|
LIBER OCTAVVS
INCIPIT LIBER OCTAVVS
1 Anno octingentesimo et
quinquagesimo ab Vrbe condita, Vetere et Valente consulibus, res publica ad
prosperrimum statum rediit, bonis principibus ingenti felicitate commissa. Domitiano
enim, exitiabili tyranno, Nerua successit, ut in priuata uita moderatus et
strenuus, nobilitatis mediae. Qui senex admodum, operam dante Petronio Secundo
praefecto praetorio, item Parthenio interfectore Domitiani, imperator est
factus. Aequissimum se et ciuilissimum praebuit. Rei publicae diuina prouisione
consuluit Traianum adoptando. Mortuus est Romae post annum et quattuor menses
imperii sui ac dies octo, aetatis septuagesimo et altero anno, atque inter
diuos relatus est.
2 Successit ei Vlpius Crinitus
Traianus, natus Italicae in Hispania, familia antiqua magis quam clara. Nam
pater eius primum consul fuit. Imperator autem apud Agrippinam in Gallis factus
est. Rem publicam ita administrauit ut omnibus principibus merito praeferatur,
inusitatae ciuilitatis et fortitudinis. Romani imperii, quod post Augustum
defensum magis fuerat quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit.
Vrbes trans Renum in Germania reparauit.
Daciam, Decibalo uicto, subegit, prouincia trans Danubium facta in his agris
quos Taifali nunc, Victoali et Teruingi habent. Ea prouincia decies
centena milia passuum in circuitu tenuit.
3 Armeniam, quam occupauerant Parthi, recepit
Farmatosyrie occiso qui eam tenebat. Albanis regem dedit. Hiberorum regem et Sauromatarum et Bosporanorum et
Arabum et Osdroenorum et Colchorum in fidem accepit. Carduenos, Marcomedos
occupauit et Antemusium, magnam Persidis regionem, Seleuciam et Tesifontem,
Babylonem, Messenios uicit ac tenuit. Vsque ad Indiae fines et mare Rubrum
accessit atque ibi tres prouincias fecit, Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, cum
his gentibus quae Madenam adtingunt. Arabiam postea in prouinciae formam
redegit. In mari Rubro classem instituit, ut per eam Indiae fines uastaret.
4 Gloriam tamen militarem ciuilitate
et moderatione superauit, Romae et per prouincias aequalem se omnibus exhibens,
amicos salutandi causa frequentans uel egrotantes uel cum festos dies
habuisset, conuiuia cum isdem indiscreta uicissim habens, saepe in uehiculis
eorum sedens, nullum senatorum laedens, nihil iniustum ad augendum fiscum
agens, liberalis in cunctos, publice priuatimque ditans omnes et honoribus
augens quos uel mediocri familiaritate cognouisset, orbem terrarum aedificans,
multas inmunitates ciuitatibus tribuens, nihil non tranquillum et placidum
agens, adeo ut omni eius aetate unus senator damnatus sit atque his tamen per
senatum ignorante Traiano. Ob haec per orbem
terrarum deo proximus nihil non uenerationis meruit et uiuus et mortuus.
5 Inter alia dicta hoc ipsius fertur
egregium: amicis enim culpantibus quod nimium circa omnes communis esset,
respondit: talem se imperatorem esse priuatis, quales esse sibi imperatores
priuatus optasset. Post ingentem igitur gloriam belli domique quaesitam e
Perside rediens apud Seleuciam Isauriae profluuio uentris extinctus est. Obiit
autem aetatis anno sexagesimo tertio, mense uno, die quarto, imperii nono
decimo, mense sexto, die quinto decimo. Inter diuos relatus est. Solus omnium
intra Vrbem sepultus est; ossa conlata in urnam auream in foro quod aedificauit
sub columna posita sunt, cuius altitudo cxl pedes habet. Huius tantum memoriae
delatum est, ut usque ad nostram aetatem non aliter in senatu principibus
adclametur, nisi «felicior Augusto, melior Traiano». Adeo in eo gloria
bonitatis optinuit, ut uel adsentantibus uel uere laudantibus occasionem
magnificentissimi praestet exempli.
