|
LIBER DECIMVS
INCIPIT LIBER DECIMVS
1 His igitur abeuntibus
administratione rei publicae Constantius et Galerius Augusti creati sunt
diuisusque inter eos ita Romanus orbis, ut Gallias, Italiam, Africam
Constantius, Illiricum, Asiam, Orientem Galerius obtineret, sumptis duobus Caesaribus.
Constantius tamen contentus dignitate Augusti, Italiae atque Africae
administrandae sollicitudinem recusauit, uir egregius et praestantissimae
ciuilitatis, diuitiis prouincialium ac priuatorum studens, fisci commoda non
admodum adfectans dicensque melius publicas opes a priuatis haberi quam intra
unum claustrum reseruari, adeo autem cultus modici, ut feriatis diebus, si
amicis numerosioribus esset epulandum, priuatorum ei argentum ostiatim petito
triclinia sternerentur. Hic non modo amabilis sed etiam uenerabilis Gallis
fuit, praecipue quod Dioclitiani suspectam prudentiam et Maximiani sanguinariam
temeritatem imperio eius euaserant. Obiit in Brittania Eboraci
principatus anno tertio decimo atque inter diuos relatus est.
2 Galerius, uir et probe moratus et egregius re
militari, cum Italiam quoque sinente Constantio administrationi suae accessisse
sentiret, Caesares duos creauit, Maximianum, quem Orienti praefecit, et
Seuerum, cui Italiam dedit. Ipse Illirico commoratus est. Verum Constantio
mortuo Constantinus ex obscuriore matrimonio eius filius in Brittania creatus
est imperator et in locum patris exoptatissimus moderator accessit. Romae
interea praetoriani excitato tumultu Maxentium Herculii filium, qui haut procul
ab Vrbe in uilla publica morabatur, Augustum nuncupauerunt. Quo nuntio
Maximianus Herculius ad spem arrectus resumendi fastigii, quod inuitus
amiserat, Romam aduolauit e Lucania, quam sedem priuatus elegerat in agris
amoenissimis consenescens, Dioclitianumque etiam per litteras adhortatus est,
ut depositam resumeret potestatem, quas ille irritas habuit. Sed aduersum motum
praetorianorum atque Maxentii Seuerus Caesar Romam missus a Galerio cum
exercitu uenit obsidensque Vrbem militum suorum scelere desertus est. Auctae Maxentio opes confirmatumque
imperium. Seuerus fugiens Rauennae interfectus est.
3 Herculius tamen Maximianus post
haec in contione exercituum filium Maxentium nudare conatus seditionem et
conuicia militum tulit. Inde ad Gallias profectus est dolo composito, tamquam a
filio esset expulsus, ut Constantino genero iungeretur, moliens tamen
Constantinum reperta occasione interficere, qui in Galliis et militum et
prouincialium ingenti iam pauore regnabat caesis Francis atque Alamannis,
captis eorum regibus, quos etiam bestiis, cum magnificum spectaculum muneris
parasset, obiecit. Detectis igitur insidiis per Faustam filiam, quae dolum uiro
nuntiauerat, profugit Herculius Massiliaeque oppressus, ex ea enim nauigare ad
filium praeparabat, poenas dedit iustissimo exitu, uir ad omnem asperitatem
saeuitiamque procliuis, infidus, incommodus, ciuilitatis penitus expers.
4 Per hoc tempus a Galerio Licinnius
imperator est factus Dacia oriundus, notus ei
antiqua consuetudine et in bello,
quod aduersus Narseum gesserat, strenuus laboribus et officiis acceptus. Mors
Galerium confestim secuta. Ita res publica tum a nouis quattuor imperatoribus
tenebatur, Constantino, Maxentio filiis Augustorum, Licinnio et Maximino nouis
hominibus. Quinto tamen Constantinus imperii sui anno bellum aduersus Maxentium
ciuile commouit, copias eius multis proeliis fudit, ipsum postremo Romae
aduersum nobiles omnibus exitiis saeuientem apud pontem Muluium uicit Italiaque
est potitus. Maxentium suppositum ferunt arte muliebri, tenere mariti
animum laborantis auspicio gratissimi partus coepti a puero. Non multo deinceps
in Oriente quoque aduersus Licinnium Maximinus res nouas molitus uicinum
exitium fortuita apud Tarsum morte praeuenit.
