|
LIBER QVINTVS
INCIPIT LIBER QVINTVS
1 Dum bellum in Numidia contra
Iugurtam geritur, Romani consules Marcus Mallius et Quintus Coepio a Cymbris et
Teutonis et Tugurinis et Ambronibus, quae erant Germanorum et Gallorum gentes,
uicti sunt iuxta flumen Rodanum et ingenti internitione etiam castra sua et
magnam partem exercitus perdiderunt. Timor Romae grandis fuit, quantus
uix Annibalis tempore Punicis bellis, ne iterum Galli Romam uenirent. Ergo
Marius post uictoriam Iugurtinam secundo consul est factus, bellumque ei contra
Cymbros et Teutonas decretum est. Tertio quoque ei et quarto delatus est
consulatus, quia bellum Cymbricum protrahebatur. Sed in quarto consulatu
collegam habuit Quintum Lutatium Catulum. Cum Cymbris itaque conflixit et duobus
proeliis cc milia hostium cecidit, lxxx milia coepit et ducem eorum Teutomodum,
propter quod meritum absens consul est factus.
2 Interea Cymbri et Teutones, quorum copia adhuc
infinita erat, ad Italiam transierunt. Iterum a Gaio Mario et Quinto Catulo
contra eos dimicatum est, sed a Catuli parte felicius. Nam proelio, quod simul
ambo gesserunt, cxl milia aut in pugna aut in fuga caesa sunt, lx milia capta.
Romani milites ex utroque exercitu trecenti perierunt. Tria et triginta Cymbris
signa sublata sunt, ex his exercitus Marii duo reportauit, Catuli exercitus
xxxi.
Sed ab eorum mulieribus grauiorem paene quam ab ipsis pugnam Romani experti
sunt; hae etenim plaustris in modum castrorum dispositis ipsae desuper propugnantes
diu obstitere Romanis. Sed cum
ab eis nouo cedis genere terrerentur, abscisis enim cum crine ceruicibus
inhonesto satis uulnere turpes relinquebantur, ferrum, quod in hostes
sumpserant, in se suosque uerterunt. Nam aliae concursu mutuo iugulatae,
aliae adprehensis inuicem faucibus strangulatae, aliae funibus ad sua colla
ligatis equorumque cruribus protractae interierunt, aliae laqueo de subrectis
plaustrorum temonibus pependerunt; quaedam dum se suspenderet, duos filios
traiectis per colla eorum laqueis ad suos pedes uinxit. Ita his duobus
proeliis cccxl milia Gallorum occisa, cxl milia capta sunt absque innumera
multitudine mulierum, quae femineo furore se suosque paruulos necauerunt. His
belli finis fuit; triumphus utrique decretus est.
3 Sexto Iulio Caesare et Lucio Marcio Philippo
consulibus sexcentesimo quinquagesimo nono anno ab Vrbe condita, cum prope alia
omnia bella cessarent, in Italia grauissimum bellum Picentes, Marsi Pelignique
mouerunt, qui cum annis numerosis iam populo Romano oboedirent, tum libertatem
sibi aequam adserere coeperunt. Perniciosum admodum hoc bellum fuit. Rutilius
consul in eo occisus est, Coepio nobilis iuuenis, Portius Cato alius consul.
Duces autem aduersus Romanos Picentibus et Marsis fuerunt Titus Vettius,
Hierius Asianus, Titus Legennius, Aulus Cluentius. A Romanis bene contra eos
pugnatum est a Gaio Mario, qui sexies consul fuerat, et a Gneo Pompeio, maxime
tamen a Lucio Cornelio Sylla, qui inter alia egregia ita Cluentium hostium
ducem cum magnis copiis fudit, ut ex suis unum amitteret. Quadriennio cum graui
tamen calamitate hoc bellum tractum est. Quinto demum anno finem accepit per
Lucium Cornelium Syllam consulem, cum antea in eodem bello ipse multa strenue
sed praetor gessisset.
