|
LIBER SEPTIMVS
INCIPIT LIBER SEPTIMVS
1 Anno Vrbis septingentesimo fere ac nono interfecto
Caesare ciuilia bella reparata sunt. Percussoribus enim Caesaris senatus
fauebat. Antonius consul partium Caesaris ciuilibus bellis obprimere eos
conabatur. Ergo turbata re publica multa Antonius scelera committens a senatu
hostis iudicatus. Missi ad eum persequendum duo consules Pansa et Hyrtius et Octauianus
adulescens annos xvii natus, patre Octauio senatore genitus, maternum genus ab
Aenea per Iuliam familiam sortitus, Caesaris nepos, quem ille testamento
heredem reliquerat et nomen suum ferre iusserat. Hic est qui postea Augustus est dictus et rerum
potitus. Quare profecti contra Antonium tres duces uicerunt eum apud Mutinam.
Euenit tamen ut uictores consules ambo morerentur. Quare tres exercitus uni
Caesari Augusto paruerunt.
2 Fugatus Antonius amisso exercitu
confugit ad Lepidum, qui Caesaris magister equitum fuerat et tum militum copias
grandes habebat. A quo susceptus est. Mox Lepido operam dante Caesar pacem cum
Antonio fecit et quasi uindicaturus patris sui mortem, a quo per testamentum
fuerat adoptatus, Romam cum exercitu profectus, extorsit ut sibi uicesimo anno
consulatus daretur, senatum proscripsit, cum Antonio ac Lepido rem publicam
armis tenere coepit. Per hos etiam Cicero
orator occisus est multique alii nobiles.
3 Interea Brutus et Cassius
interfectores Caesaris ingens bellum mouerunt. Erant enim per Macedoniam et
Orientem multi exercitus, quos occupauerant. Profecti sunt igitur contra eos
Caesar Octauianus Augustus et Marcus Antonius; remanserat enim ad defendendam
Italiam Lepidus; apud Philippos, Macedoniae urbem, contra eos pugnauerunt.
Primo proelio uicti sunt Antonius et Caesar, periit tamen dux nobilitatis
Cassius, secundo Brutum et infinitam nobililatem, quod cum illis bellum
gesserat, uictam interfecerunt. Ac sic inter eos diuisa est res publica, ut Augustus
Hispanias, Gallias et Italiam teneret, Antonius Asiam, Pontum, Orientem. Sed
in Italia L. Antonius consul bellum ciuile commouit, frater eius qui cum
Caesare contra Brutum et Cassium dimicauerat. Is apud Perusium, Tusciae ciuitatem, uictus et
captus est, neque occisus.
4 Interim a Sexto Pompeio, Gnei Pompei filio, ingens
bellum in Sicilia commmotum est, his qui superfuerant ex partibus Bruti
Cassiique ad eum confluentibus. Bellatum per Caesarem Augustum Octauianum et
Marcum Antonium aduersus Sextum Pompeium est. Pax postremo conuenit.
5 Eo tempore Marcus Agrippa in Aquitania rem prospere
gessit. Et Lucius Bentilius
Bassus inrumpentes in Syriam Persas tribus proeliis uicit. Pastorum, regis
Orodis filium, interfecit eo ipso die quo olim Orodis Persarum rex per ducem
Surenam Crassum occiderat. Hic primus de Parthis iustissimum triumphum Romae
egit.
6 Interim Pompeius pacem rupit et
nauali proelio uictus fugiens ad Asiam interfectus est. Antonius, qui
Asiam et Orientem tenebat, repudiata sorore Caesaris Augusti Octauiani,
Cleopatram reginam Aegypti duxit uxorem. Contra Persas etiam ipse pugnauit.
Primis eos proeliis uicit, regrediens tamen fame et pestilentia laborauit et,
cum instarent Parthi fugienti, ipse pro uicto recessit.
