|
LIBER SEXTVS
INCIPIT LIBER SEXTVS
1 Marco Aemilio Lepido Quinto Catulo
consulibus, cum Sylla rem publicam conposuisset, bella noua exarserunt, unum in
Hispania, alium in Pamphylia et Cilicia, tertium in Macedonia, quartum in
Dalmatia. Nam Sertorius, qui partium Marianarum fuerat, timens fortunam
coeterorum qui interempti erant, ad bellum commouit Hispanias. Missi sunt
contra eum duces Quintius Caecilius Metellus, filius eius qui Iugurtam regem
uicit, et Lucius Domitius praetor. A Sertorii duce Hirtuleio Domitius
occisus est. Metellus uario successu contra Sertorium dimicauit. Postea cum inpar pugnae solus
Metellus putaretur, Gneus Pompeius ad Hispanias missus est. Ita duobus ducibus
aduersis Sertorius fortuna uaria saepe pugnauit. Octauo decimo anno per suos
occisus est, et finis ei bello
datus per Gneum Pompeium adulescentem et Quintum Metellum Pium atque omnes
prope Hispaniae in dicionem populi Romani redactae.
2 Ad Macedoniam missus est Appius
Claudius post consulatum. Leuia proelia habuit contra uarias gentes quae
Rodopam prouinciam incolebant, atque ibi morbo mortuus est. Missus ei successor
Gaius Scribonius Curio post consulatum. Is Dardanos uicit et usque ad Danuuium
penetrauit triumphumque meruit et intra triennium bello finem dedit.
3 Ad Ciliciam et Pamphyliam missus
est post Seruilius ex consule, uir strenuus. Is Ciliciam subegit, Lyciae urbes
clarissimas oppugnauit et coepit, in his Faselidam, Olympum, Coracum Ciliciae.
Isauros quoque adgressus ad deditionem redegit atque intra triennium bello finem dedit. Primus
omnium Romanorum in Tauro iter fecit. Is reuertens triumphum accepit et nomen
Isaurici meruit.
4 At in Illiricum missus est Gaius
Cosconius pro consule. Is multam partem Dalmatiae subegit, Salonas coepit et
conposito bello
Romam post biennium rediit.
5 Isdem temporibus consul Marcus
Aemilius Lepidus, Catuli collega, ciuile bellum uoluit commouere, intra unam
tamen aestatem motus eius obpressus est. Ita uno tempore multi simul
triumphi fuerunt, Metelli ex Hispania, Pompei secundus ex Hispania, Curionis ex
Macedonia, Seruilii ex Isauria.
6 Anno Vrbis conditae sexcentesimo septuagesimo sexto
Lucio Licinnio Lucullo et Marco Aurelio Cotta consulibus, mortuus est Nicomedes
rex Bithyniae et testamento populum Romanum heredem fecit. Mitridates pace rupta Bithyniam et Asiam rursus
uoluit inuadere. Aduersus eum ambo consules missi non unam habuere fortunam.
Cotta apud Calcedonem uictus ab eo acie, etiam intra oppidum coactus est et
obsessus. Sed cum se inde Mitridates Cizicum transtulisset, ut Cizico capto
totam Asiam inuaderet, Lucullus ei aller consul occurrit. Ac dum Mitridates in
obsidione Cizici commoratur, ipse eum a tergo obsedit fameque consumpsit et
multis proeliis uicit, postremo Bizantium, quae nunc Constantinopolis est,
fugauit. Nauali quoque proelio duces eius Lucullus oppressit. Ita una
hieme et aestate a Lucullo ad centum fere milia regis exstincta sunt.
