|
LIBER VNDECIMVS
Hucusque historiam Eutropius composuit, cui tamen aliqua Paulus diaconus
addidit, iuuente domna Adelperga christianissima Beneuenti ductrice, coniuge
domni Arichis sapientissimi et catholici principis; deinceps quae secuntur idem
Paulus ex diuersis auctoribus proprio stilo contexuit.
INCIPIT LIBER VNDECIMVS
1 Anno ab Vrbe condita millesimo centesimo octauo
decimo Valentinianus tricesimus octauus, e Pannonia Ciualensi editus, cum esset
tribunus scutariorum, apud Niceam Augustus appellatus fratrem Valentem
Constantinopolim in communionem regni adsumpsit. Huius pater Gratianus,
mediocri stirpe ortus apud Cibalas, funarius appellatus est, eo quod uenalicium
funem portanti quinque milites nequierint extorquere; eo merito adscitus in militiam
usque ad praefecturae praetorianae potentiam conscendit; ob cuius apud milites
commendationem Valentiniano imperium resistenti inlatum est. Qui cum sub
Iuliano Augusto christianitatis integram fidem gereret, cum, ut dictum est,
scutariorum tribunus esset, iussus ab imperatore sacrilego aut immolare idolis
aut militia excedere sponte discessit; nec mora Iuliano interfecto Iouianoque
mortuo, qui pro nomine Christi amiserat tribunatum, in locum persecutoris sui
accepit imperium. Qui cum iam anno tertio imperii cum Valente fratre ageret,
Gratianum filium necdum bene puberem oratu socrus et uxoris Augustum creauit.
2 Eodem anno apud Atrebatas uera lana de nubibus
pluuiae mixta defluxit. Constantinopolim grande mirae magnitudinis decidens
nonnullos hominum extinxit. His diebus Procopius apud Constantinopolim
tyrannidem inuadens apud Frigiam Salutarem extinctus est plurimique eius partis
caesi atque proscripti sunt. Circa haec tempora terraemotu per totum orbem
facto ita mare litus egressum est ut Siciliae multarumque insularum urbes
concussae et subrutae innumerabiles populos ruinis oppresserint.
3 Valens interea ab Eodoxio Arrianae
hereseos episcopo baptizatus in saeuissimam heresim dilapsus est conatusque
catholicos persequi fratris auctoritate conpressus est. Ea tempestate
Athanaricus rex Gothorum Christianos in gente sua crudelissime persecutus ad
coronam martyrii sublimauit.
4 Valentinianus Saxones, gentem in
Oceani litoribus et paludibus inuiis sitam, uirtute atque agilitate terribilem,
Romanis finibus eruptionem meditantem, in Francorum finibus oppressit. Burgundionum
quoque plus quam octoginta milia armatorum ripae Reni fluminis insederunt, qui
tamen non multo post tempore Christiani effecti sunt. Valentinus inter haec in
Brittania, antequam tyrannidem inuaderet, oppressus est.
5 Valentinianus uero anno imperii sui undecimo, cum
Sarmatae sese per Pannonias diffudissent easque uastarent, bellum in eos
parans, dum apud Brigitionem oppidum Quadorum legationi responderet, anno aeui
quinto et quinquagesimo subita effusione sanguinis, quae Grece apoplexis
uocatur, uoce amissa sensu integer expirauit. Quod quidem intemperantia cibi ac
securitate, qua artus diffuderat, accedisse plures retulere.
6 Fuit autem imperator egregius, uultu decens, sollers
ingenio, animo grauis, moribus Aureliano similis, sermone cultissimus, quamquam
esset ad loquendum parcus, seuerus, uehemens, infestus uitiis maximeque
auaritiae. Seueritatem tamen eius nimiam et parcitatem quidam crudelitatem et
auaritiam interpretabantur; acer in his quae memoratus sum Adrianoque proximus,
pingere uenustissime, meminisse, noua arma meditari, fingere cera seu limo
simulacra, prudenter uti locis, temporibus, sermone; atque, ut breuiter
concludam, si ei foedis hominibus, quibus sese quasi fidissimis
prudentissimisque dederat, carere aut probatis uti licuisset, perfectus haut
dubie princeps enituisset.