Ipso in tempore dira prodigia uisa sunt: nam sub ortu solis globus ignis a
regione septentrionis cum maximo caeli fragore emicuit; apud Arretinos in
conuiuio cruor e panibus quasi e uulneribus corporum fluxit; per septem
continuos dies grando lapidum inmixtis etiam testarum fragmentis terram
latissime uerberauit; in Samnitibus e uastissimo terrae hiatu flamma prorupit
et usque in caelum extendi uisa est. Tunc etiam omnium generum animalia, quae
inter homines uiuere solita erant, relictis stabulis pascuisque cum balatu,
hinnitu mugituque miserabili ad siluas montesque fugerunt; canes quoque, quorum
natura est extra homines esse non posse, lacrimosis ululatibus uagi luporum
ritu oberrarunt; nec mora post haec tam grauia prodigia ciuilia bella secuta
sunt. Apud Iudaeos ea
tempestate primus Aristobolus rex pariter et pontifex diadematis sumpsit
insigne.
4 Anno Vrbis conditae sexcentesimo
sexagesimo secundo primum Romae bellum ciuile commotum est, eodem anno etiam
Mitridaticum. Causam bello ciuili Gaius Marius sexies
consul dedit. Nam cum Sylla consul contra Mitridatem gesturus bellum, qui Asiam
et Achaiam occupauerat, mitteretur, isque exercitum in Campania paulisper
teneret, ut belli socialis, de quo diximus, quod intra Italiam gestum fuerat,
reliquiae tollerentur, Marius affectauit ut ipse ad bellum Mitridaticum
mitteretur. Qua re Sylla commotus cum exercitu ad Vrbem
uenit. Illic contra Marium et Sulpicium
dimicauit. Primus Vrbem armatus ingressus est,
Sulpicium interfecit, Marium fugauit, atque ita ordinatis consulibus in futurum
annum Gneo Octauio et Cornelio Cinna ad Asiam profectus.
5 Mitridates, qui Ponti rex erat
atque Armeniam minorem et totum Ponticum mare in circuitu in Bosphoro tenebat,
primo Nicomeden amicum populi Romani Bithynia uoluit expellere senatuique
mandauit bellum se ei, propter iniurias quas passus fuerat, inlaturum. A senatu
responsum Mitridati est: si id faceret, quod bellum a
Romanis et ipse pateretur. Quare iratus Cappadociam statim occupauit et ex ea Ariobarzanem regem et amicum populi Romani fugauit.
Mox etiam Bithyniam inuasit et Paflagoniam, pulsis ex ea regibus amicis
populi Romani Polemene et Nicomede. Inde et Ephesum contendit et per omnem
Asiam litteras misit, ut ubicumqne inuenti essent ciues Romani, uno die occiderentur.
6 Interea etiam Mathone ciuitas Achaiae ab Aristone
Atheniensi Mitridati tradita est. Miserat enim iam ad Achaiam Mitridates
Archelaum ducem suum cum centum et uiginti milibus equitum ac peditum, per quem
etiam reliqua Grecia occupata est. Sylla Archelaum apud Pyreum non longe ab Athenis obsedit, ipsas coepit. Postea
commisso proelio contra Archelaum ita eum uicit, ut ex cxx milibus uix decem
Archelao superessent, ex Syllae exercitu xiii tantum hommes interficerentur.
Hac pugna Mitridates cognita, septuaginta milia lectissima ex Asia Archelao
misit, contra quem Sylla iterum commisit. Primo proelio xv milia hostium
interfecta sunt et filius Archelai Diogenes; secundo omnes Mitridatis copiae
extinctae sunt, Archelaus ipse triduo nudus in paludibus latuit. Hac re audita
Mitridates iussit cum Sylla de pace agi.
7 Interim eo tempore Sylla etiam Dardanos, Scordiscos,
Dalmatas et Moesos partim uicit, alios in fidem accepit. Sed cum legati a rege
Mitridate, qui pacem petebant, uenissent, non aliter se daturum Sylla esse
respondit, nisi rex relictis his quae occupauerat, ad regnum suum redisset.