7 Hic quoque ingens bellum ciuile commouit cogente
uxore Cleopatra regina Aegypti, dum cupiditate muliebri optat etiam in Vrbe
regnare. Victus est ab Augusto nauali pugna clara et inlustri apud Actium, qui
locus in Epyro est, ex qua fugit in Aegyptum, et desperatis rebus, cum omnes ad
Augustum transirent, ipse se interemit. Cleopatra exornata diuersis ornamentis
ad Caesarem uenit sperans eum, ut coeteros, sua specie ad libidinem inlicere;
sed ille se intra pudicitiam coartans, ad eius concupiscentiam minime inflexus,
eam mox custodiri mandauit; quae custodia elapsa in pretioso sepulchro iuxta
Antonium suum se conlocans, sibi aspidem admisit et ueneno eius extincta est.
Aegyptus per Octauianum Augustum imperio Romano adiecta est praepositusque ei
Gneus Cornelius Gallus. Hunc primum Aegyptus Romanum iudicem habuit.
8 Ita bellis toto orbe confectis Octauianus Augustus
Romam rediit duodecimo anno quam consul fuerat. Ex eo rem publicam per
quadraginta et quattuor annos solus obtinuit, ante enim duodecim annis cum
Antonio et Lepido tenuerat. Denique cum de Oriente uictor reuersus esset
Vrbemque triplici triumpho ingressus esset, tunc primum Augustus, eo quod rem
publicam auxerit, consalutatus est atque ex tunc summam rerum potestatem, quam
Greci monarchiam uocant, adeptus est. His diebus trans Tiberim de taberna
meritoria fons olei e terra exundauit ac per totum diem largissimo riuo fluxit
significans ex gentibus gratiam Christi. Tunc etiam circulus ad speciem
caelestis arcus circa solem apparuit. Igitur cum quadragesimo secundo anno
firmissimam uerissimamque pacem Caesar composuisset, Christus dominus in
Bethleem natus est, cuius aduentui pax ista famulata est.
9 Non ullo tempore ante Caesarem magis Romana res
floruit. Nam exceptis ciuilibus bellis, in quibus inuictus fuit, Romano adiecit
imperio Aegyptum, Cantabriam, Delmatiam saepe ante uictam sed penitus tunc
subactam, Pannoniam, Aquitaniam, Illyricum, Retiam, Vindilicos et Talassos in
Alpibus, omnes Ponti maritimas ciuitates, in his nobilissimas Bosforum et
Ponticappadocem. Vicit autem proeliis Dagos. Germanorum ingentes copias
cecidit, ipsos quoque trans Aluem fluuium summouit, qui in barbarico longe
ultra Renum est. Hoc tamen bellum per Drusum priuignum suum administrauit,
sicut per Tyberium, priuignum alterum, Pannonicum, quo bello cccc captiuorum
milia ex Germania transtulit et supra ripam Reni in Gallia conlocauit. Armeniam
a Parthis recepit. Obsides, quod nulli antea, Persae ei dederunt. Reddiderunt
etiam signa Romana, quae Crasso uicto ademerant.
10 Scythae et Indi, quibus antea Romanorum nomen
incognitum fuerat, munera et legatos ad eum miserunt. Galatia quoque sub hoc
prouincia facta est, cum antea regnum fuisset, primusque eam Marcus Lollius pro
praetore administrauit. Tanto autem amore etiam apud barbaros fuit, ut reges
populi Romani amici in honorem eius conderent ciuitates, quas Caesareas
nominarent, sicut in Mauritania a rege Iuua et in Palaestina, quae nunc urbs
est clarissima. Multi autem reges ex regnis suis uenerunt, ut ei obsequerentur,
et habitu Romano togati scilicet ad uehiculum uel equum ipsius cucurrerunt.