7 Anno urbis Romae sexcentesimo septuagesimo octauo,
Macedoniam prouinciam Marcus Licinnius Lucullus accepit, consobrinus eius qui
contra Mitridatem bellum gerebat. Et in Italia nouum bellum subito commotum
est. Septuaginta enim et quattuor gladiatores ducibus Partaco, Crixo et Oenomao
effracto Capuae ludo fugerunt. Vesubium montem occupauerunt; unde erumpentes
Clodii praetoris, qui eos obsidione cinxerat, castra expugnauerunt ipsoque in
fugam acto cuncta in praedam auerterunt. Inde per Consentiam et Metapontum
circumducti ingentia breui agmina colligerunt; itaque cum caedibus, incendiis,
rapinis stuprisque omnia miscerent multaeque se matronae ob dolorem pudoris
uiolati necassent, paene non leuius bellum in ea quam Hannibal mouerunt. Nam
multis ducibus et duobus simul Romanorum consulibus uictis, sexaginta fere
milium armatorum exercitum congregauerunt, uictique sunt in Apulia a Marco Licinnio
Crasso proconsule et post multas calamitates Italiae tertio anno bello huic
finis impositus.
8 Sexcentesimo octogesimo primo anno Vrbis conditae
Publio Cornelio tantum grauia bella in imperio Romano erant, Mitridaticum et
Macedonicum. Haec duo Luculli agebant, Lucius Lucullus et Marcus Lucullus.
Lucius ergo Lucullus post pugnam Cizicenam, qua uicerat Mitridatem, et naualem,
qua duces eius oppresserat, persecutus est eum et recepta Paflagonia atque
Bithynia etiam regnum eius inuasit, Sinopen et Amison ciuitates Ponti
nobilissimas coepit. Secundo proelio apud Gaueran ciuitatem, quo ingentes
copias ex omni regno adduxerat Mitridates, cum xxx milia lectissima regis a v
milibus Romanorum uastata essent, Mitridates fugatus et castra eius direpta.
Armenia quoque Minor, quam tenuerat, eidem sublata est. Susceptus tamen est
Mitridates post fugam a Tigrane Armeniae rege, qui tum ingenti gloria
imperabat, Persas saepe uicerat, Mesopotamiam occupauerat et Syriam et Fenices
partem.
9 Ergo Lucullus repetens hostem fugatum etiam regnum
Tigranis, qui Armeniis imperabat, ingressus est. Tigranocertam ciuitatem
Arzianenae nobilissimam regni Armeni accepit, ipsum regem cum septem milibus
quingentis glibanariis et centum milibus sagittariorum et armatorum uenientem
decem et octo milia militum habens ita uicit, ut magnam partem Armeniorum
deleuerit. Inde Nisibim
profectus eam quoque ciuitatem cum regis fratre coepit. Sed hii, quos in Ponto
Lucullus reliquerat cum exercitus parte, ut regiones uictas et iam Romanorum
tuerentur, neglegenter se et auare agentes occasionem iterum Mitridati in
Pontum inrumpendi dederunt, atque ita bellum renouatum est. Lucullo
paranti, capta Nisibi, contra Persas expeditionem successor est missus.
10 Alter autem Lucullus, qui Macedoniam administrabat,
Bessis primus Romanorum intulit bellum atque eos ingenti proelio in Hemo monte
superauit. Oppidum Vscudamam,
quod Bessi habitabant, eodem die quo adgressus est
uicit, Cabulem coepit, usque ad Danubium penetrauit. Expugnauit etiam gentes
quae Rodopeis montibus circumfusae, inter coetera dictu audituque horrida quae
in captiuos agebant, raptis, cum poculo opus esset, humanorum capitum ossibus
cruentis capillatisque adhuc ac per interiores cauernas male effosso cerebro
oblitis auide ac sine orrore tamquam ueris poculis utebantur. Inde multas supra
Pontum positas ciuitates adgressus est. Illic Apolloniam euertit, Galatiam,
Partenopolim, Tomos, Histrum, Burtiaonem coepit, belloque confecto Romam
rediit. Ambo tamen triumphauerunt, Lucullus qui contra Mithridatem pugnauerat
maiore gloria, cum tantorum regnorum uictor redisset.
