seruitutem currum triumphantis secuti sunt. Eodem tempore Insubres Boii,
a quibus Ticinum ciuitas condita est, atque Cenomanni contractis in unum
uiribus Amilcare Poenorum duce, qui in Italia remanserat, Cremonam
Placentiamque uastantes difficillimo bello a Lucio Fuluio praetore superati
sunt. Consul Marcellus in Etruria a Boiis oppressus magnam partem exercitus
perdidit; cui postea Furius alter consul auxilio accessit atque ita uniuersam
Boiorum gentem igni ferroque uastantes propemodum usque ad nihilum deleuerunt.
3 Transacto bello Macedonico secutum est Syriacum
contra Antiochum regem Publio Cornelio Scipione Acilio Glabrione consulibus.
Huic Antiocho Annibal se iunxerat Carthaginem patriam suam, metu ne Romanis
traderetur, relinquens. Acilius Glabrio in Achaia bene pugnauit. Castra regis
Antiochi nocturna pugna capta sunt, ipse fugatus. Philippo, quia contra
Antiochum Romanis fuisset auxilio, filius Demetrius redditus est.
Publio Scipione Africano iterum Tito Sempronio Longo consulibus, apud
Mediolanium decem milia Gallorum caesa, sequenti autem proelio undecim milia
Gallorum, Romanorum uero quinque milia occisa sunt. Minucius a Liguribus in extremum periculi
adductus et insidiis hostium circumuentus uix Numidarum equitum industria
liberatus est.
4 Lucio Cornelio Scipione et Gaio Laelio consulibus,
Scipio Africanus fratri suo Lucio Cornelio Scipioni consuli legatus contra
Antiochum profectus est. Annibal, qui cum Antiocho erat, nauali proelio uictus
est. Ipse postea Antiochus circa Sipulum Magnesiam Asiae ciuitatem a consule
Cornelio Scipione ingenti proelio fusus est. Auxilio fuit in ea pugna Romanis
Eumenes Attali regis frater, qui Eumeniam in Frigia condidit. Quinquaginta
milia peditum, tria equitum eo certamine ex parte regis occisa sunt. Tum rex
pacem petit. Isdem conditionibus data est a senatu, quamquam uicto, quibus ante
offerebatur: ut ex Europa et Asia recederet atque intra Taurum se contineret,
decem milia talentorum et uiginti obsides praeberet, Annibalem concitatorem
belli dederet. Eumeni regi donatae sunt a senatu omnes Asiae ciuitates quas
Antiochus bello perdiderat, et Rhodiis, qui auxilium Romanis contra regem
Antiochum tulerant, multae urbes concesserunt. Scipio Romam rediit, ingenti
gloria triumphauit. Nomen et ipse, ad imitationem fratris, Asiagenis accepit,
quia Asiam uicerat, sicuti frater ipsius propter Africam domitam Africanus
appellabatur. Lucius Bebius in Hispaniam proficiscens a Liguribus circumuentus
cum uniuerso exercitu occisus est, unde adeo ne nuntium quidem superfuisse
constat, ut internitionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curauerint. Marcius
consul aduersus Ligures profectus superatusque quattuor milia militum amisit.
5 Spurio Postumio Albino Marco Philippo consulibus M.
Fuluius de Aetolis triumphauit. Annibal, qui, uicto Antiocho, ne Romanis
traderetur, ad Prusiam Bithyniae regem fugerat, repetitus etiam ab eo est per
Titum Quintium Flamminium. Et
cum tradendus Romanis esset, uenenum bibit et apud Libyssam in finibus
Nicomedensium sepultus est. Eodem anno Scipio Africanus ab ingrata sibi
Vrbe diu exulans apud Amiternum morbo periit. Tunc Vulcani insula, quae ante
non fuerat, repente mari est edita. His quoque diebus actum est quod de Heliodoro Machabaeorum narrat
historia.