6 Defuncto Traiano Aelius Adrianus creatus est
princeps, sine aliqua quidem uoluntate Traiani, sed operam dante Plotina
Traiani uxore; nam eum Traianus quamquam consobrinae suae filium uiuus noluerat
adoptare. Natus et ipse Italicae in Hispania. Qui Traiani gloriae inuidens
statim prouincias tres reliquid, quas Traianus addiderat, id est Suriam et
Mesopotamiam, Armeniam, reuocauit exercitus ac finem imperii esse uoluit
Eufraten. Idem de Dacia facere conantem amici deterruerunt, ne multi ciues
Romani barbaris traderentur, propterea quia Traianus uicta Dacia ex toto orbe
Romano infinitas eo copias hominum transtulerat ad agros et urbes colendas;
Daciae enim diuturno bello Deciuali res fuerant exhaustae.
7 Pacem tamen omni imperii sui tempore habuit, semel
tantum per praesidem dimicauit. Orbem Romanum circumiit; multa aedificauit.
Facundissimus Latino sermone, Greco eruditissimus fuit. Non magnam clementiae
gloriam habuit; diligentissimus tamen circa aerarium et militum disciplinam.
Obiit in Campania maior sexagenario, imperii anno uicesimo primo, mense decimo,
die uicesimo. Senatus ei
tribuere noluit diuinos honores; tamen cum successor ipsius Titus Aurelius
Antonius Fuluius hoc uehementer exigeret et uniuersi senatores palam
resisterent, tandem optinuit.
8 Ergo Adriano successit Marcus
Antonius Fuluius Boionius, isdem etiam Pius nominatus, genere claro sed non
admodum uetere, uir insignis et qui merito Numae Pompilio conferatur, ita ut
Romulo Traianus aequetur. Vixit ingenti honestate priuatus, maior in imperio,
nulli aceruus, cunctis benignus, in re militari moderata gloria defendere magis
prouincias quam amplificare studens, uiros aequissimos ad administrandam rem
publicam quaerens, bonis honorem habens, improbos sine aliqua aceruitate
detestans, regibus amicis uenerabilis non minus quam terribilis, adeo ut
barbarorum plurimae nationes depositis armis ad eum controuersias suas litesque
deferrent sententiaeque parerent. Hic ante imperium ditissimus opes quidem
omnes suas stipendiis militum et circa amicos liberalitatibus minuit, uerum
aerarium opulentum reliquid. Pius propter clementiam dictus est. Obiit
apud Orium uillam suam miliario ab Vrbe duodecimo, uitae anno septuagesimo
septimo, imperii uicesimo tertio, atque inter diuos relatus est et merito
consecratus.
9 Post hunc imperauit Marcus Antonius Verus, haud dubie
nobilissimus, quippe cum eius origo paterna a Numa Pompilio, materna a
Solentino rege penderet, et cum eo Lucius Annius Antonius Seuerus. Tumque
primum Romana res publica duobus aequo iure imperium administrantibus paruit,
cum usque ad eum singulos semper habuisset Augustos.
10 Hi et genere inter se coniuncti fuerunt et
adfinitate. Nam Verus Annius Antonius gener Antonini Pii fuit per uxorem
Galeriam Faustinam iuniorem, consobrinam suam. Hi bellum contra Parthos gesserunt, qui post
uictoriam Traiani tum primum rebellauerant. Verus Antonius ad id profectus est.
Qui Antiochiae et circa Armeniam agens multa per duces suos et ingentia
patrauit; Seleuciam Assyriae urbem nobilissimam cum cccctis milibus
hominum coepit; Parthicum triumphum reuexit. Cum fratre eodemque socero
triumphauit. Obiit tamen in Venetia, cum a
Concordia ciuitatem Altinum proficisceretur et cum fratre in uehiculo sederet,
subito sanguine ictus, casu morbi quem Greci apoplexin uocant. Vir ingenii
parum ciuilis, reuerentia tamen fratris nihil umquam atrox ausus. Cum obisset
undecimo imperii anno, inter deos relatus est.