11 Confecto bello Macedonico, manente
Mitridatico, quod recedente Lucullo rex collectis auxiliis reparauerat, bellum
Creticum ortum est. Ad id missus Caecilius Metellus ingentibus proeliis intra
triennium omnem prouinciam coepit appellatusque est Creticus atque ex insula
triumphauit. Quo tempore Libia quoque Romano imperio per testamentum
Appionis, qui rex eius fuerat, accessit, in qua inclytae urbes erant Berenice,
Ptolomais, Cyrene.
12 Dum haec aguntur, pyratae omnia maria infestabant
ita ut Romanis toto orbe uictoribus sola nauigatio tuta non esset. Quare id
bellum Gneo Pompeio decretum est. Quod intra paucos menses ingenti et
felicitate et celeritate confecit. Mox ei delatum etiam bellum contra reges;
Mitridaten in Armenia Minore nocturno proelio uicit, castra diripuit,
quadraginta milia eius occidit, uiginti tantum de exercitu suo perdidit et duos
centuriones. Mitridates cum uxore fugit et duobus comitibus. Neque multo post
cum in suos saeuiret et complures amicos suos nec non Exipodram Magareque
filios suos trucidasset, Farnaces alter filius eius exemplo fratrum territus
exercitum ad persequendum se missum sibi conciliauit et mox aduersus patrem
duxit. Mitridates diu ex altissimo muro filium frustra praecatus, ubi
inexorabilem uidit, ita fertur exclamasse: «Quoniam Farnaces», inquit, «mori
iubet, uos, si estis dii patrii, praecor, ut quandocumque hanc uocem ipse
audiat a liberis suis», statimque descendens ad uxores, pelices ac filias suas
uenenum omnibus dedit; quod cum ipse nouissimus hausisset nec tamen, propter
remedia quibus se praemunierat, ueneno confici possit, Gallum quendam militem
inuitauit eique iugulum praebuit. Hunc finem habuit Mitridates; periit autem apud Bosforum, uir ingentis
industriae consiliique. Regnauit annis sexaginta, uixit septuaginta duobus,
contra Romanos bellum habuit annis quadraginta.
13 Tigrani deinde Pompeius bellum intulit. Ille se ei dedit et in
castra Pompei xvi miliario ab Artaxata uenit ac diadema suum, cum procubuisset
ad genua Pompei, in manibus ipsius collocauit. Quod ei Pompeius reposuit
honorificeque eum habitum regni tamen parte multauit et grandi pecunia. Adempta
est ei Syria, Foenice, Sofene, sex milia praeterea talentorum argenti, quae
populo Romano daret, quia bellum sine causa Romanis commouisset.
14 Pompeius mox etiam Albanis bellum intulit et eorum
regem Proden ter uicit, postremo per epistolas ac munera rogatus ueniam ei ac
pacem dedit. Hiberiae quoque regem Artacen uicit acie et in deditionem accepit.
Armeniam Minorem Deiotaro Galatiae regi donauit, quia socius belli Mitridatici
fuerat. Attalo et Polemini
Paflagoniam reddidit. Aristarchum Colchis regem inposuit. Mox Itureos et Arabas
uicit. Et cum uenisset in Syriam, Seleuciam uicinam Antiochiae ciuitatem
libertate donauit, quod regem Tigranem non recepisset. Antiocensibus obsides
reddidit. Aliquantum agrorum Damascensibus dedit, quo lucus ibi spatiosior
fieret, delectatus loci amoenitate et aquarum abundantia. Inde ad
Iudaeam transgressus est, Hierosolimam caput gentis obsedit non solum natura
loci uerum etiam ingenti muro fossaque maxima munitam. Cum alias aliis legiones
die nocteque succedere sine requie cogeret, uix tertio mense expugnauit. xiii
milibus Iudaeorum occisis, coeteris in fidem acceptis, muros ciuitatis euerti
aequarique solo imperauit, cuius circuitus quattuor milium passuum dicitur
fuisse. Cumque aliquantos principes Iudaeorum securi percussisset, Hyrcano
sacerdotium restituit, Aristobolum captiuum Romam duxit. Hoc bellum Orientis
cum uiginti et duobus regibus sese gessisse ipse Pompeius narrauit. His gestis
in Asiam se recepit et finem antiquissimo bello dedit.