Adeo denique turbas, bella, simultates execratus est, ut nisi iustis de
causis numquam genti cuiquam bellum indixerit, iactantisque esse ingenii et
leuissimi dicebat ardore triumphandi et ob lauream coronam, id est folia
infructuosa, in discrimen per incertos euentus certaminum securitatem ciuium
praecipitare, neque imperatori bono quicquam minus quam temeritatem congruere,
satis celeriter fieri quicquid commode gereretur, armaque nisi maioris
emolumenti spe nequaquam mouenda esse, ne compendio tenui, iactura graui,
petita uictoria similis sit hamo aureo piscantibus, cuius abrupti amissique
detrimentum nullo capturae lucro pensari potest. Auunculi quoque inuentum
uehementer arguebat, qui milites commilitones nouo blandoque more appellans,
dum adfectat carior fieri, auctoritatem principis emolliuerat. Denique erga
ciues clementissime uersatus est, in amicos fidus extitit, quorum praecipui
erant ob taciturnitatem Mecenas, ob patientiam laboris modestiamque Agrippa;
diligebat praeterea Virgilium Flaccumque poetas. Rarus quidem ad recipiendas amicitias, ad
retinendas constantissimus. Liberalibus studiis praesertim eloquentiae intantum
incumbens, ut nullus, ne in procinctu quidem, laberetur dies, quin legeret,
scriberet, declamaret.
Auxit ornauitque Romam
aedificiis multis isto glorians dicto: «Vrbem latericiam repperi, relinquo
marmoream». Fuit mitis, gratus, ciuilis animi et lepidi, corpore toto pulcher,
sed oculis magis, quorum aciem clarissimorum siderum modo uibrans libenter
accipiebat cedi ab intendentibus tamquam solis radiis aspectui suo; a cuius
facie dum quidam miles oculos auerteret et interrogaretur ab eo cur ita faceret,
respondit: «Quia fulmen oculorum tuorum ferre non possum». Nec tamen uir tantus
uitiis caruit; fuit enim paululum inpatiens, leniter iracundus, occulte
inuidus, palam factiosus, porro autem dominandi supra quam aestimari potest
cupidissimus, studiosus aleae lusor; cumque esset cibi ac uini multum,
aliquatenus uero somni abstinens, seruiebat tamen libidini usque ad probrum
uulgaris famae; nam inter duodecim catamitos totidemque puellas accubare
solitus erat. Abiecta quoque uxore Scribonia, amore alienae coniugis
possessus, Liuiam quasi marito concedente sibi coniunxit; cuius Liuiae iam
erant filii Tiberius et Drusus. Cumque esset luxuriae seruiens, erat tamen
eiusdem uitii seuerissimus ultor, more hominum qui in ulciscendis uitiis,
quibus ipsi uehementer indulgent, acres sunt.
Annos septem et septuaginta ingressus Nolae morbo interiit, quamquam alii
scribant dolo Liuiae extinctum, metuentis ne, quia priuignae filium Agrippam,
quem odio nouercali in insulam religauerat, reduci compererat, eo summam rerum
adepto, poenas daret. Igitur mortuum seu necatum multis nouisque honoribus
senatus censuit decorandum; nam, praeter id quod antea patrem patriae dixerat,
templa tam Romae quam per urbes celeberrimas ei consecrauit cunctis uulgo
iactantibus: «Vtinam aut non nasceretur aut non moreretur!» Vir qui non
inmerito ex maxima parte deo similis est putatus; neque enim facile ullus eo
aut in bellis felicior fuit aut in pace moderatior. Quadraginta quattuor annis,
quibus solus gessit imperium, ciuilissime uixit, in cunctos liberalissimus, in
amicos fidelissimus, quos tantis euexit honoribus ut paene aequaret fastigio
suo.
Imperauit annos quinquaginta et sex, duodecim cum Antonio, quadraginta uero
et quattuor solus; qui certe numquam aut rei publicae ad se potentiam traxisset
aut tam diu ea potiretur, nisi magnis naturae et studiorum bonis abundasset.
Rem publicam beatissimam Tiberio successori reliquid, qui priuignus ei, mox
gener, postremo adoptatione filius fuerat.