11 Post eum Antoninus solus rem
publicam tenuit, quem mirari facilius quisquam quam laudare possit. A principio
uitae tranquillissimus, adeo ut ab infantia quoque uultum nec ex gaudio nec ex
merore mutauerit. Philosophiae deditus Stoicae, ipse etiam non solum uitae
moribus, sed etiam eruditione philosophus. Tantae admirationis adhuc iuuenis,
ut eum successorem parauerit Adrianus relinquere, adoptato tamen Antonino Pio
generum ei idcirco esse uoluerit, ut hoc ordine ad imperium perueniret.
12 Institutus est ad philosophiam per
Apollonium Calcedonem, ad scientiam litterarum Grecarum per Chaeronensem
Plutarchi nepotem, Latinas autem eum litteras Fronto orator nobilissimus
docuit. Hic cum omnibus Romae aequo iure egit, ad nullam insolentiam
elatus est imperii fastigio, liberalitatis promptissimae. Prouincias ingenti
benignitate moderatione tractauit. Contra Germanos eo principe res feliciter
gestae sunt. Bellum ipse unum gessit Marcomannicum, sed quantum nulla memoria
fuit, adeo ut Punicis conferatur. Nam eo grauius est factum, quod uniuersi
exercitus Romani perierant; sub hoc enim tantus casus pestilentiae fuit, ut
post uictoriam Persicam Romae ac per Italiam prouinciasque maximas hominum
pars, militum omnes fere copiae languore defecerint.
13 Ingenti ergo labore et moderatione, cum apud
Carnuntum iugi triennio perseuerasset, bellum Marcomannicum confecit, quod cum
his Quadi, Wandali, Sarmatae, Sueui atque omnis barbaria commouerat, multa hominum
milia interfecit, ac Pannoniis seruitio liberatis Romae rursus cum Commodo
Antonino filio suo, quem iam Caesarem fecerat, triumphauit. Ad huius belli
sumptum, cum aerario exhausto largitiones nullas haberet neque indicere
prouincialibus aut senatui aliquid uellet, instrumentum regii cultus, facta in
foro diui Traiani sectione, distraxit, uasa aurea, pocula christallina et
murrina, uxoriam ac suam sericam et auream uestem, multa ornamenta gemmarum, ac
per duos continuo menses uenditio habita est multumque auri redactum. Post
uictoriam tamen emptoribus pretia restituit qui reddere comparata uoluerunt,
molestus nulli fuit qui maluit semel empta retinere.
14 Hic permisit uiris clarioribus ut
conuiuia eodem cultu quo ipse et ministris similibus exhiberent. In editione
munerum post uictoriam adeo magnificus fuit, ut centum simul leones
exhibuisse tradatur. Cum igitur fortunatam rem publicam et uirtute et
mansuetudine reddidisset, obiit octauo decimo anno imperii, uitae sexagesimo
primo, et omnibus certatim adnitentibus inter diuos relatus est.
15 Huius successor Lucius Antoninus
Commodus nihil paternum habuit, nisi quod contra Germanos feliciter et ipse
pugnauit. Septembrem mensem ad nomen suum transferre conatus est, ut Commodus diceretur.
Sed uxoria obscenitate deprauatus gladiatoriis armis saepissime in ludo,
deinceps etiam in amphiteatro cum huiusmodi hominibus dimicauit. Obiit morte
subita atque adeo ut strangulatus uel ueneno interfectus putetur, cum annis xii
post patrem et viii mensibus imperasset, tanta
execratione omnium ut hostis generis humani etiam mortuus iudicaretur.
16 Huic successit Pertinax grandeuus
et qui septuagenariam attigisset aetatem, praefecturam Vrbi tum agens, ex senatus
consulto imperare iussus. Octogesimo die imperii praetorianorum militum
seditione et Iuliani scelere occisus est.