15 Marco Tullio Cicerone oratore et Gneo Antonio
consulibus anno Vrbis conditae sexcentesimo octogesimo nono Lucius Sergius
Catilena, nobilissimi generis uir sed ingenii prauissimi, ad delendam patriam
coniurauit cum quibusdam claris quidem sed audacibus uiris. A Cicerone Vrbe
expulsus est. Socii eius deprehensi in carcere strangulati sunt. Ab Antonio
altero consule Catilena ipse uictus proelio est et interfectus.
16 Sexcentesimo nonagesimo anno Vrbis conditae Decimo
Iunio Silano et Lucio Murena consulibus Metellus de Creta triumphauit, Pompeius
de bello piratico et Mitridatico. Nulla umquam pompa triumphi similis fuit.
Ducti sunt ante eius currum filii Mitridatis, filius Tigranis et Aristobolus
rex Iudaeorum, praelata est ingens pecunia et auri atque argenti infinitum. Hoc
tempore nullum per orbem terrarum graue bellum erat.
17 Anno Vrbis conditae sexcentesimo nonagesimo tertio
Gaius Iulius Caesar, qui postea imperauit, cum Lucio Bibulo consul est factus.
Decreta est ei Gallia et Hylliricum cum legionibus denis. Primos uicit
Heluetios qui nunc Sequani appellantur, deinde uincendo bella grauissima usque
ad Oceanum Brittanicum processit. Expugnauit namque in ea Heluitios, Tulingos,
Latobolos, Rauracos et Boios, ex quibus xlvii milia perempta sunt, coetera
diffugerunt. Dein Ariouistum regem, cui auxiliabantur Arudes, Marcomones,
Triboci, Wangiones, Nemetes, Eduses et Suebi, fugere conpulit duasque uxores
eius totidemque filias coepit omnemque exercitum per quinquaginta milia passuum
insatiabiliter cecidit. Post haec gentem Belgarum, cui adhaeserant Bellouagui
cum sexaginta milibus armatorum, Suessones cum quinquaginta milibus, Neruii
praeterea, quorum adeo indomita feritas erat ut numquam ad se mercatores
accedere sinerent, hi nihilominus quinquaginta milia armatorum habentes,
Atrepates etiam et Ambiani, Menappi, Caleti, Velocases, Velomandi, Atuatici,
Condurses, Eburones, Cerosi, Cemani, qui uno nomine Germani uocantur, quorum
omnium cum his, quos supra diximus, ducenta septuaginta duo milia fuisse
referuntur. Hi cum repente e siluis erumpentes exercitum Caesaris perterritum
in fugam uertissent, tandem hortatu Caesaris exercitus restitit eosque usque ad
internitionem paene deleuit. Dehinc Titurius Albinus legatus Caesaris Aluercos
Eburouices Lixouiosque incredibili caede deleuit. Publius Crassus alter legatus
ex Aquitanis et Cantabris triginta et octo milia interfecit. Caesar rursus
Germanos, qui Renum transierant et totas Gallias sibi subicere parabant, bello
adhortus usque ad internicionem cecidit, quorum feruntur quadringenta
quadraginta milia fuisse; deinde facto ponte Renum transgressus, Sueuos,
maximam et ferocissimam gentem, quarum esse centum pagos multi prodidere,
totamque Germaniam perterruit, mox in Galliam se recepit. Domuit autem annis nouem fere omnem Galliam
quae inter Alpes, flumen Rodanum, Rhenum et Oceanum est et circuitu patet ad
bis tricies centena milia passuum. Brittanis mox bellum intulit, quibus
ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat. Eos quoque uictos obsidibus
acceptis stipendiarios fecit. Galliae autem tributi nomine annuum imperauit
sestertium quadringenties, Germanosque trans Renum adgressus inmanissimis
proeliis uicit. Inter tot successus ter male pugnauit: apud Aruernos semel
praesens et absens a Germania bis; nam legati eius duo Titurius et Aurunculeius
per insidias caesi sunt.