Postea tamen ad colloquium ambo uenerunt. Pax inter eos ordinata est, ut Sylla
ad bellum ciuile festinans a tergo periculum non haberet. Nam dum Sylla in
Achaia atque Asia Mitridatem uicit, Marius, qui fugatus erat, et Cornelius
Cinna unus ex consulibus bellum in Italia reparauerunt et ingressi urbem Romam
nobilissimos e senatu et consulares uiros interfecerunt, multos proscripserunt,
ipsius Syllae domo euersa filios et uxorem ad fugam compulerunt. Vniuersus reliquus senatus ex Vrbe
fugiens ad Syllam in Greciam uenit, orans ut patriae subueniret. Ille in
Italiam traiecit, bellum ciuile gesturus aduersus Norbanum et Scipionem
consules. Et primo proelio contra Norbanum dimicauit non longe a Capua. Tum sex milia eius cecidit, sex
coepit, xxiiii suos amisit. Inde etiam ad Scipionem se conuertit et ante
proelium totum eius exercitum sine sanguine in deditionem accepit.
8 Sed cum Romae mutati consules
essent, Marius Marii filius ac Papirius Carbo consulatum accepissent, Sylla
contra Marium iuniorem dimicauit et xv milibus eius occisis cccc de suis
perdidit. Sylla deinde cum Campanio Samnitium duce et reliquis copiis ad portam
Collinam signa contulit, octoginta milia hominum occidit. Mox etiam Vrbem
ingressus tria milia hominum contra fidem datam inermes peremit cumque magna
crudelitate aduersus sontes insontesque seuiret, Quintus Catulus palam Syllae
dixit: «Cum quibus tandem uicturi sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus?»
Sylla dehinc Marcomarium de caprili casa extractum uinciri iussit ductumque
trans Tiberim effossis oculis, membris minutatim exsectis uel fractis
trucidari. Marium Marii filium Praeneste persecutus obsedit et ad mortem
compulit. Rursus pugnam grauissimam habuit contra Lamponium et Carinatem
duces partis Marianae ad portam Collinam. lxx milia hostium in eo proelio
contra Syllam fuisse dicuntur. xii milia se Syllae dediderunt, coeteri in acie,
in castris, in fuga insatiabili ira uictoris consumpti sunt. Gaius quoque Carbo
consul alter ab Arimino in Siciliam fugit et ibi per Gneum Pompeium interfectus
est, quem adulescentem Sylla atque annos unum et uiginti natum cognita eius
industria tantis exercitibus praefecerat, ut secundus a Sylla haberetur.
9 Occiso ergo Carbone, Siciliam Pompeius recepit.
Transgressus inde ad Africam Domitium Marianae partis ducem et Ierdam regem
Mauritaniae, qui Domitio auxilium ferebat, occidit. Post haec Sylla de Mitridate
ingenti gloria triumphauit. Gneus etiam Pompeius, quod nulli Romanorum tributum
erat, quartum et uicesimum annum agens de Africa triumphauit. Hunc finem
habuerunt duo bella funestissima, Italicum, quod et sociale dictum est, et
ciuile, quae ambo tracta sunt per annos decem. Consumpserunt autem ultra cl
milia hominum, uiros consulares xxiii, praetorios vii, aedilicios lx, senatores
fere cc. Post haec tamen Sylla mortuo Lepidus Marianae partis aduersus Catulum
Syllanum ducem consurgens bellum reparauit; bis tunc acie certatum est, plurimi
Romanorum extincti. Albanorum ciuitas, pro eo quod illuc Scipio Lepidi filius
confugisset, expugnata et capta est. Brutus in Cisalpinam Galliam fugiens apud
Regium interfectus est. Hoc tempore Hierosolimis Alexandra uxor Alexandri
regnabat, ex cuius aetate Iudaeos rerum confusio et uariae clades oppressere.
EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE
LIBER QVINTVS
|