7 Anno ab Vrbe condita millesimo centesimo uicesimo
octauo Valens tricesimus nonus imperium Orientis quattuor annis Valentiniano
mortuo tenuit, Gratiano Valentiniani filio in Occidentali parte regnante, qui
sibi Valentinianum fratrem paruulum admodum socium creauit imperii. Hic enim
Valentinianus de Iustina secunda Valentiniani uxore natus erat; nam
Valentinianus senior dudum laudante uxore sua pulchritudinem Iustinae sibi eam
sociauit in matrimonio legesque propter illam concessit, ut omnes, qui
uoluissent, inpune bina matrimonia susciperent; nam ideo populosas fore gentes,
quia hoc apud eas sollemne est. Accepta ergo, ut diximus, Valentinianus Iustina
edidit ex ipsa quattuor filios, Valentinianum, quem sibi, ut praemisimus,
Gratianus sociauit in regno, et Gratam Iustamque et Gallam.
8 Valens igitur impietatem, quam dudum meditatus
fuerat, operibus explens, lege data ut monachi militarent, nolentes per
tribunos et milites fustibus iussit interfici; quorum innumera multitudo per
uastas tunc Aegypti solitudines effusa praecipueque apud Nitriam martyrii
consecuta est palmam. Ac per
singulas ubique prouincias aduersus catholicas ecclesias et rectae fidei
populos diuersa sunt inlata incommoda.
9 Interea in Africae partibus Firmus
sese excitatis Maurorum gentibus regem constituens, Africam Mauritaniamque
uastauit. Contra quem Theodosius, Theodosii qui post imperio praefuit pater, a
Valentiniano missus effusas Maurorum gentes multis proeliis fregit, ipsum
Firmum afflictum et oppressum ad mortem coegit; qui postquam experientissima
prouidentia Africam composuisset, stimulante inuidia iussus a Valente
interfici, apud Carthaginem baptizari in remissionem peccatorum praeoptauit ac
demum gloriosa morte occumbens percussori iugulum ultro praebuit.
10 Ea tempestate gens Hunnorum, diu
inaccessis seclausa montibus, repentina rabie percita exarsit in Gothos eosque
conturbatos ab antiquis sedibus expulit. Gothi transito Danubio
fugientes a Valente sine ulla foederis pactione suscepti sunt. Deinde propter
intolerabilem auaritiam Maximi ducis fame conpulsi in arma surgentes, uicto
Valentis exercitu, sese per Trachias infudere, omnia caedibus incendiisque
uastantes. Quibus cognitis Valens Antiochia egressus, cum aduersus Gothos
exercitum aptaret, sera peccati paenitentia stimulatus episcopos ceterosque sanctos
reuocare de exiliis imperauit.
10 Denique lacrimabili cum Gothis bello commisso ad
primum Gothorum impetum perturbatae Romanorum equitum turmae nudatos pedes
deseruere. Qui mox equitatu hostium septi ac sagittarum nubibus obruti, cum amentes
metu huc illucque fugitarent, funditus interiere. Ipse imperator cum, sagitta
saucius uersusque in fugam, ob dolorem nimium saepe equo laberetur atque in
uilissimam casulam deportatus esset, superuenientibus Gothis ignique supposito
concrematus est. Denique petentibus Gothis, ut eis episcopos mitteret, a quibus
fidei rudimenta susciperent, Valens doctores ad eos Arriani dogmatis misit,
sicque uniuersa illa gens Arriana effecta est. Iusto itaque Dei iudicio ab
illis igne crematus est, quos ipse perfidiae succenderat igni. Gothi uero
imperatore occiso iam securi ad urbem properant Constantinopolitanam, ubi tunc
Dominica Augusta Valentis uxor multa pecunia plebi largita ab urbis uastatione
hostem submouit, regnum cognatis fideliter uiriliterqne seruauit.
12 Anno ab Vrbe condita millesimo centesimo tricesimo
secundo Gratianus quadragesimus ab Augusto post mortem Valentis sex annis
imperium tenuit, quamuis iamdudum antea cum patruo Valente et cum Valentiniano
fratre regnaret. Igitur Gratianus admodum iuuenis cum inaestimabilem
multitudinem hostium Romanis infusam finibus cerneret, fretus Christi potentia
longe inpari militum numero sese in hostem dedit et continuo apud Argentariam
oppidum Galliarum formidolosissimum bellum incredibili felicitate confecit; nam
plus quam triginta milia Alamannorum minimo Romanorum detrimento in eo proelio
interfecta narrantur.