18 Circa eadem tempora anno Vrbis conditae sexcentesimo
nonagesimo septimo, Marcus Licinnius Crassus collega Gnei Pompei Magni in
consulatu secundo contra Parthos missus est, et cum circa Carras contra omen et
auspicia dimicasset, a Surena Orodis regis duce uictus, ad postremum
interfectus est cum filio clarissimo et praestantissimo iuuene. Reliquiae
exercitus per Cassium quaestorem seruatae sunt, qui singulari animo perditas
res tanta uirtute restituit, ut Persas rediens trans Eufraten crebris proeliis
uinceret.
19 Hinc iam bellum ciuile successit execrandum et
lacrimabile, quo praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi
Romani fortuna mutata est. Caesar enim rediens ex Gallia uictor coepit poscere
alterum consulatum atque ita ut sine dubietate aliqua ei deferretur.
Contradictum est a Marcello consule, a Vibulo, a Pompeio, a Catone, iussusque
dimissis exercitibus ad Vrbem redire et ex Marcelli consulis auctoritate ad
legiones, quae apud Luceriam erant, Pompeius cum imperio missus est. Propter
quam iniuriam ab Arimino, ubi milites congregatos habebat, aduersum patriam cum
exercitu uenit. Consules cum Pompeio senatusque omnis atque uniuersa nobilitas
ex Vrbe fugit et in Greciam transiit. Apud Epyrum, Macedoniam, Achaiam, Pompeio
duce, senatus contra Caesarem bellum parauit.
20 Caesar uacuam Vrbem ingressus dictatorem se fecit. Inde
Hispanias petiit. Ibi Pompei exercitus ualidissimos et fortissimos cum tribus
ducibus Lucio Afronio, Marco Petreio, Marco Barsone, superauit. Inde regressus
Greciam transiit, aduersum Pompeium dimicauit. Primo proelio uictus est et
fugatus; euasit tamen, quia nocte interueniente Pompeius sequi noluit, dixitque
Caesar nec Pompeium scire uincere et illa tantum die se potuisse superari.
Deinde in Thesalia apud Paleofarsacum productis utrimque ingentibus copiis
dimicauerunt. Pompei acies habuit xl milia peditum, equites in sinistro cornu
sexcentos, in dextro quingentos, praeterea totius Orientis auxilia, totam
nobilitatem, innumeros senatores, praetorios, consulares et qui magnorum iam
bellorum uictores fuissent. Caesar in acie sua habuit peditum non integra xxx
milia, equites mille.
21 Numquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores
neque melioribus ducibus conuenerant, totum terrarum orbem facile subacturae si
contra barbaros ducerentur. Pugnatum tamen est ingenti contentione, cumque diu
utrimque dubia sorte cederentur atque ex alia parte Pompeius inter hortandum
diceret: «Parce ciuibus», nec tamen faceret, ex alia uero Caesar hoc faceret
quod urgeret, dicens: «Miles, faciem feri», tandem uniuersus Pompei fugit
exercitus castraque eius direpta sunt. Ipse fugatus Alexandriam petiit, ut a
rege Aegypti, cui tutor a senatu datus fuerat propter iuuenilem eius aetatem,
acciperet auxilia. Qui fortunam magis quam amicitiam secutus occidit Pompeium,
caput eius et anulum Caesari misit. Quo conspecto Caesar etiam lacrimas fudisse
dicitur tanti uiri intuens caput et generi quondam sui.