6 Philippo rege Macedoniae mortuo,
qui et aduersus Romanos bellum gesserat et postea Romanis contra Antiochum
auxilium tulerat, filius eius Perseus in Macedonia rebellauit ingentibus copiis
ad bellum paratis. Nam
adiutores habebat Cotum Thraciae regem et regem Illirici Gentium nomine.
Romanis autem in auxilium erant Eumenes Asiae rex, Ariaratus Cappadociae,
Antiochus Syriae, Ptolomeus Aegypti, Masinissa Numidiae. Prusias autem
Bithyniae, quamquam sororem Persei uxorem haberet, utrisque se equum praebuit.
Dux Romanorum Publius Licinius consul contra eum missus est et a rege graui
proelio uictus. Neque tamen Romani, quamquam superati, regi petenti pacem
praestare uoluerunt nisi his conditionibus: ut se et suos senatui et populo
Romano dederet. Mox missus contra eum Lucius Aemilius Paulus consul et in
Illiricum Gaionicius praetor contra Gentium. Sed Gentius facile uno proelio
uictus mox se dedidit. Mater eius et uxor et duo filii, frater quoque simul in
potestatem Romanorum uenerunt. Bello
intra xxx dies perfecto, ante cognitum est Gentium uictum, quam coeptum bellum
nuntiaretur.
7 Cum Perseo autem Aemilius Paulus
consul iii nonas Sept. dimicauit uicitque eum uiginti milibus peditum eius
occisis. Equitatus cum rege interfugit. Romanorum centum milites amiserat.
Romanis se dederunt. Ipse rex cum desereretur ab amicis, uenit in Pauli
potestatem. Sed honorem ei Aemilius Paulus consul non quasi uicto habuit; nam
et uolentem ad pedes sibi cadere non permisit et iuxta se in sella collocauit.
Macedoniis et Illiriis hae leges a Romanis datae: ut liberi essent et dimidium
eorum tributorum praestarent quae regibus praestitissent, ut appareret populum
Romanum pro aequitate magis quam auaritia dimicare. Itaque in conuentu
infinitorum populorum Paulus hoc pronuntiauit et legationes multarum gentium,
qui ad eum uenerant, magnificentissimo conuiuio pauit, dicens eiusdem homines
esse debere et bello uincere et in conuiuii apparatu elegantes esse.
8 Mox septuaginta ciuitates Epyri,
quae rebellabant, cepit, praedam militibus distribuit. Romam ingenti
pompa rediit in naue Persei, quae inusitatae magnitudinis fuisse traditur, adeo
ut sedecim ordines dicatur habuisse remorum. Triumphauit autem
magnificentissime in curru aureo cum duobus filiis utroque latere adstantibus.
Ducti sunt ante currum duo regis filii et ipse Perseus xlv annos natus. Post eum etiam Anicus de Illiriis
triumphauit. Gentius cum fratre et filiis ante currum ductus est. Ad hoc
spectaculum reges multarum gentium Romam uenerunt, inter alios etiam Attalus
atque Eumenes Asiae reges et Prusias Bithyniae. Magno honore excepti sunt et
permittente senatu dona quae adtulerunt in Capitolio posuerunt. Prusias etiam
filium suum Nicomedem senatui commendauit.
Anno ab Vrbe condita sexcentesimo Lucio Licinio Lucullo Postumio Altino
consulibus, cum omnes Romanos ingens Celtiberorum metus inuasisset et ex
omnibus non esset qui ire in Hispaniam uel miles uel legatus auderet, Publius
Scipio, qui post Africanus erit, ultro se militaturum in Hispaniam optulit, cum
tamen in Macedoniam sorte iam deputatus esset. Itaque profectus in Hispaniam magnas strages
gentium dedit, saepius etiam militis quam ducis usus officio; nam et barbarum
prouocantem singulariter congressus occidit. Sergius autem Galba praetor a
Lusitanis magno proelio uictus est uniuersoque exercitu amisso ipse cum paucis
uix elapsus euasit.
9 Insequenti anno Lucius Mummius in Lusitania bene
pugnauit. Marcellus postea consul res ibidem prospere gessit.