5 Constantinus tamen, uir ingens et omnia efficere
nitens quae animo praeparasset, simul principatum totius orbis affectans,
Licinnio bellum intulit, quamquam necessitudo et adfinitas cum eo esset; nam
soror Constantia nupta Licinnio erat. Ac primo eum in Pannonia secunda ingenti apparatu
bellum apud Cibalas instruentem repentinus oppressit omnique Dardania, Moesia,
Macedonia potitus numerosas prouincias occupauit.
6 Varia deinceps inter eos bella et pax reconciliata
ruptaque est. Postremo Licinnius nauali et terrestri proelio uictus apud
Nicomediam se dedidit et contra religionem sacramenti Thesalonicae priuatus
occisus est. Hic Licinnius annum dominationis fere post quartum decimum, uitae
proxime sexagesimum, occidit, auaritiae cupidine omnium pessimus neque alienus
a luxu uenerio, asper admodum, haut mediocriter inpatiens, infestus litteris,
quas per inscitiam inmodicam uirus ac pestem publicam nominabat, praecipue
forensem industriam. Agraribus plane ac rusticantibus, quod ab eo genere ortus
altusque erat, satis utilis; ac militiae custos ad ueterum instituta
seuerissimus; spadonum et auligorum omnium uehemens domitor tineas soricesque
palatii eos appellans. Eo tempore res Romana sub uno Augusto et tribus
Caesaribus, quod numquam alias, fuit, cum liberi Constantini Galliae, Orienti
Italiaeque praeessent. Verum insolentia rerum secundarum aliquantum
Constantinus ex illa fauorabilis animi docilitate mutauit. Primum necessitudine persecutus egregium uirum et
sororis filium commodem indolis iuuenem interfecit, mox uxorem, post numerosos
amicos.
7 Vir primo imperii tempore optimis principibus, ultimo
mediis conparandus. Innumerae in eo animi corporisque uirtutes claruerunt.
Militaris gloriae adpetentissimus, fortuna in bellis prospera fuit, uerum ita
ut non superaret industriam. Nam etiam Gothos post ciuile bellum
uarie profligauit, pace his ad postremum data, ingentemque apud barbaras gentes
memoriae gratiam collocauit. Ciuilibus artibus et studiis liberalibus deditus,
affectator iusti amoris, quem omnem sibi et liberalitate et docilitate
quaesiuit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos egregius, nihil
occasionum praetermittens quo opulentiores eos clarioresque praestaret.
8 Multas leges rogauit, quasdam ex
bono et aequo, plerasque superfluas, nonnullas seueras, primusque urbem nominis
sui ad tantum fastigium euehere molitus est, ut Romae aemulam faceret. Bellum
aduersus Parthos moliens, qui iam Mesopotamiam fatigabant, uno et tricesimo
anno imperii, aetatis sexto et sexagesimo, Nicomediam in uilla publica obiit. Denuntiata
mors eius etiam per crinitam stellam, qnae inusitatae magnitudinis aliquandiu
fulsit, eam Greci cometem uocant. Atque inter diuos meruit referri.
9 Is successores filios tres reliquid
atque unum fratris filium. Verum Dalmatius Caesar prosperrima indole
neque patruo obsimilis haut multo post oppressus est factione militari et
Constantio patrueli suo sinente potius quam iubente. Constantinum porro bellum
fratri inferentem et apud Aquileiam inconsultius proelium adgressum Constantis
duces interemerunt. Ita res publica ad duos Augustos redacta. Constantis
imperium strenuum aliquandiu et iustum fuit. Mox cum et ualitudine inprospera
et amicis prauioribus uteretur, ad grauia uitia conuersus, cum intolerabilis
prouincialibus, militi iniocundus esset, factione Magnentii occisus est. Obiit
haut longe ab Hispaniis in castro cui Helenae nomen est, anno imperii septimo
decimo, aetatis tricesimo, per omne tempus sine graui crudelitate terribilis.