11 Iste quia Claudius Tiberius Nero dicebatur,
eleganter a iocularibus Caldius Biberius Mero ob uinolentiam nominatus est. Satis
prudens in armis satisque fortunatus ante sumptum imperium sub Augusto fuit, ut
non inmerito rei publicae dominatus ei committeretur. Inerat ei scientia
litterarum multa, eloquio clarior, sed ingenio pessimo, truci, auaro,
insidioso, simulans ea se uelle quae nollet, his quasi infensus quibus
consultum cupiebat, his uero quos oderat quasi beniuolus apparens, repentinis
responsionibus aut consiliis melior quam meditatis. Nusquam ipse pugnauit,
bella per legatos gessit suos. Quosdam reges ad se per blanditias euocatos
numquam remisit, in quibus Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in
prouinciae formam redegit et maximum ciuitatem appellari nomine suo iussit, quae
nunc Caesarea dicitur, cum Mazaga antea diceretur. Hic tertio et uicesimo
imperii anno, aetatis septuagesimo octauo, cum inmani furore insontes, noxios,
suos pariter externosque puniret, resolutis militiae artibus, Armenia per
Parthos, Moesia a Dacis, Pannonia a Sarmatis, Gallia a finitimis gentibus
direptae sunt. Ipse ingenti omnium gaudio mortuus est in Campania. Huius
imperii quinto decimo anno dominus Iesus Christus praedicationis suae sumpsit
initium, octauo quoque et decimo eiusdem anno Iesus Christus filius Dei pro
nobis sese morti offerens crucifixus est.
12 Successit Tiberio Gaius Caesar cognomento Galicula,
Drusi priuigni Augusti et ipsius Tiberii nepos, sceleratissimus et qui etiam
Tiberii dedecora purgauerit. Bellum contra Germanos suscepit et ingressus
Suauiam nihil strenue fecit. Stupra sororibus intulit, ex una etiam natam
filiam cognouit. Cum aduersum cunctos ingenti auaritia, libidine, crudelitate
saeuiret, interfectus in palatio est anno aetatis suae xxxix, imperii tertio, mense
decimo dieque octauo.
13 Post hunc Claudius fuit, patruus Galiculae, Drusi
qui apud Moguntiacum monumentum habet filius, cuius Galicula nepus erat. Hic
medie imperauit, multa gerens tranquille atque moderate, quaedam crudeliter et insulse.
Brittanis intulit bellum, quo nullus Romanorum post Gaium Caesarem attigerat,
eaque deuicta per Gneum Sentium et Aulum Plautium, inlustres et nobiles uiros,
triumphum celebrem egit. Quasdam insulas etiam ultra Brittanias in Oceano
positas imperio Romano addidit, quae appellantur Orcades, filio autem suo
Brittanici nomen inposuit. Tam ciuilis autem circa quosdam amicos extitit, ut
etiam Plautum nobilem uirum, qui expeditione Brittanica multa egregie fecerat,
triumphantem ipse prosequeretur et conscendenti Capitolium leuus incederet. Vixit annos iiii et lx, imperauit
xiiii. Post mortem consecratus est diuusque appellatus.
14 Successit huic Nero, Galiculae
auunculo suo simillimus, qui Romanum imperium et deformauit et minuit,
inusitatae luxuriae sumptuumque, ut qui exemplo Gai Galiculae in calidis et
frigidis lauaret unguentis, retibus aureis piscaretur, quae blattinis funibus
extrahebat. Infinitam senatus partem interfecit; bonis omnibus hostis fuit. Ad
postremum se tanto dedecore prostituit, ut et saltaret et cantaret in scaena
cytharedico habitu uel tragico. Parricidia multa commisit, fratre, uxore, matre
interfectis. Vrbem Romam incendit, ut spectaculi eius imaginem cerneret quale
olim Troia capta arserat. In re militari nihil omnino ausus, Britanniam
paene amisit. Nam duo sub eo nobilissima oppida capta illic atque euersa sunt. Armeniam Parthi sustulerunt
legionesque Romanas sub iugum miserunt. Duae tamen sub eo prouinciae factae
sunt, Pontus Polemoniacus concedente rege Polemone et Alpes Cottio rege
defuncto.
15 Per haec Romanae urbi execrabilis
ab omnibus simul destitutus et a senatu hostis iudicatus; cum quaereretur ad
poenam, quae poena erat talis, ut nudus per publicum ductus furca capite eius inserta
uirgis usque ad mortem caederetur atque ita praecipitaretur saxo, e palatio
fugit et in suburbano se liberti sui, quod est inter Salariam et Nomentanam
uiam ad quartum Vrbis miliarium, interfecit. Aedificauit Romae termas,
quae ante Neronianae dictae, nunc Alexandrinae appellantur. Obiit xxxi aetatis
anno, imperii quarto decimo, atque in eo omnis Augusti familia consumpta est.