10 Tertium deinde bellum contra Carthaginem suscipitur
sexcentesimo et altero anno ab Vrbe condita, Lucio Mallio Censurino et Marco
Mallio consulibus, anno quinquagesimo primo postquam secundum Punicum
transactum est. Hii profecti Carthaginem. Carthaginiensibus euocatis iussisque
ut arma et naues traderent, tanta uis armorum repente tradita est, ut facile ex
ea tota Africa potuisset armari. Qui postquam arma Romanis tradiderunt, relicta
urbe recedere procul a mari decem milia passuum iussi sunt. Carthaginienses
dolorem ad desperationem contulerunt aut defensuri ciuitatem aut cum ipsa per
ipsam sepeliendi, moxque sibi duos Hasdrubales duces creauerunt, armaque facere
aggressi, postquam aes ferrumque defecit, aurea argenteaque fecere. Consules
cum aliquantam muri partem machinis diruissent, a Carthaginiensibus uicti sunt
atque repulsi, quos fugientes Scipio tunc tribunus militum repulso intra muros
hoste defendit. Famea dux alius equitatui Carthaginiensium praeerat. Igitur
Scipio tunc, Scipionis Africani nepos, tribunus, ut dictum est, militum ibi
militabat. Huius apud omnes
ingens metus et reuerentia erat; nam et paratissimus ad dimicandum et consultissimus
habebatur. Itaque per eum multa a consulibus gesta sunt, neque quicquam
magis uel Hasdrubal uel Famea uitabant, quam contra eam Romanorum partem
committere ubi Scipio dimicarat.
11 Per idem tempus Masinissa, rex Numidarum, per annos
sexaginta fere amicus populi Romani, anno uitae nonagesimo septimo mortuus,
quadraginta quattuor filiis relictis, Scipionem diuisorem inter filios suos
esse iussit.
12 Cum igitur clarum Scipionis nomen
esset, iuuenis adhuc consul est factus et contra Carthaginem est missus. Contra
quam dum sex continuis diebus noctibusque pugnasset, ultima Carthaginienses
desperatio ad deditionem traxit, petentes ut, quos belli clades reliquos
fecisset, saltem seruire liceret; ac primum agmen mulierum satis miserabile,
post uirorum descendit; nam fuisse mulierum uiginti quinque milia, uirorum
triginta milia traditum est. Rex Hasdrubal se ultro dedidit, transfugae
qui Escolapii templum occupauerant, uoluntario praecipitio dati, igne consumpti
sunt. Vxor Hasdrubalis se suosque filios secum femineo furore in medium iecit
incendium. Ipsa autem ciuitas sedecim diebus continuis arsit miserumque
spectaculum suis uictoribus praebuit; multitudo omnis captiuorum exceptis
paucis principibus uenundata est. Diruta est autem Carthago omni murali lapide
in puluerem comminuto. Cuius fuisse situs huiusmodi dicitur: xxii milia passuum
muro amplexa tota paene mari cingebatur absque faucibus, quae tribus milibus
passuum aperiebantur; is locus murum triginta pedes latum habuit saxo quadrato
in altitudine cubitorum quadraginta, a saxo cui Byrsae nomen erat, paulo
amplius quam duo milia passuum tenebat; ex una parte murus communis urbis et
Byrsae imminens mari, quod mare stagnum dicitur, quoniam obiectu protentae
linguae tranquillatur. Spolia ibi inuenta, quae uariarum ciuitatum excidiis
Carthago collegerat, et ornamenta urbium ciuitatibus Siciliae, Italiae, Africae
reddidit quae sua recognoscebant. Ita Carthago septingentesimo anno postquam
condita erat deleta est. Ita quarto, quam coeptum fuit, bellum tertium
terminatum est. Scipio nomen,
quod auus eius acceperat, meruit, scilicet ut propter uirtutem etiam ipse
Africanus iunior uocaretur.