10 Diuersa Constantii fortuna fuit. A Persis enim multa
et grauia perpessus, saepe captis oppidis, obsessis urbibus, caesis
exercitibus, nullumque ei contra Saporem prosperum proelium fuit, nisi quo apud
Singarum haud dubium uictoriam ferocia militum amisit, qui pugnam seditiose et
stolide contra rationem belli die iam praecipiti poposcerunt. Post Constantis necem, Magnentio Italiam,
Africam, Gallias obtinente etiam Illiricum res nouas habuit, Vetranione ad
imperium consensu militum electo. Quem grandaeuum iam et cunctis amabilem
diuturnitate et felicitate militiae ad tuendum Illricum principem creauerunt,
uirum probum et morum ueterum ac iocundae ciuilitatis, sed omnium liberalium
expertem, adeo ut ne elementa quidem primarum litterarum nisi grandaeuus et iam
imperator acceperit.
11 Sed a Constantio, qui ad ultionem fraternae necis
bellum ciuile commouerat, abrogatum est Vetranioni imperium; nouo inusitatoque
more consensu militum deponere insigne compulsus. Romae quoque tumultus fuit
Nepotiano Constantini sororis filio per gladiatoriam manum imperium uindicante,
qui saeuis exordiis dignum exitum nanctus est; uicesimo enim atque octauo die a
Magnentianis ducibus oppressus poenas dedit. Caput eius pilo per Vrbem circumlatum est, grauissimaeque proscriptiones
et nobilium caedes fuerunt.
12 Non multo post Magnentius apud
Mursam profligatus acie est ac paene captus. Ingentes Romani imperii uires ea
dimicatione consumptae sunt, atque libet bella externa idoneae, quae multum
triumphorum possent securitatisque conferre. Orienti mox a Constantio Caesar
est datus patrui filius Gallus. Magnentiusque diuersis proeliis uictus uim
uitae suae apud Lugdunum attulit imperii anno tertio, mense septimo, frater
quoque eius Senonis, quem ad tuendas Gallias Caesarem miserat.
13 Per haec tempora etiam a Constantio
multis inciuilibus gestis Gallus Caesar occisus est, uir natura ferus et ad
tyrannidem pronior, si suo iure imperare licuisset. Siluanus quoque in
Gallia res nouas molitus ante diem tricesimum extinctus est, solusque imperio
Romano eo tempore Constantius princeps et Augustus fuit.
14 Mox Iulianum Caesarem ad Gallias misit, patruelem
suum, Galli fratrem, tradita ei in matrimonium sorore, cum multa oppida barbari
expugnassent, alia obsiderent, ubique foeda uastitas esset Romanumque imperium
non dubia iam calamitate nutaret. A quo modicis copiis apud Argentoratum
Galliae urbem ingentes Alamannorum copiae extinctae sunt, rex nobilissimus
captus, Galliae restitutae. Multa postea per eundem Iulianum egregia aduersum
barbaros gesta sunt summotique ultra Renum Germani et finibus suis Romanum
imperium restitutum.
15 Neque multo post cum Germaniciani exercitus a
Galliarum praesidio tollerentur, consensu militum Iulianus factus Augustus est
interiectoque anno ad Illiricum optinendum profectus, Constantio Parthicis
proeliis occupato. Qui rebus cognitis ad bellum ciuile conuersus, in itinere
obiit inter Ciliciam Cappadociamque anno imperii octauo et tricesimo, aetatis
quinto et quadragesimo, meruitque inter diuos referri, uir egregiae
tranquillitatis, placidus, nimium amicis et familiaribus credens, mox etiam
uxoribus deditior, qui tamen primis imperii annis ingenti se modestia egerit,
familiarum etiam locupletator neque inhonores sinens quorum laboriosa expertus
fuisset officia, ad seueritatem tum propensior, si suspicio imperii moueretur,
mitis alias, et cuius in ciuilibus magis quam in externis bellis sit laudanda
fortuna.