22 Mox Caesar Alexandriam uenit. Ipsi
quoque Ptolomaeus insidias parauit. Caesar ui insistentium hostium pressus
scafam ascendit, qua mox pondere subsequentium grauata ac mersa per ducentos
passus ad nauem una manu eleuata, qua chartas tenebat, natando peruenit. Mox
nauali certamine pulsatus magna facilitate classem regiam aut depressit aut
coepit. Alexandrinis petentibus regem reddidit, monitum ut amicitiam magis
Romanam quam arma experiri studeret; qui tamen, ilico ut liber fuit, bellum
intulit, sed continuo cum toto exercitu suo et ipse deletus est; nam uiginti
milia hominum in eo bello caesa referuntur; duodecim milia cum septuaginta
longis nauibus dedita, quingenti ex uictoribus cecidisse dicuntur. Rex ipse adulescens scafa exceptus,
ut fugeret, multis insilentibus mersus necatusque est, corpus eius ad litus
deuolutum indicio loricae aureae cognitum fuit. Caesar Alexandria
potitus regnum Cleopatrae dedit Ptolomaei sorori, cum qua consuetudinem stupri
habuerat, quae postea regio comitatu Vrbem ingressa est. Rediens inde Caesar
Farnacem Mitridatis Magni filium, qui Pompeio in auxilium apud Thessaliam
fuerat, rebellantem in Ponto et multas populi Romani prouincias occupantem,
uicit acie, postea ad mortem coegit.
23 Inde Romam regressus tertio se consulem fecit cum
Marco Aemilio Lepido, qui ei magister equitum dictatori ante annum fuerat. Inde
in Africam profectus est, ubi infinita nobilitas cum Iuua Mauritaniae rege
bellum reparauerat. Duces autem Romani erant Publius Cornelius Scipio ex genere
antiquissimo Scipionis Africani, hic etiam socer Marci Pompei fuerat, Marcus
Petreiusque Varus, Marcus Portius Cato, Lucius Cornelius Faustus Sullae
dictatoris filius. Contra hos
commisso proelio post multas dimicationes uictor fuit Caesar. Cato,
Scipio, Petreius, Iuua ipsi se occiderunt. Faustus, Sullae quondam dictatoris
filius, Pompei gener, a Caesare interfectus est.
24 Post annum Caesar Romam cum quattuor triumphis
ingressus quarto se consulem fecit et statim ad Hispanias est profectus, ubi
Pompei filii Gneus Pompeius et Sextus Pompeius ingens bellum praeparauerant.
Multa proelia fuerunt, ultimum apud Mundam ciuitatem, in quo adeo Caesar paene
uictus est, ut fugientibus suis se uoluerit occidere, ne post tantam rei
militaris gloriam in potestatem adulescentium natus annos sex et quinquaginta
ueniret. Denique reparatis suis uicit. Ex Pompei filiis maior occisus est,
minor fugit.
25 Inde Caesar bellis ciuilibus toto orbe conpositis
Romam rediit, agere insolentius coepit et contra consuetudinem Romanae
libertatis. Cum ergo et honores ex sua uoluntate praestaret, qui a populo antea
referebantur, nec senatui ad se uenienti adsurgeret aliaque regia et paene tyrannica
faceret, coniuratum est in eum a sexaginta uel amplius senatoribus equitibusque
Romanis. Praecipue fuerunt inter coniuratos duo Bruti ex eo genere Bruti qui
primus Romae consul fuerat et reges expulerat, et Gaius Cassius et Seruilius
Casca. Ergo Caesar, cum senatus die inter coeteros uenisset ad curiam, tribus
et uiginti uulneribus confossus est. Vir, quo nullus umquam bellis magis
enituit. Eius siquidem ductu undecies centum nonaginta et duo milia hostium
caesa sunt, nam quantum bellis ciuilibus fuderit, noluit adnotare; signis
conlatis quinquagies dimicauit, Marcum Marcellum solus supergressus, qui
triginta nouem uicibus pari modo fuerat proeliatus. Ad hoc nullus celerius scripsit, nemo uelocius
legit, quaternas etiam epistolas simul dictauit. Tantae fuit bonitatis, ut quos
armis subegerat, clementia magis uicerit. Eodem tempore Romae tres simul exorti
soles paulatim in eandem urbem coierunt; inter coetera portenta quae toto orbe
facta sunt, bos in suburbano Romae ad arantem locutus est frustra se urgeri,
non enim frumenta sed homines breui defuturos.
EXPLICIT LIBER SEXTVS
|