Denique omnibus flagitiis suis etiam hoc addidit, quod sanctos Dei apostolos
Petrum Paulumque trucidauit.
16 Huic Seruius Galba successit
antiquissimae nobilitatis senator, cum septuagesimum et tertium annum ageret
aetatis, ab Hispanis et Gallis imperator electus, mox ab uniuerso exercitu
libenter acceptus. Nam
priuata eius uita insignis fuerat militaribus et ciuilibus rebus. Saepe consul,
saepe pro consule, frequenter dux grauissimis bellis. Huius breue imperium et
quod bona haberet exordia, nisi ad seueritatem propensior uideretur. Insidiis
Othonis occisus est imperii mense septimo. Iugulatus in foro Romae sepultusque
in hortis suis, qui sunt Aurelia uia non longe ab urbe Roma.
17 Lucius Otho, occiso Galba, inuasit imperium, materno
genere nobilior quam paterno, neutro tamen obscuro. In priuata uita mollis et
Neronis familiaris, in imperio documentum sui non potuit ostendere. Nam, cum
hisdem temporibus quibus Otho Galbam occiderat, etiam Vitellius factus esset a
Germanicianis exercitibus imperator, bellum contra eum suscepto cum apud
Betriacum in Italia leui proelio uictus esset, ingentes tamen copias ad bellum
haberet, sponte semet occidit Petentibus militibus ne tam cito de belli
desperaret euentu, cum tanti se non esse dixisset ut propter eum bellum ciuile
oriretur, uoluntaria morte obiit tricesimo et octauo aetatis anno, nonagesimo
et quinto imperii die.
18 Dein Vitellius imperio potitus est, familia honorata
magis quam nobili. Nam pater eius non admodum clare natus tres tamen ordinarios
gesserat consulatus. Hic cum multo dedecore imperauit et graui saeuitia
notabilis, praecipue ingluuie et uoracitate, quippe cum de die saepe quarto uel
quinto feratur epulatus. Notissima certe cena memoriae mandata est, quam ei
Vitellius frater exhibuit, in qua super ceteros sumptus duo milia piscium,
septem milia auium adposita traduntur. Hic cum Neroni similis esse uelit atque
id adeo prae se ferret, ut etiam exsequias Neronis, quae humiliter sepultae
fuerant, honoraret, a Vespasiani ducibus occisus est, interfecto in Vrbe prius
Sabino Vespasiani imperatoris fratre, quem cum Capitolio incendit. Interfectus
autem est magno dedecore: tractus per urbem Romam publice nudus, erecta coma et
capite ei subiecto ad mentum gladio stercore inuoluto et pectus ab omnibus
obuiis appetitus, postremo iugulatus et in Tyberim deiectus etiam communi
caruit sepultura. Periit autem aetatis anno septimo et quinquagesimo, imperii
mense octauo et die uno.
19 Vespasianus huic successit, factus apud Palestinam
imperator, princeps obscure quidem natus, sed optimis comparandus, priuata uita
inlustris, ut qui a Claudio in Germaniam et deinde in Brittaniam missus tricies
et bis cum hoste conflixerit, duas ualidissimas gentes, uiginti oppida, insulam
Vectam Brittaniae proximam imperio Romano adiecerit. Romae se in imperio
moderatissime gessit. Pecuniae tantum auidior fuit, ita ut eam nullis iniuste
auferret. Quam cum omni diligentiae prouisione colligeret, tamen studiosissime
largiebatur, praecipue indigentibus. Nec facile ante eum cuiusquam principis
uel maior est liberalitas conperta uel iustior. Placidissimae lenitatis, ut qui
maiestatis quoque contra se reos non facile punierit ultra exilii poenam. Sub
hoc Iudaea Romano accessit imperio et Hierosolyma, quae fuit urbs nobilissima
Palestinae. Achaiam, Liciam, Rodum, Bizantium, Samum, quae liberae ante id
tempus fuerant, item Trachiam, Ciliciam, Commaginem, quae sub regibus amicis
egerant, in prouinciarum formam redegit.