17 Post eum Saluius Iulianus rem
publicam inuasit, uir nobilis et iure peritissimus, nepos Saluii Iuliani qui
sub diuo Adriano perpetuum conposuit edictum. Victus est a Seuero apud Miluium
pontem, interfectus in palatio. Vixit mensibus septem postquam coeperat
imperare.
18 Hinc imperii Romani
administrationem Septimius Seuerus accepit, oriundus ex Africa,
prouincia Tripolitana, oppido Lepci. Solus omni memoria et ante et
postea ex Africa imperator fuit. Hic primum fisci aduocatus, mox militaris
tribunus, per multa deinde et uaria officia atque honores usque ad
administrationem totius rei publicae uenit. Pertinacem se appellari uoluit in
honore eius Pertinacis qui a Iuliano fuerat occisus. Parcus admodum fuit,
natura saeuus. Bella multa et feliciter gessit. Pescennium Nigrum, qui in
Aegypto et Suria rebellauerat, apud Cizicum interfecit. Parthos uicit et Arabas
interiores et Azabenos; Arabas eo usque superauit, ut etiam prouinciam ibi
faceret; idcirco Parthicus, Arabicus, Azabenicus dictus est. Multa toto orbe
Romano reparauit. Sub eo etiam Glodius Albinus, qui in occidendo Pertinace
socius fuerat Iuliano, Caesarem se in Gallia fecit uictusque apud Lugdunum et
interfectus.
19 Seuerus tamen praeter bellicam
gloriam etiam ciuilibus studiis clarus fuit et litteris doctus, philosophiae
scientiam ad plenum adeptus. Nouissimum bellum in Brittania habuit,
utque receptas prouincias omni securitate muniret, uallum per xxxii passuum
milia a mari ad mare deduxit. Decessit Euoraci admodum senex, imperii anno
sedecimo, mense tertio. Diuus appellatus est. Nam filios duos successores
reliquid, Bassianum et Getam, sed Bassiano Antonini nomen a senatu uoluit
inponi; itaque dictus est Marcus Aurelius Antoninus Bassianus patrique
successit. Nam Geta hostis publicus iudicatus confestim periit.
20 Marcus igitur Aurelius Antoninus Bassianus, idemque
Caracalla, morum fere paternorum fuit, paulo asperior et minax. Opus Romae
egregium fecit lauacri, quae Antonianae appellantur, nihil praeterea
memorabile. Impatientis libidinis, qui nouercam suam Iuliam uxorem duxerit.
Defunctus est in Osdroena apud Edessam moliens aduersum Parthos expeditionem,
anno imperii sexto, mense secundo, uix egressus quadragesimum tertium annum.
Funere publico elatus est.
21 Deinde Opilius Macrinus, qui praefectus praetorio
erat, cum filio Diadumeno facti imperatores, nihil memorabile ex temporis
breuitate gesserunt. Nam imperium eorum duum mensuum et unius anni fuit.
Seditione militari ambo pariter occisi sunt.
22 Creatus est post hos Marcus
Aurelius Antoninus. Hic Antonini Caracallae filius putabatur, sacerdos
autem Eliogabali templi erat. Hic
cum Romam ingenti et militum et senatus expectatione uenisset, probris se
omnibus contaminauit. Inpudicissime et obscenissime uixit, biennioque post et
octo mensibus tumultu interfectus est militari et cum eo mater Suriasera.
23 Successit huic Aurelius Alexander,
ab exercitu Caesar, a senatu Augustus nominatus, iuuenis admodum, susceptoque
aduersus Persas bello
Xeren eorum regem gloriosissime uicit. Militarem disciplinam seuerissime rexit;
quasdam tumultuantes legiones integras exauctorauit. Adsessorem habuit uel
scrinii magistrum Vlpianum iuris conditorem. Romae quoque fauorabilis
fuit. Periit in Gallia militari tumultu, tercio decimo imperii anno et die
octauo. In Mammeam matrem suam
unice pius.
EXPLICIT LIBER OCTAVVS
|