16 Hinc Iulianus rerum potitus est
ingentique apparatu Parthis intulit bellum, cui expeditioni ego quoque
interfui. Aliquot oppida et castella Persarum in deditionem accepit uel
ui oppugnauit, Assyriamque populatus castra apud Tesifontem statiua aliquamdiu
habuit. Remeansque uictor, dum se inconsultus proeliis inserit, hostili manu
interfectus est ad sexto kalendas Iulias, imperii anno septimo, aetatis altero
et tricesimo. atque inter diuos relatus est, uir egregius et rem publicam
insigniter moderaturus, si per fata licuisset. Liberalibus disciplinis adprime
eruditus, Grecis doctior atque adeo ut Latina eruditione quamquam cum Greca
scientia conueniret, facundia ingenti et prompta, memoriae tenacissimae atque
amplissimae, in quibusdam philosopho proprior. In amicos liberalis sed minus
diligens quantum principem decuit; fuerunt enim nonnulli qui uulnera gloriae
eius inferrent. In prouinciales iustissimus et tributorum, quatenus fieri posset,
repressor. Ciuilis in cunctos, mediocrem habens aerarii curam, gloriae auidus
ac per ea animi plerumque inmodici, nimius religionis christianae insectator,
perinde tamen ut cruore abstineret, Marco Antonino non absimilis, quem etiam
aemulari studebat.
17 Iouianus genitus patre Varroniano incola agri
Singidonensis prouinciae Pannoniae. Eius patri, cum liberos crebros amitteret,
praeceptum somnio est, eum, qui iam instante uxoris partu edendus foret,
diceret Iouianum. Hic fuit insignis corpore, laetus ingenio, litterarum
studiosus. Ad optinendum
imperium consensu exercitus lectus est, commendatione patris militibus quam sua
notior. Qui iam turbatis rebus exercitu quoque inopia laborante uno a
Persis atque altero proelio uictus pacem cum Sapore necessariam quidem sed
ignobilem fecit multatus finibus ac nonnulla imperii Romani parte tradita. Quod
ante eum annis mc et duobus de uiginti fere, ex quo Romanum imperium conditum
erat, numquam accidit. Quin etiam legiones nostrae ita et apud Claudium per
Pontium Telesinum et Hispania apud Numantiam et in Numidia sub iugum missae
sunt, ut nihil tamen finium traderetur. Ea pacis condicio non penitus
reprehendenda foret, si foederis necessitatem tum, cum integrum fuit, mutare
uoluisset, sicut a Romanis omnibus his bellis, quaecunque memoraui, factum est.
Nam et Samnitibus et Numantinis et Numidis confestim bella inlata sunt neque
pax rata fuit. Sed dum aemulum imperii ueretur, intra Orientem residens gloriae
parum consuluit. Isque intergressus atque Illyricum petens in Galatiae finibus
repentina morte obiit, uir alias neque iners neque imprudens.
18 Multi exanimatum opinantur nimia crudelitate, inter
cenandum enim nimium epulis indulserat, alii odore cubiculi, quod ex recenti
textorio calcis graue quiescentibus erat, quidam nimietate prunarum, quas graui
frigore adoleri multas iusserat. Decessit imperii mense septimo, quarto decimo
kal. Martias, aetatis, ut qui plurimum uel minimum tradunt, tertio et tricesimo
anno, ac benignitate principum, qui ei successerunt, inter diuos relatus est.
Nam et ciuilitate proprior et natura admodum liberalis fuit.
Is status erat Romanae rei Iouiano eodem et Varroniano consulibus anno Vrbis
conditae millesimo centesimo octauo decimo. Quia autem ad inclitos principes
uenerandosque peruentum est, interim operi modum dabimus. Nam reliqua stilo
maiore dicenda sunt. Quae nunc non tam praetermittimus, quam ad maiorem
scribendi diligentiam reseruamus.
EXPLICIT LIBER DECIMVS HISTORIAE ROMANAE
|