13 Interim in Macedonia
quidam Pseudophilippus arma mouit et Romanum praetorem Publium Iuuentium contra
se missum ad internicionem uicit. Post eum Quintus Caecilius Metellus dux a
Romanis contra Pseudophilippum missus est et xxv milibus occisis Macedoniam
recepit, ipsum etiam Pseudophilippum in potestatem suam redegit.
14 Corinthiis quoque bellum indictum est, nobilissimae Greciae ciuitati,
propter iniuriam legatorum Romanorum. Hanc Mummius consul coepit et diruit. Tres igitur Romae simul celeberrimi triumphi
fuerunt: Africani ex Africa, ante cuius currum ductus est
Hasdrubal; Metelli ex Macedonia,
cuius currum praecessit Andariscus idem qui et Pseudophilippus; Mummii ex
Corintho, ante quem signa aenea et pictae tabulae et alia urbis clarissimae
ornamenta praelata sunt.
15 Iterum in Macedonia Pseudoperses, qui
se Persei filium esse dicebat, collectis seruitiis rebellauit, et cum iam xvi
milia armatorum haberet, a Tremellio quaestore superatus est. His diebus
androginus Romae uisus iussu aruspicum in mare mersus est.
16 Eodem tempore Metellus in
Celtiberiam apud Hispanos res egregias gessit. Successit ei Quintus
Pompeius. Nec multo post Quintus quoque Coepio ad idem bellum missus est, quod
quidam Viriatus contra Romanos in Lusitania gerebat. Quo metu Viriatus a suis interfectus est, cum
xiiii annos Hispanias aduersus Romanos mouisset. Pastor primo fuit, mox
latro non dux, postremo tantos ad bellum populos concitauit, ut adsertor contra
Romanos Hispaniae putaretur. Huic namque primus Sextus Vecilius praetor
occurrit, qui toto exercitu caeso uix fuga lapsus euasit; deinde Gaium Plautium
praetorem idem Viriatus multis proeliis fractum fugauit; post haec Claudium
Vnimammium cum omni exercitu superauit. Denique cum interfectores eius praemium
a Coepione consule peterent, responsum est: numquam Romanis placuisse
imperatores a suis militibus interfici. Eo tempore Romae puer ex ancilla natus
est quadrupes, quadrimanus, oculis quattuor, auribus totidem, naturam uirilem
duplicem habens. In Bononiensi agro fruges in arboribus natae sunt.
17 Quintus Pompeius deinde consul a Numantinis, quae
Hispaniae ciuitas fuit opulentissima, superatus pacem ignobilem fecit. Post eum
Gaius Hostilius Mancinus consul iterum cum Numantinis pacem fecit infamem, quam
populus et senatus iussit infringi atque ipsum Mancinum hostibus tradi, ut in
illo quasi auctorem foederis uindicarent. Cumque per continuos annos
quattuordecim cum solis quattuor milibus quadraginta milia Romanorum
protriuissent, post tantam igitur ignominiam, qua a Numantinis bis Romani
exercitus fuerant subiugati, Publius Scipio Africanus secundo consul factus est
et ad Numantiam missus est. Is primum militem uitiosum et ignauum exercendo
magis quam puniendo sine aliqua aceruitate correxit, mox pugna cum Numantinis
commissa exercitus Romanus oppressus impetu Numantinorum terga conuertit; sed
increpatione et minis obiectantis sese consulis tandem indignatus in hostem
rediit et quem fugiebat, fugere compulit; unde quamuis Scipio laetatus sit,
tamen ultra bello aduersus eos audendum non esse professus est. Itaque urbem
obsidione conclusit, uallo circumdedit; cumque diu conclusi fame laborarent
pugnaeque facultatem exposcerent, ut mori eis quasi uiris liceret, nouissime
larga prius potione calefacti, quae madefactis frugibus confici solet, subito
super Romanos inrupere. Atrox diu certamen et usque ad periculum Romanorum
fuit, iterumque Romani pugnare se aduersum Numantinos fugiendo probassent, nisi
sub Scipione pugnassent. Numantini interfectis suis fortissimis bello cedunt,
compositis tamen ordinibus nec sicut fugientes in urbem reuertuntur. Corpora
interfectorum ad sepulturam oblata accipere noluerunt clausaque urbe cuncti
pariter ferro, ueneno atque igne consumpti sunt. Romani ex his nihil aliud quam
securitatem adepti sunt seque magis euasisse Numantinos quam uicisse dixerunt.