20 Offensarum et inimicitiarum inmemor
fuit, conuicia a causidicis et philosophis in se dicta leuiter tulit, diligens
tamen coercitor disciplinae militaris. Hic cum filio Tito de Hierosolymis
triumphauit. Per haec cum senatui, populo, postremo cunctis amabilis ac
iocundus esset, profluuio uentris extinctus est in uilla propria circa Sabinos,
annum agens aetatis sexagesimum nonum, imperii nonum et diem septimum, atque
inter diuos relatus est. Genituram filiorum ita cognitam habuit, ut cum multae
contra eum coniurationes fierent, quas patefactas ingenti dissimulatione
contempsit, in senatu dixit aut filios sibi successuros aut neminem.
21 Huic Titus filius successit, qui et
ipse Vespasianus est dictus, uir omnium uiriutum genere mirabilis, adeo ut amor
et deliciae humani generis diceretur, facundissimus, bellicosissimus,
moderatissimus. Causas Latine egit, poemata et tragoedias Grece conposuit. In
oppugnatione Hierosolymorum sub patre militans duodecim propugnatores duodecim
sagittarum ictibus confixit. Romae tantae ciuilitatis in imperio fuit, ut
nullum omnino puniret, conuictos aduersum se coniurationis dimisit et in eadem
familiaritate quam antea habuerit. Facilitatis et liberalitatis tantae
fuit, ut cum nulli quicquam negaret et ab amicis reprehenderetur, responderit
nullum tristem debere ab imperatore discedere; praeterea cum quadam die in cena
recordatus fuisset nulli se illo die quicquam praestitisse, dixerit: «Amici,
hodie diem perdidi». Hic Romae amphitheatrum aedificauit et quinque milia
ferarum in dedicatione eius occidit. Per haec inusitato fauore dilectus, morbo
periit in ea, qua pater, uilla post biennium et menses octo, dies uiginti, quam
imperator erat factus, aetatis anno altero et quadragesimo. Tantus luctus eo mortuo publicus fuit, ut omnes
tamquam in propria doluerint orbitate. Senatus, obitu ipsius circa uesperam
nuntiato, nocte inrupit in curiam et tantas ei mortuo laudes gratiasque
congessit, quantas nec uiuo umquam egerat nec praesenti. Inter diuos relatus
est.
22 Domitianus mox accepit imperium,
frater ipsius iunior, Neroni aut Galiculae aut Tyberio similior quam patri aut
fratri suo. Primis tamen annis moderatus in imperio fuit, mox ad ingentia uitia
progressus libidinis, iracundiae, crudelitatis, auaritiae tantum in se odii
concitauit, ut merita et patris et fratris aboleret: interfecit nobilissimos e
senatu, dominum se et deum primus appellari iussit, nullam sibi nisi auream aut
argenteam statuam in Capitolio passus est poni, consobrinos suos interfecit.
Superbia quoque in eo execrabilis fuit. Expeditiones quattuor habuit, unam
aduersus Sarmatas, alteram aduersus Catthos, duas aduersus Dacos. De Dacis
Catthisque duplicem triumphum egit, de Sarmatis solam lauream usurpauit. Multas
tamen calamitates isdem bellis passus est; nam in Sarmatia
legio eius cum duce interfecta est et a Dacis Oppius Sabinus consularis et
Cornelius Furcus praefectus praetorio cum magnis exercitibus occisi sunt. Romae
quoque multa opera fecit, in his Capitolium et Forum transitorium, Diuorum
Porticus, Isium ac Serapeum et Stadium. Verum cum ob scelera uniuersis exosus
esse coepisset, interfectus est suorum coniuratione in palatio, anno aetatis
tricesimo quinto, imperii quinto decimo. Funus eius ingenti dedecore per
bispelliones exportatum et ignobiliter est sepultum.
EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE
LIBER SEPTIMVS
|