13 Hoc denique ei recta fidei cultura contribuit; nam
cum usque ad id tempus Italia Arrianae perfidiae morbo langueret, post Auxentii
seram mortem cum Ambrosius ex pagano iudice subito apud Mediolanum diuino nutu
episcopus a cunctis fuisset electus moxque catholico baptismate tinctus praesul
esset ordinatus, cumque pro fide catholica libros Gratiano imperatori
porrexisset ac ueneratione, qua debuerat, susceptus esset, uniuersa statim ad
rectam fidem Italia repedauit. Eo
tempore in Galliis apud Turonos multis beatissimus Martinus lampabat uirtutibus
totoque orbi doctrinis et scientia clarus apud Bethleem ciuitatem Palaestinae
situs radiabat Hieronimus.
14 Porro Gratianus cum animaduertisset
Traciam Daciamque tamquam genitales terras possidentibus Gothis Taifalisque
atque omni pernicie atrocioribus Hunnis et Alanis extremum Romano nomini
periculum instare, eadem prouisione qua quondam legerat Nerua Hispanum uirum
Traianum, per quem res publica reparata est, accitum et ipse nihilominus aeque
ab Hispania Theodosium fauentibus cunctis apud Syrmium purpuram induit aetatis
annum tertium tricesimumque agentem, Orientisque et Traciae simul imperio
praefecit.
15 Itaque Theodosius afflictam rem
publicam ira Dei reparandam credidit misericordia Dei; omnem fiduciam sui ad
opem Christi conferens, maximas illas Scithicas gentes formidatasque cunctis
maioribus, Alexandro quoque illi Magno euitatas, ac tunc extincto Romano
exercitu Romanis equis armisque structissimas, hoc est Alanos, Hunnos et
Gothos, incunctanter adgressus magnis multisque proeliis uicit. Vrbem
Constantinopolim uictor intrauit et ne paruam ipsam Romani exercitus manum
assidue bellando deterreret, foedus cum Athanarico rege Gothorum percussit.
Athanaricus Constantinopolim ad Theodosium uenit, quem ille mira animi
iocunditate et affectione suscepit. Denique cum urbem Athanaricus intrasset et
tam aedificia ciuitatis quamque exornati quasi ad diem festum populi
frequentiam cerneret ac per singula mente inhaereret, cumque deinceps
imperatoris regiam ingressus obsequia officiaque diuersa conspiceret: «Sine
dubio», inquid, «deus terrenus est imperator, contra quem quicunque manum
leuare nisus fuerit, ipse sui sanguinis reus existit». Nec mora tamen superueniente ualitudine rebus
excessit humanis; cuius exequias imperator ipse praecedens dignae eum tradidit
sepulturae. At uniuersae Gothorum gentes rege defuncto aspicientes uirtutem
benignitatemqne Theodosii Romano sese imperio dederunt. In hisdem etiam diebus
Parthi coeteraeque barbarae nationes Romano prius nomini inimicae ultro
Constantinopolim ad Theodosium misere legatos pacemque supplices poposcerunt
iunctumque cum eis foedus est.
16 Interea cum Theodosius in Oriente
subactis barbarorum gentibus Trachias tandem liberas ab hoste reddidisset et
Archadium filium suum consortem fecisset imperii, Maximus uir quidem strenuus
et probus atque Augusto dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem
emersisset, in Brittania inuitus ab exercitu imperator creatus in Galliam
transiit. At uero Gratianus dum exercitum neglegeret et paucos ex Alanis, quos
ingenti auro ad se transtulerat, ueteri ac Romano militi anteferret adeoque
barbarorum comitatu et prope amicitia capi, ut nonnumquam eodem habitu iter
faceret, odia contra se militum excitauit. Maximus ergo ab infensis Gratiano
legionibus exceptus eundem subita incursione perterritum atque in Italiam transire
meditantem dolis circumuentum interfecit aetatis nouem et uiginti annos
habentem fratremque eius Valentinianum Augustum Italia expulit. Valentinianus
in Orientem refugiens a Theodosio paterna pietate susceptus mox etiam imperio
restitutus est.
17 Fuit autem Gratianus litteris haud
mediocriter institutus, carmen facere, ornate loqui, explicare controuersias
rhetorum more, nihil aliud die noctuque agere quam spiculis meditari summaeque
uoluptatis diuinaeque artis credere destinata ferire, parcus cibi somnique ac
libidinis uictor, cunctisque esset plenus bonis, si ad cognoscendam rei
publicae gerendae scientiam animum intendisset, a qua prope alienus non modo
uoluntate sed etiam exercitio fuit.
EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE
LIBER VNDECIMVS
|