Vnum Numantinum uictoris catena non tenuit; quicquid supellectilis fuit, ignis
consumpsit. Tunc Scipio Tyresum quendam Celticum principem consuluit, qua de
causa Numantia aut prius inuicta aut post euersa fuisset; Tyresus respondit: «Concordia
uictoriam, discordia exitium praebuit». Hac tempestate apud Iudaeos occiso Iuda
Machabeo frater eius Ionathas pontifex habetur. Tunc etiam claruit apud
Brundisium Pacuuius tragoediarum scriptor. Igitur Scipio multas Hispaniae
ciuitates partim coepit, partim in deditionem accepit, Numantiam a solo
euertit, reliquam prouinciam in fidem accepit.
18 Eodem tempore Attalus rex Asiae
frater Eumenis mortuus est heredemque populum Romanum reliquid. Ita imperio Romano per testamentum Asia
accessit.
19 Mox etiam Decimus Iunius Brutus de Callecis et Lusitanis magna gloria
triumphauit. Et post Scipio Africanus de Numantinis
secundum triumphum egit xiiii anno postquam priorem de Africa
egerat. Interea in Sicilia bellum est seruile exortum
ac per Fuluium et Rutilium amplius quam uiginti milia tunc seruorum trucidata
sunt; Minturnis ccccl serui in cruce suspensi sunt, apud Sinuessam uero iiii
milia seruorum a Quinto Metello et Gneo Seruilio oppressa narrantur.
20 Motum interim in Asia bellum est ab
Aristonico Eumenis filio, qui ex concubina exceptus fuerat. Is
Eumenis frater Attali fuerat. Aduersus eum missus post Licinius Crassus
habens infinita regum auxilia; nam et Bithyniae rex
Nicomedes Romanos iuuit et Mitridates Ponticus, cum quo bellum postea
grauissimum fuit, et Ariarates Cappadox et Polemenes Paflagon. Victus est tamen
Crassus et ab hostibus captus est; qui magis mori eligens quam a barbaro
abduci, uirgam qua equum agebat, in oculum se tenentis iniecit moxque ab eo
confossus est. Caput eius Aristonico oblatum, corpus Smyrnae sepultum est.
Postea Perpenna consul Romanus, qui successor Crasso ueniebat, audita belli
fortuna ad Asiam celerauit et acie uictum Aristonicum apud Stratonicensium
ciuitatem, quo confugerat, fame ad deditionem conpulit. Aristonicus iussu
senatus Romae in carcere strangulatus est. Triumphari enim de eo non poterat, quia Perpenna apud Pergamum, Romam rediens, diem obierat.
His diebus tanta per totam
Africam lucustarum multitudo conualuit, ut simul fruges, herbas, arborum folia
corticesque conroderent; quae repentino uento subleuatae in Africano sunt
pelago demersae. Sed cum earum aceruos fluctus per extenta
litora pertulissent, pestiferum odorem putrefacta congeries exhalauit.
Vnde omnium animantium, auium pecudumque ac bestiarum pestis existens uitium
corruptionis ampliauit; qua pestilentia in Numidia dccc milia hominum, circa
Carthaginem uero plus quam cc milia perierunt, Romanorum uero militum, quae ibi
ad praesidium erant, ccc milia extincta sunt.
21 Lucio Caecilio Metello et Tito Quintio Flamminio
consulibus Carthago in Africa iussu senatus reparata est, quae nunc manet,
annis duobus et xx euolutis postquam a Scipione fuerat euersa. Deducti sunt
ciues Romani.
22 Anno sexcentesimo uicesimo septimo ab Vrbe condita,
Gaius Cassius Longinus et Sextus Domitius Caluinus consules Gallis Transalpinis
bellum intulerunt et Arbennorum tunc nobilissimae ciuitati atque eorum duci
Vituito infinitamque multitudinem iuxta Rodanum fluuium interfecerunt. Denique
cum Vituitus paucitatem Romanorum uix ad escam canibus, quos in agmine habebat,
sufficere posse iactaret et ipse clxxx milia armatorum haberet, conserta pugna
a Romanis superatus est; ex cuius exercitu partim in bello partim submersi cum
ponte, quem sibi iunctis nauibus supra Rodanum extruxerant, cl milia perierunt.
Praeda ex torquibus Gallorum ingens Romam perlata est. Vituitus se Domitio
dedit atque ab eo Romam deductus est, magnaque gloria consules ambo
triumphauerunt.
23 Marcio Portio Catone et Quinto Marca Rege
consulibus, sexcentesimo tricesimo et tertio anno ab Vrbe condita, Narbone in
Gallia colonia deducta est.
Annoque post a Licinio Metello et Quinto Mucio Sceuola consulibus de
Dalmatia triumphatum est.
24 Ab Vrbe condita anno sexcentesimo tricesimo quinto
Gaius Cato consul Scordiscis intulit bellum, ignominiose pugnauit.
25 Gaio Caecilio Metello Gneo Carbone consulibus, duo
Metelli fratres eodem die, alterum ex Tracia, alterum ex Sardinia triumphum
egerunt, nuntiatumque Romae est Cymbros e Gallia in Italiam transisse.
26 Post Scipione Nasica et Calpurnio Bestia consulibus
Iugurtae Numidarum regi bellum inlatum est, quod Adherbalem et Hiemsalem,
Micipsae filios, fratres suos reges et populi Romani amicos, interemisset.
Missus aduersus eum consul Calpurnius Bestia. Corruptus regis pecunia pacem cum
eo flagitiosissimam fecit, et a senatu inprobata est. Postea contra eundem
insequenti anno Spurius Postumius Albinus profectus est. Is quoque per fratrem
ignominiose contra Numidas pugnauit.
27 Tertio missus Quintus Caecilius Metellus consul. Is
exercitum ingenti seueritate et moderations correctum, cum nihil in quemquam
cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit. Iugurtam uariis proeliis
uicit, elefantos eius occidit uel coepit, multas ciuitates ipsius coepit. Et
cum iam finem bello positurus esset, successum est ei a Gaio Mario. Is Iugurtam
et Bocchum Mauritaniae regem, qui auxilium Iugurtae ferre coeperat, pariter
superauit. xc milia armatorum ad internitionem cecidit. Aliquanta et ipse
oppida Numidiae coepit belloque terminum posuit capto Iugurta per quaestorem
suum Cornelium Syllam ingentem uirum, tradente Boccho Iugurtam qui pro eo ante
pugnauerat. A Marco Iunio Silano collega Quinti Metelli Cymbri in Gallia uicti
sunt et a Minutio Rufo in Macedonia Scordisci et Tribelli et a Seruilio
Coepione in Hispania Lusitani uicti sunt, et duo triumphi de Iugurta, primus
per Metellum, secundus per Marium, acti sunt. Ante currum tamen Marii Iugurta cum duobus
filiis ductus est catenatus et mox iussu consulis in carcere strangulatus est.
His apud Hierosolymam
diebus Iohannes dux Iudaeorum et pontifex extitit, qui ab eo, quod Hyrcanos bello uicerat, Hyrcani nomen
accepit. Per id etiam tempus Cicero Arpini nascitur matre Eluia nomine,
patre equestris ordinis ex regio Vulscorum genere. Eodemque tempore quaedam
uirgo de Roma in Apuliam pergens, ictu fulminis exanimata est omnibus sine
scissura aliqua uestimentis ademptis ac pectoris pedumque uinculis dissolutis,
monilibus etiam anulisque discussis inlleso corpore nuda iacuit; equus quoque
eius pari modo frenis et cingulis peremptus iacuit dissolutis.
EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE
LIBER QVARTVS
|